Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

motus eram dictis, totoque Helicone relicto scribere temptabam verba soluta modis. sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, et quod temptabam scribere, versus erat. interea tacito passu labentibus annis

liberior fratri sumpta mihique togast, induiturque umeris cum lato purpura clavo, et studium nobis, quod fuit ante, manet. iamque decem vitae frater geminaverat annos, cum perit, et coepi parte carere mei. cepimus et tenerae primos aetatis honores, eque viris quondam pars tribus una fui. curia restabat. clavi mensura coactast: maius erat nostris viribus illud onus. nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram,

et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo.

temporis illius colui fovique poëtas,

quotque aderant vates, rebar adesse deos.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,

quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer.

saepe suos solitus recitare Propertius ignes iure sodalitii, quo mihi iunctus erat.

45

Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
dulcia convictus membra fuere mei;
et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum; nec amara Tibullo

tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui. utque ego maiores, sic me coluere minores, notaque non tarde facta Thalia mea est. carmina cum primum populo iuvenalia legi, barba resecta mihi bisve semelve fuit.

50

55

CXCI

A LETTER FROM EXILE

Pont. IV. xiv. 1-30

Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis:

in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies.

ipsa quoquest invisa salus, suntque ultima vota, quolibet ex istis scilicet ire locis.

nulla mihi curast, terra quo muter ab ista, hac quia, quam video, gratior omnis erit.

in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
mittite, praesenti dum careamus humo.

Styx quoque, siquid eaest, bene commutabitur Histro ;
siquid et inferius, quam Styga, mundus habet.
gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
talia succensent propter mihi verba Tomitae,
iraque carminibus publica mota meis.
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
plectar et incauto semper ab ingenio?
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
ad veteres scopulos iterum devertor et illas,

in quibus offendit naufraga puppis, aquas? sed nihil admisi: nulla est mea culpa, Tomitae, quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo. quilibet excutiat nostri monimenta laboris :

littera de vobis est mea questa nihil. frigus et incursus omni de parte timendos

et quod pulsetur murus ab hoste, queror. in loca, non homines, verissima crimina dixi. culpatis vestrum vos quoque saepe solum.

5

ΙΟ

15

20

25

30

GRATTIUS (fl. end of Augustan Age)

CXCII

THE POINTS AND EARLY TRAINING OF A SO-CALLED 'METAGON' HOUND, WHICH WAS A CROSS BETWEEN THE SPARTAN AND CRETAN BREED

Cynegetica 1. 269-327

Sint celsi vultus, sint hirtae frontibus aures,
os magnum, et patulis agitatos naribus ignes
spirent, adstricti succingant ilia ventres,
cauda brevis, longumque latus, discretaque collo
caesaries, non pexa nimis, non frigoris illa
impatiens validis tum surgat pectus ab armis,
quod magnos capiat motus, magnisque supersit.
effuge, qui lata pandit vestigia planta:
mollis in officio; siccis ego dura lacertis
crura velim, et solidos haec in certamina calces.

270

275

da requiem gravidae, solitosque remitte labores.
vix oneri super illa suo. tum deinde monebo,

286

ne matrem indocilis natorum turba fatiget,
percensere notis, iamque inde excernere pravos.
signa dabunt ipsi: teneris vix artubus haeret
ille tuos olim non defecturus honores;

iamque illum impatiens aequae vehementia sortis
extulit; affectat materna regna sub alvo;
ubera tota tenet, stat tergo liber aperto,
dum tepida indulget terris clementia mundi.
verum, ubi Caurino perstrinxit frigore vesper,
ira iacet, turbaque potens operitur inerti.
illius et manibus vires sit cura futuras
perpensare levis deducet pondere fratres.
haec de pignoribus, nec te mea carmina fallent.
protinus et cultus alios et debita fetae

290

295

300

blandimenta feres, curaque sequere merentem:
illa perinde suo saturat de lacte minores

ac longam praestabit opem; tum denique, fetae
cum desunt operi, fregitque industria matres,
transeat in catulos omnis tutela relictos.

305

lacte novam pubem, facilique tuebere maza;

M

nec luxus alios, avidaeque impendia vitae

noscant haec magno redit indulgentia damno.

nec mirum: humanos non est magis altera sensus. tollit se ratio, et vitiis adeuntibus obstat.

haec illa est Pharios quae fregit noxia reges,

dum servata cavis potant Mareotica gemmis,
nardiferumque metunt Gangem, vitiisque ministrant.
sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro:
atqui dives eras, fluvialibus aurea venis.
tu quoque luxuriae fictas dum colligis artes,
et sequeris demens alienam, Graecia, culpam,
scilicet ad summam ne quid restaret habendum,
o quantum et quoties decoris frustrata paterni !
at qualis nostris quam simplex mensa Camillis!
qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos !
ergo illi ex habitu, virtutisque indole priscae,
imposuere orbi Romam caput: actaque ab illis
ad caelum virtus, summosque tetendit honores.
scilicet exiguis magna sub imagine rebus
prospicies, quae sit ratio, et quo fine regendae.

310

315

320

325

PEDO ALBINOVANUS (fl. end of Augustan Age)

CXCIII

'PERILOUS SEAS IN FAIRY LANDS FORLORN

Iam pridem post terga diem solemque relincunt,
iam pridem notis extorres finibus orbis
per non concessas audaces ire tenebras
ad rerum metas extremaque litora mundi.
nunc illum pigris immania monstra sub undis
qui ferat Oceanum, qui saevas undique pistres
aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis—
accumulat fragor ipse metus-iam sidere limo
navigia et rapido desertam flamine classem
seque feris credunt per inertia fata marinis
tam non felici laniandos sorte relinqui.
atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
aëra pugnaci luctatus rumpere visu,
ut nihil erepto valuit dignoscere mundo,

5

ΙΟ

obstructa in tales effundit pectora voces:
quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum
ultima perpetuis claudit natura tenebris.
anne alio positas ultra sub cardine gentes
atque alium flabris intactum quaerimus orbem?
di revocant rerumque vetant cognoscere finem
mortales oculos: aliena quid aequora remis
et sacras violamus aquas divumque quietas
turbamus sedes?

15

20

CORNELIUS SEVERUS (fl. end of Augustan Age)
CXCIV

A LAMENT FOR CICERO

Oraque magnanimum spirantia paene virorum
in rostris iacuere suis sed enim abstulit omnes,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
patriciumque nefas extinctum : poena Cethegi
deiectusque redit votis Catilina nefandis.

quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
profuerant? sacris exculta quid artibus aetas?
abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutella salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
vindex, ille fori, legum ritusque togaeque
publica vox saevis aeternum obmutuit armis.
informes voltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus civis proiecta superbis
proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
respexit. Nullo luet hoc Antonius aevo.
hoc neque in Emathio mitis victoria Perse,

nec te, dive Syphax, non fecerat hoste Philippo;
inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
afuerant, nostraque cadens ferus Hannibal ira
membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »