Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Est in secessu longo locus: Insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur
In cœlum scopuli, quorum sub vertice late
Æquora tuta silent; tum silvis scena coruscis

160

161. scinditur, inque

162. ru

160. objectum Menag. alter. amnis Hamb. pr. a m. sec. — s. Hamb. sec. sese scidit unda Sprot. cf. Ge. IV, 420 ubi idem versus. pes vasta Puget. Male post rupes interpungebatur, ut suppleretur sunt. Immo vero minantur rupes et scopuli. 163. lato Rottend. alt. — 164. scana Medic. aliique præstantiores. vel sic tamen male. stat silvis umbra c. Humb. pr. non male;

[ocr errors]

159.169. De toto loco vide Excursum. Primæ ejus lineæ petitæ sunt partim ex Odyss., 404 et 411 sqq. ubi Ulysses enatat naufragio in Phæaciam, partim Odyss. v, 95 sqq. ubi in Ithacam escendit. in secessu longo sc. litoris. Sinum secretum interpretatur Servius. Saltem tractum litoris remotum et infrequentem designat poeta, cujus aditum et conspectum intercipit navigantibus insula ex adverso objecta et continenti prætexta. Hæc insula efficit portum objectu laterum suorum; tam late illa prætenditur; portum appellat tutam navium stationem, quoniam insula objecta ventorum et fluctuum vim excipit: lateribus enim, ad insulæ latera, omnis unda, fluctus, ab alto frangitur: hoc ornavit: in sinus scindit sese. u. r. sinuoso flexu fluctus recedunt: cf. ad Ge. IV, 420, solent enim fluctus allisi longo tractu retrorsum acti dissolvi.

159. Insula non est ap. Homer. in loco, quem hic expressit Odyss. v, 97, sed est alius locus, quem et hic ante oculos habuit, in descriptione terræ Cyclopum Odyss. 4, 116 Νῆσος ἔπειτα λάχεια παρέκ

λιμένος τετάνυσται Γαίης Κυκλώπων, οὔτε σχεδόν, οὔτ ̓ ἀποτηλοῦ. Ὑληεσσ'. Ex eodem loco cerni inf. 184 poetæ in mentem venere.

160. 162. In portu Phorcynis 1. 1. Odyss. v, 97 sqq. Aúo dè πpoßrñτες ἐν αὐτῷ ̓Ακταὶ ἀποῤῥῶγες, λιμένος ποτιπεπτηυῖαι (mutuo ad se vergendo, in cornua coeundo, xarà τοῦ λιμένος. Εtymolog. εἰς λιμένα νενευκυίαι). Αἵ τ ̓ ἀνέμων σκεπόωσι δυσαίων μέγα κῦμα Εκτοθεν (al alto).

162 sqq. Nunc ad secessum, s. interius litus, continentis nimirum, procedit. Est hoc rupibus consitum prominentibns ad dextram et sinistram duobus scopulis; omnia silvis obsita. In gressis recessum hunc ex adverso 166. occurrit antrum subter litore scopuloso. 164. Superior litoris ruposi ora silvis obsita est. Pro interpretatione sunt vss. 310. 311. Classem in convexo nemorum sub rupe cavata, Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit. Litora hujus generis sæpe memorantur; v. c. Apollon. II, 734. 5. 6. Scenam nove dixit poeta de prospectu longo inter silvas, h. e. arbores. Hanc scenam

[ocr errors]
[ocr errors]

Desuper, horrentique atrum nemus inminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;
Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo;
Nympharum domus : hic fessas non vincula navis
Ulla tenent; unco non adligat ancora morsu.
Huc septem Æneas conlectis navibus omni

Ex numero subit; ac, magno

nisi sequeretur umbra.

telluris amore

[ocr errors]

165

170

165. eminet Puget. minus bene. 166. Fronde Græv. aversa Goth. pr. 168. Hinc f. Menag. pr. navis Heins. e Prisciano et scriptis. 169. æquora alter Rottend. ullo non emendabat Scaliger. m. at m. nonnulli.

h. e. prospectum, silvarum corus

carum

tremula inter intervalla luce micantium, dum vento moventur (inf. XII, 701. 2, aut ipse coruscis Quum fremit ilicibus quan

tus

Apenninus), et hoc nemus Virgilius ex una olea ap. Homer. 102 propagavit, tanquam ex surculo. horrenti umbra cf. sup. ad Procem. 4. Post silvas memoratur nemus tanquam post latius, id quod partem, vel genus constituit: fere ut in Horat. I, Od. 21, 5. nemorum coma quæcunque prominet nigris silvis.

166-168. Hoc antrum itidem ex Homero v. 103 112. Sed apud hunc tam augusta loci facies, tam veneranda antiquitatis sanctitas, ut Virgilius ab antro ornando plane abstineret. Atqui et hoc judicium magni poetæ est. Fronte sub adversa de interiore continentis litore (non de insula) hoc est accipiendum : quod est adversum intrantibus sinum. Nympharum domus, etiam Odys. μ, 318 dé antro in insula Solis: ivda d'ouv Νυμφέων καλοὶ χοροὶ ἠδὲ θόωκοι· (h. planities, quam ad choreas aptam diceres, et sedilia).

171. subiit Parr. et

168. 169. Hic, non in antro; sed, in loco inter litus et insulam, qui pro portu, seu tuta navium statione erat, in sinu pone insulam, in secessu 159 memorato. "Evrooder di ἄνευ δεσμοῖο μένουσι Νῆες εύσσέλμοι, ὅταν ὅρμε μέτρον ἵκωνται ibid. v. 100. 101. Vides ubique Virgilium, si sententia certare non poterat, verborum ornatu cum Homero contendisse. At indicabimus et hujus ornatus líneas: Od.. 136. 'Ev λιμὴν εὔορμος, ἵν ̓ οὐ χρεω πείσματος ἐστιν, οὔτ ̓ εὐνὰς βαλέειν, οὔτε προvoi áváfar etc. vides vincula et ancoram, sed ornate: unco non alligata morsu; translato epitheto ancoræ ad morsum. Inf. XII, 274 mordet fibula. Simile Nymphæum

ad Heracleæ Ponticæ agros transtulerant veteres poetæ, quod repetiit ex iis Quintus Cal. VI, 470 sqq. versibus non malis.

170-173. Septem navibus; Una, qua Æneas vehebatur; tres. e scopulis a Tritone, tresque aliæ ė syrtibus, seu vadis arenosis, Neptuno expeditæ. Ceteras præter unam servatas mox videbimus ;. fuit enim (vid. v. 381) tota classis. XX. navium cf. Exc. I. ad lib. II

[ocr errors]

Egressi, optata potiuntur Troes arena,
Et sale tabentis artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem conruptam undis, Cerealiaque arma

[ocr errors]

175

172. Troes potiuntur tres apud Burm. cum uno Goth. at tert. spatiantur T. 173. Et fame tabentes Schol. Horat. Epod. V, 40. - · 174. At primum aliquot Burm. et ed. Junt. Hinc unus Heins. silici. præclare Heins. e melioribus libris, et e Grammāticis: vulgares libri silicis. Etiam in codd. parte et ed. Ven. male excussit.· 175. succepit olim Servius in libris habcbat; quem v. 144. et sic alter Mentel. it. Goth. pr. et ed. Mediol. ef. Scalig. IV poet. 16. 176. ex fomite Oudart. Leid. et Hamb. pr. pro var. lect. nec hoc male; sed in f. doctius a fomite pr. Moret. flammas aliquot Burm. et Goth. tert.

[ocr errors]

— 172. Præclarus versus! Odys. &, 462, ὁ δ ̓ ἐπ ποταμοῖο λιασθεὶς Σχοίνῳ ὑπεκλίνθη, κύσε δὲ ζείδωρον ἀρουραν. arena, litus: et telluris amor ros, desiderium, soli attingendi cupiditas. tabentes artus sale; unda marina respersos, madidos, simpliciter. Poetæ enim tabem proprie de humore corrupto, mox de quocunque, inprimis sordido. Saxarσα δὲ κήκιε πολλὴ ἂν στόμα σε ῥῖνάς 71. Odyss. 4, 455.

174. Reprehendit hic et in sqq. inprimis 210 sqq. poetam Homius (Elements of Criticism. T. III, p. 232. 229), quod eadem orationis gravitate res humiles narrat, qua grandes et sublimes. Voluit sane Virgilius hoc ipso verborum ornatu nobilitatem tenuibus rebus addere. Aliter Homerus, qui orationem rebus accommodat; et præceptum sane primum in tali re est, leves res leviter esse attingendas, ut obiter tantum lectoris animum præstringant. Sed habet poeta unusquisque sæculi sui Genium, cui in nonnullis est litandum; et verborum ornamenta alia splen

177. correptam Exc. Burm.

[ocr errors]

doris et sublimitatis sunt, alia elegantiæ et suavitatis, quæ, ut in hoc et similibus locis factum, recte rebus etiam humilibus accommodari possunt. 176. Rapuitque in fomite flammam, raptim excepit lignis aridis pro fomite subjectis, alias fomes rapit flammam, quam raptim concipit. cf. Serv. Virgilium hic Theocr. Idyll. XXII, 33; et Hymn. in Merc. v. 110 imitatum esse, locis inspectis vix probabile habeas.

177—179. Hic vides priscorum hominum rationem et artem panis conficiendi, non ingratam illam et injucundam cognitu hominibus, qui, a quibus initiis vita humana ad hunc cultum progressa sit, quæri sciant a philosophis, qui humanæ vitæ annales, aut condere, aut cognoscere cupiunt. fruges, h. e. grana, receptas, e mari servatas, torrent, ut exuant glumam, ct facilius comminui possint, tum frangunt saxo, ut multi populi etiamnum grana saxis contundunt: (cf. Goguet, Origine des Loix, etc. P. I. Liv. II art. 2 Opuscula nos

Expediunt fessi rerum; frugesque receptas
Et torrere parant flammis, et frangere saxo.
Eneas scopulum interea conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit; Anthea si quem
Jactatum vento videat, Phrygiasque biremis,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam; tris litore cervos

180

179. Extorrere Zulich. et Hamb. pr. 181. pelago late tres Burm. Anthea libri potiores; 'Avus ex avdos. Ductum inde nomen femininum 'Avbría, quod, uti ex Xenoph. Ephes. novimus, etiam 'Avia fuit, f. ex "Avios. alii Antea. si qua a multis olim lectum fuit, quod et Carisius testatur. cf. Pier. et Fabric. retinuit Cuning. in sua edit. Sed voc. aliquis cum nomine proprio eleganter jungi satis docuere viri docti. - 183. Capin, et Capim alii, ut Goth. Caici, a nomine fluvii Mysiæ. al. Cayci. 184. Navim aliquot ap. Heins. et Goth, sec. cf. ad v. 120.

tra Tom. I, p. 330 sqq. de Originibus panificii, et supra Georg. I, 267). Cerealia arma, h. utensilia, instrumenta, ad pinsendum, et ad coquendum panem ; puta esse hæc ipsa saxa, porro mactram, seu alveum, quo farina subigeretur. De fermento enim nondum cogitabant; sed farinam illam subactam, seu pultem, continuo in quadrarum forma sub cinere coquebant. Recte Servius honestatem sermonis hic commendat. Ali

ter ἔντεα δαιτὸς Odyss. n, 232. fessi rerum, ex calamitatibus et casibus, quos subierant, (ita res poetis) exhausti viribus, quæ propterea cibo erant reficiendæ.

180-184. Omnem prospectum late petit pelago, in prosa: prospectum capit, prospectat, quantum licet, per omne pelagus. cf. Odyss. x, 146 sqq. et 95 sqq. si videat, pro ut videat, sollenni more, Homeri exemplo: i. iv. εἴπως pro ἵνα, ὥστε. v. c. εἴποτ' dürns xoiaro Iliad. £, 97. In biremibus, non est hærendum; poeta

simpl. pro navibus posuit. In v. 183 aut Caicum, debebat dicere vel Caici navem; nunc ponit arma Caici in puppibus celsis. arma in puppibus religata cum Servio intelligere vix possis, quippe haud facile e longinquo conspicua; nec commodum exemplum ex Æn. X, 80. Insignia navis h. e. parasemum male interpretantur alii; erant ea in prora, non in puppi. Saltem aut de aplustribus simpliciter, aut de tutela navis erat accipiendum; illud quidem melius. Verum poetico ornatu omnino dicta puto arma in puppibus, pro armis puppis, scilicet, navis Caici; ita ut arma navis, seu armamenta, dicta sint pro ipsa navi, quam prospicere volebat Æneas. Hoc verius.

184. Cervos ex Homeri capreis fecit, v. sup. ad 159. Nullos tamen cervos in Africa inveniri Herodotus, Aristoteles, et Plinius post illos VIII, 33 s. 51 affirmaverunt. Firmat tamen se ipsum Virgilius En. IV, 154; et Lucan. IX, 921. Oppianum et Philostratum memo

:

Experti: revocate animos, moestumque timorem
Mittite forsan et hæc olim meminisse juvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
Ostendunt: illic fas regna resurgere Troja:
Durate, et vosmet rebus servate secundis.

Talia voce refert; curisque ingentibus æger
Spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.

205

202. animum sec. Moret. 205. sedes ibi codd. ap. Pier. quietis sc. nobis vetus MS. ap. eundem. ·207. durare et servare unus Heins. 209. alto corde Rottend. pr. alter Hamb. Puget. Leid. un. etiam aliquot codd. Pierii nec hoc indocte. Exulat h. 1. et ante premit; quod sæpe fit - Similem versum videbimus IV, 477Consilium vultu tegit ac spem fronte serenat.

escenderant, sed ab Achæmenide moniti fugiunt. Est quidem in Servianis docta nota: Quidam tamen hæc saxa inter Catanam et Tauromenium in modum metarum situ naturali dicunt esse, quæ Cyclopea appellantur, quorum medium et eminentissimum Galate dicitur. Sed sunt hæc a poeta aliena, qui simpliciter litus Siciliæ memorat.

203-207. Forsan et hæc olim meminisse juvabit : nobilem sententiam illustrant Cerda et alii. Sed pertinet huc Euripideum, quod Macrob. VII Sat. 2 laudat, "Os nú

5019 σωθέντα μεμνήσθαι πόνων, latine conversum a Cic. de Fin. II, 32; et ante Euripidem Homeri locus Odyss., 397-400. Ingeniosa imitatione hæc sequutus est Statius I Theb. 472 Forsan et has venturus amor præmiserit iras, Ut meminisse juvet: nec tamen omnia malorum genera ex vita præterita meminisse jucundum est. Bene hoc monet Macrob. Sat. VII, 2. Etenim sunt, quæ animus meminisse horret ut lib. II, 12. Sic quæ quis

[ocr errors]

se indigna et injusta aut ignominiosa pertulit, aut atrocia vidit et immania. 204. Per hos ipsos casus, per hæc discrimina rerum : pleonasmus poetis frequentatus. Possunt tamen res pro rebus adversis, periculis, accipi, ut v. 178. sedes ubi fata q. Ostendunt, h. e. oracula et auguria prædicunt, promittunt. Ostendere egregie inprimis poetæ, hac in re. Iidem fas esse dicunt ea, quæ fatis volentibus et oraculorum monitu fiunt. Quæras, unde jam tum Æneas nomen novæ sedis sibi promissæ, Latium, noverit? quum aliis in locis tam incerta omnia ei essent. Scilicet in locis inferis certiora edoctus fuerat lib. VI, 891. 2. De ipsa re cf. sup. Disqu. II. s. VI. et Excurs. XV ad lib. II. Durare pro durare se, animum suum, poetæ primum, mox alii scriptores, ut Tacitus. Τλῆτε, φίλοι. Iliad. β, 299. cf. Cerda.

208. 209. Magnanimum Æneam vides. Premit, occultat, ut sæpe. altum proprie, alto corde, h. e. intimo, sed docte poeta epitheton

« ZurückWeiter »