Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ut quamvis avido parerent arva colono;
Gratum opus agricolis : at nunc horrentia Martis

Arma, virumque cano, Trojæ qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinia venit

poetæ lusus animo, infringitur : multo autem pejus id fieret in ipso carminis exordio. Quod quidem tanto poetæ observatum non fuisse, credere vix licet. Nam Orphicorum auctoritates ad carmen cultissimum nullam vim habere possunt; si forte in ejus exordio poetam de se mentionem facere memineris, idque exemplum ad Virgilium trahere volueris.

2. Lavinia Medic. a m. pr. aliique codd. sed pauciores. Commendabat illud Heins. recepit Burm. Sic tamen jam editum ed. Junt. 1520 per Nic. Angelium, unde in alias edd. venit. aliæ retinuere Lavinaque. Eadem varietas apud Gell. X, 16, et al. Enimvero Lavinia arva inf. IV. 236, et sic alii poetæ. Etiam Græcis Aaoviνιον et Λαουϊνία. Nihil autem nisi forte Λαῦνα ap. Dionys. Halic. I, 59 (ubi tamen Vat. Λαοvivía habet) occurrit, quod Lavinum scribatur apud Propert. II, 25, 64: igitur Lavinis litoribus erit pro Laviniis. Est tamen Juvenalis versus Sat. XII, 71 novercali sedes prælata Lavino : ubi nulla contractio locum habet; quod jam monui ad Tibull. Obss. II, 5, 49.

165.311, si de ipsis arboribus accipias. cf. ad lib. X, 237. Notio tamen horroris et sic inest; nec repugnabo, si quis horrens more poetis haud infrequenti dictum esse contendat de eo, quod horrere facit: ut ipsum hoc horridum esse dicitur; possum quoque auctoritatem lyrici memorare; nam apud Pindarum, Pythia IV, 144, sunt φρίσσοντες ἔμβροι.

1-3. De Eneidis argumento hoc, et poetæ professione monitum ac disputatum est in præmissis Disquisitionibus, I. II. Arma, id est, bella (sub Æneæ adventum in Italia orta), virumque cano, qui venit: hoc est, ut verbis vulgaribus diceres, et adventum viri a Troja profugi in Latio, eo quidem loco, quo Lavinium posthæc ab Ænea fuit conditum. Est autem hæc Æneidis summa, quæ absolvitur sede in Italia accepta, Turni cæde et ex fædere cum Latino, Eneid. XII,

187 sqq. Arma virumque melius ita nos et epici carminis dignitati convenienter interpretari putamus, quam pro armato viro, ut aliis locis recte dicitur, v. c. inf. XI, 747, aut, ut vir ad sex priores, arma ad sex posteriores libros pertineat, aut cum Burmanno ita accipere, quemadmodum in sollenni formula: arma virosque ad bella polliceri, et in similibus. Videtur enim hæc alia loquendi forma eaque aliena ab hoc loco et gravitate epica haud satis digna esse; et exsisteret sensus: apparatum bellicum canere incipio. Immo vero bellum narrare pollicetur Ænew, qui Troja profugus in Latium venerat, post multos ærumnosos errores. Fato præclare ponitur, ut ad deorum interventum poeta viam muniat; profugus venit: ornate illud adjectum, et melius jungitur: Trojæ ab oris profugus venit. primus: videri potest dictuın, res

Litora; multum ille et terris jactatus, et alto,
Vi superum, sævæ memorem Junonis ob iram;
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,

5

3. et ante terris abest in nonnullis ap. Burm. Ceterum non bene major interpunctio poni videtur ante multum, ut nova sententia exsurgat. Sed jungendum : virum, qui venit - Italiam, Lavinia litora; multum ille jactatus et t. et a. Neque video, cur infra v. 6 ante Genus major sit distinctio illata. - 4. et ante sævæ auctoribus libris et edd. ant. abjecit Heins. post Pierium.

pectu suæ stirpis ac gentis novæ in Italia, cujus ille fuit auctor ac princeps; primus etiam fuit, qui veniret in hæc loca: primus qui venit Italiam, Lavinia litora. Interpretes multa moliuntur in hunc locum quoniam Antenor jam antead Italiam accesserat. Æneas tamen recte primus e Trojanis in has certe Italiæ partes, ad Lavinium, (quod jam auctor libri de Orig. Gentis Rom. c. I monuit) pervenit; nam Antenor ad Venetos in intimo sinu Adriatico, adeoque in alia Italiæ parte, quæ Galliæ Cisalpinæ erat, appulerat. cf. inf. Æn. lib. I. 247. Quamquam et, aliorum Italiæ proprie dictæ colonorum respectu, primus Æneas, utique e Trojanis, Italiam adiit; nam qui ante eum Italiam frequentarant Enotrii, Evander et Hercules, ex Græcia advenerant. Sed arguta hæc pоtius quam vera puto; et poetæ animo hoc unicum insidere debuit, quod ab antiquissima memoria repetita res est. Est autem primus, primo, simpliciter dictum pro olim, antiquitus, ut mox 24, belli prima quod ad Trojam gesserat; h. e. antea, olim. Æn. VIII, 319. Primus ab ætherio Saturnus venit Olympo. Horat. II. Serm. 2, 93. hos utinam inter Heroas natum tellus me prima tulisset. venit Italiam, Homerica ratione; ἧκε πόλιν,

et innumera, omisso εἰς. Omnino hoc infigendum animo, ut semel monitus sis, poetam Græco more præposita ista, in, per, ad, negligere. Italiam et Lavinia litora declarative cumulata sunt; Lavinia autem litora, in quibus aliquando urbs Lavinium erat condenda, ut solent poetæ petere pitheta etiam a postmodo factis.

3. 4. Venit jactatus, et passus, interponitur ex more ille: postquam magnos labores maritimis erroribus, et tentata frustra variis in locis nova sede, toleraverat. Πολλὰ δ ̓ ὅγ ̓ ἐν πόντῳ πάθεν ἄλγεα ὃν κατὰ θυμόν. Odyss. a, 4. Vi superum, numine ac voluntate deorum: ἐκ θες. ἐκ θεῶν. memorem Junonis ob iram. proprie Junonis memoris, cujus ira, h. e. vindictæ cupiditas, cum acceptæ injuriæ pertinaci memoria erat conjuncta, adeoque et ipsa ira memor. Sic et Græci. Exempla cumulavit Guellius ad h. 1. Sufficit unum, μνήμων μῆνις Æschyl. Agam. 161. Ad rem cf. Æn. V, 781 sqq. Revocatur autem hoc versu rerum narratarum ordo ad interventum Junonis et ceterorum deorum; de quorum ministeriis, quæ hic statim ab initio pollicetur poeta, v. Excurs. I* ad hunc versum.

5-7. Multa quoque passus, etiam bello. Quamquam quoque et

Inferretque deos Latio; genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ mænia Romæ.

Musa, mihi caussas memora, quo numine læso,
Quidve dolens, regina deum tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores

6. inde Zulich. a m. pr. Deum R. dolens. Hamb. pr.

10

8. quo numine læse v. Excurs. It ad h. v.-9. Quidve

pro simplici quoque etiam alibi occurrit. dum conderet urbem, donec Lavinium condidit sedemque ibi imperii fixit; cujus rei signum certissimum, si patria religio instituta est, unde: Inferretque deos Latio. cf. XII, 194. quo etiam splendidior facta est oratio: quam si in Latio eum consedisse audias. Ceterum in hoc et seq. versu poeta operis characterem ex fine proposito satis declaravit: sedem novam in Italia, post toleratos in erroribus et in ipso accessu labores et discrimina. Importunum itaque est, Achillis irati vehementem affectum in Eneide desiderare, quem poeta exhibere noluit nee debuit. At illud præclaro cum judicio in prima statim fronte egit, quod rerum

narrandarum summam ad Roma

norum originem retraxit ac deduxit, adeoque popularium suorum studium audiendi excitavit. cf. Disquis. I, de Carm. epico s. IX. Inferretque deos Latio, inferret in Latium Penates Troja advectos. A re, quæ religionem et venerationem habet, accessum Eneæ præclare designat. Unde, alii ad Latium et ad urbem retulere, alii ad Æneam. Melius : qua ex re, quo factum est, ut Aborigines cum Trojani æquati communi Latinorum nomine sint

comprehensi (cf. Æn. XII, 823 sq.), ut ab Ascanio Alba sit condita, et ex ejus posteris urbis Romæ conditores ortum habuerint. Albam autem bene ab Albanis patribus designat, h. e. senatu, tanquam a nobiliore populi parte. cf. IV, 682. VII, 727. Romam autem per altæ mænia Romæ, pleniore ore.

8. Musa, mihi caussas memora : Nam quæ deorum interventu aut consiliis et machinationibus alicujus dei eventum suum habuerant, nisi a dea edoctus, poeta scire non poterat. Itaque ille munit viam sibi, ut iis commode uti possit. Summa sententiæ est aperta; debet sequi: caussas memora, quibus permota Juno Æneam tot laboribus et ærumnis objecerit; caussæ esse possunt, quod ejus numen læsum fuerit aliqua re, majestasque deminuta; et quod illa seu injuria seu ingrata aliqua re doluerit. Hæremus tamen in verbis: quo numine læso. Quod primum se offert: quo deo læso, non convenit cum altero: quidve dolens Juno. Omnibus tentatis et expensis, quæ in Excursum I § rejecimus, quamquam duriorem, præferas rationem jam a Servio propositam; quo, qua re, qua caussa, (exponuntur caussæ vss. 25-28.) numine læso, majesta

Impulerit; tantæne animis cælestibus iræ!
Urbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni;
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisque asperrima bellí:
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam

16

11. Impulerat Rom. cum aliis ap. Heins. ad v. 4. - 12. Cur Tyrü t. coloni parenthesi includantur, non video. Est enim ea poetica forma, ut absoluta enuntiatione dicatur, quod in prosa esset, urbs fuit, quam T. c. tenuere, habitarunt. 13. Kartago Medic. cum multis aliis: item Goth. sec. Alii Cartago, ut et apud alios. Tiberina omnes h. 1., cum alias tantopere varient libri in scriptura. Hostia Mediceus. it. Goth. pr. et tert. pro corrupta sequiorum sæculorum scriptura. 15. Hanc Bigot. fertur terram Sprotianus pro var. lect. una Parrahs.

te divina, h. e. ipsa Junone. Subjicitur pro explicatione: quidve dolens impulerit dea virum (exquisite, h. e. coegerit) tot casus volvere, h. e. ut subiret, adiret. Quæ enim gravia, difficilia et molesta sunt, et quæ magna cum difficultate movemus, machinamur, molimur, perficimus, ea volvi poetis dicuntur, nunc et ea, quæ tolerantur.

12. A Junonis odiis orditur, quippe per quæ objectæ sunt difficultates, quibus ab Italiæ aditu averteretur Æneas. Exponuntur odii caussæ: quæ lectorem rerum Trojanarum haud prorsus rudem studio legendi nescio quo imbuunt. Cur a Carthagine initium narrandi faciat poeta, v. mox ad v. 34. Urbs fuit, quoniam illa tum erat eversa, a Tyriis condita et habitata. antiqua, non tam quoniam nova Carthago deducta nuper a Cæsare colonia erat, ut fere interpretes; sed quoniam antiqua origo inprimis in urbium laude memoratur. inf. II, 363 de Troja: Urbs antiqua ruit. et de Italia: Terra antiqua, potens.

13. 14, Longe, procul sita,

[ocr errors]

magno interjecto mari, ex adverso Italiæ et quidem Romæ, quam per Tiberim designari puto. studiisque asperrima belli, graviter dictum pro: dedita, vacans studiis belli: quod asperum dici solet; tum poetis studium dicitur asperum, tandemque urbs aspera studiis belli. Virtus bellica a poetis per iram exprimitur ejusque attributa. Exasperatur autem is qui offenditur et ad iram provocatur. Itaque asper, τραχύς, modo iratus, vehemens, ferus, ferox, sævus, modo fortis, bellicosus, modo acer, ardens, concitatus, flagrans, ut h. 1. Similiter acres iracundi, calidi, δριμεῖς strenui, πρακτικοὶ, tum vehementes, δεινοί, et sic fortes. Semel monuisse expedit ad poeticam orationem, quam inprimis perspectam esse volumus, declaran

dam.

mox

15. Quam Juno fertur unam omnium maxime amasse, etiam Samo prætulisse, in qua antiquissima et celeberrima Junonis religio erat. De templo Junonis Samiæ v. Herodot. III, 60. Carthagine sub Uraniæ nomine h. e. ea ap

Posthabita coluisse Samo; hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,

Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.

16. Ad hiatum in hoc versu impugnandum neminem video quicquam attulisse, ut mirum sit, cur ad alios offenderint. - 17. regni Goth. pr. - 18. Sinunt

pellatione, quæ græce ita reddi posset, Juno fuit culta, aut coli credita. Nam comparatio illa deorum apud exteras gentes coli solitorum parum docte a Græcis et Romanis facta est : ita ab aliis hæc ipsa Pœnorum dea cum Venere comparata est. vid. Selden. de Diis Syris, Synt. II, c. 2.

16. Hic illius arma, hic currus fuit, ducta, puto, rei imago ab antiquis heroibus, qui curribus vecti ad pugnam egrediebantur, reduces autem eos in loco tecto collocabant ac reponebant. v. Iliad. 9, 441.4, 194: traducta illa, ut alia, ad deos, quibus currus sui essent, qui in iis locis, quæ potissimum frequentarent dii et colerent, quorumve tutelam illi haberent, reponerentur. Pro talibus locis habentur poetis eæ urbes eaque templa, quæ celebriore aliqua religione eminent. Egregius hanc in rem locus Iliad. v, 21 sqq. de Ægis Neptuno sacris. Junonis autem currus e nobili Homeri loco Iliad. 4, 720 sqq. (adde Odyss. e. 381) notus est. Burmannus laudat Val. Flacc. V. 184, ubi Argonautis Phasin ingressis, simul æthere plecorusco Pallas, et alipedum Juno juga sistit equorum, tanquam dii iis studentes ac præsentes. Poetica tamen potius quam vera descriptione uti videri debet poeta. Nam Carthaginienses, non currui, sed leoni insidentem, ex

na

pressisse memorantur cœlestem suam deam: cf. Apuleius; Met. VI, 6. Porro arma Junoni tribuuntur, non, quatenus inter reliquos deos deasque armata præliis ante Trojam interfuit, ut Iliad. v, 70, et Æn. II, 614, Juno ferro accincta: debent enim arma h. 1. esse aliquod proprium ac perpetuum; sed quatenus dea, deorum more, qui curru incedunt; nisi insigniore aliquo modo de Junone armata cogitandum est, qualis "Ἤρα ὁπλοσ μία fuit Elide culta, Lycophr. Cass. 610. 858, et ἰππία h. e. curru vecta Olympiæ ap. Pausan. V, 15 p. 414. Hasta ei quodam modo propria fuit, etiam ex Latinorum religione. Nota Sabinorum Juno Curitis. cf. Cerda. Sed optime Servius: Sic autem esse etiam in sacris Tiburtibus constat, ubi sic precantur: Juno curulis, tuo curru clipeoque tuere meos curiæ vernulas sane. Ad tutelæ quoque notionem currum et arma h. 1. spectare, suspicatur Mitscherlich. ad Horat. I, Carm. 30. pr. Locum nostri poetæ expressit Ovidius, Fast. VI, 45, Pæniteat, quod non fovi Carthaginis arces, Quum mea sint illo currus et arma loco.

17. 18. Carthagine, Romæ æmula, præclare utitur poeta h. 1.; ut ea urbs regnum gentium, caput imperii terrarum, sit, Juno jam tum, prisca illa Æneæ ætate, ante

« ZurückWeiter »