Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Etiam Penatium monitus , quos per somnum acceperat Æneas, passim fuisse memoratos, ex Servii loco discere sicet ad III, 148; Penates quos quidam dicunt, ideo inductos, a poeta monere per somnum : monitu nam eorum per quietem jussum cum Latino foedus fecisse; eorum etiam monitu Latinum Æneæ se conjunxisse (hæc eadem apud Dionys. I, 57 occurrunt ); eosdem tradit ( Varro ) visos aliquotiens in somnis, quid fieri vellent, imperasse , eaque nostros publice curasse majores. Etiam dubitationem post appulsum ad Laurentem agrum de loco novæ urbis capiendo secundum nonnullos oblati per quietem Æneæ dii patrii diremerant apud Dionys. I, 56. Descripta et hæc e Catone in origine gentis Romanæ, quem eo toto loco Dionysius sequitur; nam totidem verbis ex illo libro leguntur ista

ap:

Auct. de O. G. R. c. 12 extr. IX. Latinus Fauni oraculo monitus fuerat, ut generum sibi sumeret extraneum aliquem, et cum eo regnum communicaret. Sic Virg. Æn. VII, 58 sq. 81 sq. 254 sqq. Paria ex Catone (non ex Q. Lutatio) prodit Victor de O. G. R. 13. utpote qui (Latinus) in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur; namque extis ac somnis sæpe admonitus erat, tutiorem se adversus hostes fore, si copias suas cum advenis conjunxisset.

X. Similiter etiam in ceteris, quæ ab Enea in Italia gesta sunt, poetam id egisse, ut antiquas historias narrationesque de oraculis et ostentis, suis consiliis accommodaret, ex iisdem auctoribus clarum est, et infra quoque suo loco sigillatim monebitur. Quam auctoritatem in excidio Trojano sequutus sit, pluribus Excursibus ad lib. II declarabitur.

XI. Ex iis, quæ adhuc dicta sunt, satis, puto, intelligitur, non male hoc a me pronuntiatum esse : materiam carminis poetæ mira fortuna oblatam fuisse, non ab eo excogitatam et inventam; tractationem autem et ornatio

[ocr errors]

nem etsi non magis poeta a se petiit, quum Homeri vestigiis insisteret, ita tamen eum illa in re versatum esse, ut elegantiore judicio, majore cultu, et exquisitiore ornatu, omnia persequeretur.

Etiam hanc argumenti, quod poeta tractandum sibi sumserat, felicitatem aliquam habendam esse supra (Disqu. I. s. VIII) diximus, quod, quum per deorum ministeria res esset exsequenda, offerrent se Junonis et Veneris numina, quæ poetæ caussæ tam præclare serviunt, potentissima illa, et ipsa fabula jam dudum consecrata; nam, quod insigni Veneris cura habitus est Æneas, id ex Homero familiare sibi habet lector, et Junonis odium in Trojanos non minus ex Homero notum est. Jam eximio aliquo fortunæ beneficio res ita ferebat, ut alterius deæ numen Carthaginiensibus, et mox Turno accommodari posset, altera autem dea non modo tanquam Romanorum tutela constanti religione coleretur (conf. Lucret. I pr.), verum etiam Juliæ gentis prima stirps et origo haberetur. v. ad lib. I, Excurs. I*. In Junonis autem odio tractando, et ad poeticam vim temperando, poetæ prodesse potuere etiam Hpaxatici, carmina, quæ olim extabant de Hercule, quale V. c. Stesichori fuit. Junonis enim odiis plurima in his videntur fuisse expedita; qua in re jam tot in locis Homerus præiverat, v. c. Iliad. o, 119. , 256 sqq. •, 25 699.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

ÆNEIDOS

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM,

TRO

ROJA capta, Æneas, Anchisæ et Veneris filius, vir singulari pietate parique fortitudine præditus, quum erroris sui anno septimo per mare Tyrrhenum a Sicilia in Italiam navigat, immissa ab Æolo rege ventorum, rogatu Junonis, gravissima tempestate ad Libycum litus appellitur, 1–169: egressusque in terram, septem ingenti magnitudine cervos sagittis prosternit, singulosque in singulas naves ( tot enim ex dispersa classe collegerat) æqualiter distribuit: socios deinde, longis jam erroribus fatigatos, spe futuræ quietis ad tolerandum quod reliquum erat laboris hortatur, — 222. Interea Venus Æneæ sui Trojanorumque caussam apud Jovem agit, omniumque calamitatum illarum caussam Junoni imputat. Jupiter contra, reserata fatorum serie, spe felicis posteritatis potentiæque Romanorum, filiæ dolorem consolatur, 304. Cujus oratione confirmata Venus, Æneæ suo, locorum ignaro et explorandæ regionis caussa huc illuc oberranti, sese obviam præbet; navesque dispersas salvas esse nuntiat; ostenditque non procul illinc abesse Carthaginem, quam tunc in iis locis condebat Dido, - 409. Æneas itaque, matris beneficio, cava nube cinctus, una cum Achate Carthaginem ingreditur: ubi et socios salvos reperit, et a Didone benigne excipitur, – 656. Venus tamen, quod neque Junonio hospitio neque muliebri inconstantiæ satis fideret, sopito in Idalia lucis Ascanio, pro eo Cupidinem substituit, qui inter amplexus et oscula latenter reginæ amorem inspirat Æneæ.

Ille ego, qui quondam , gracili modulatus avena
Carmen, et, egressus silvis , vicina coegi,

Ille ego. Vulgaris sententia -st, quatuor hos versus auctorem habuisse Virgilium, sed a Vario esse sublatos. Quod si ita res se habuit, acutior sane Varius Virgilio fuit. Sed totum illud commentum Pseudodonati fide nititur; v. T. ultimo Vita Virg. S. 60: et nobis quidem verisimilius est, a Grammatico aliquo versus hos esse assutos; factum enim est hoc idem in aliis poetis; etiam olim in Hesiodi opere rustico hoc sibi permiserunt Rhapsodi. Ceterum rejecti ii versus sunt doctissimorum virorum suffragiis; v. Burm. ad h. 1. Burm. Sec. in Misc. Obss. Vol. IV, Tom. III, p. 523 et in præf. Virgil. ; partim quod ab optimis codd. imprimis Medic. et, quantum æstimare licet, a Romano absunt; (cf. Heins. it. Miscell. Obss. Vol. VI p. 523. e nostris non habet Goth. tert.); partim quod, ab Ovidio et aliis, Æneis a verbis, Arma virumque, tanquam principio carminis designatur; quod tamen argumentum paullo levius est; poterant enim verba laudari, quæ commodissime in eam , quam volebant, sententiam transferri possent, ut in illo : Transtulit in Tyrios arma virumque toros : quun Ille ego incommodum esset. Poterat etiam omissa præfatione ipsius tractationis initium laudari. Sunt, quibus versus Virgilii ingenio indigni esse videntur. Omnibus tamen argumentis gravius est hoc, quod rationi epici carminis adversantur, cujus majestas non modo, sed et ingenii, quod poeta rerum narrandarum magnitudine occupatum, earumque mole laborans, habere debet, impetus, atque etiam lectoris studium, avocato ad A carmine bucolico et georgico

perium, vim , et similia : dicuntur ad heroieum se procedere signifi- agri domari, servire, parere. At cat, quisquis hos versus scripsit. hoc loco de poeta , super rè rustica Sententia integra: Ille ego

præcepta dante, idem bene e poeh. M. arma virumque cano. Bene tica ratione

qua

ad præcipientem, autem,

tam longa oratione inter- tanquam auctorem, refertur id jecta, poterat illud at in apodosi quod facere præcipit, dicitur; at præfigi, quod toties factum vide- forte non nisi in pedestri oratione mus; quod adeo reprehendi, aut dictum est : cogere arva , ut pas at in et mutari nolim. Reliqua sic reant. Arva vicina possint non injungenda : qui, modulatus - et commode digta videri , iisdem egressus silvis, (re pecuaria re- silvis, hoc est, pascuis , subjecta. licta, Ecl. IV, 3) quondam coegi Arma horrentia si sunt horribilia, drva vicina , ut parerent colono novatum hoc esse putabimus, quamvis avido, ut, licet ille fru- forte ab ipso poeta; nam exemgum terræ sit avidissimus, tamen plum hujus usus antiquius adhuc agri, proventus úbertate, cupidi- desidero. Possunt tamen, ut tela tati ejus satisfacerent. cf. Burm. horrentia , hastæ horrentes , dum Parent arva et arva coguntur pa

erectæ, protensæ sunt, dicuntur, rere, agricolæ studio et opera , ita et arma horrentia dicta accipi. quæ declaratur a poetis per im- Nec aliter horrentes umbræ , inf.

пипс

« ZurückWeiter »