1 e poetis afferuntur, in Timarchum p. 18 (p. 140 R.) ὡσθ ̓ εὑρήσετε καὶ τὴν πόλιν ὑμῶν καὶ τοὺς προγόνους Φήμης, ὡς θεοῦ μεγίστης, βωμὸν ἱδρυμένους. de signo deæ nec ipse memorat. Est tamen numus Demetrii regis apud Eckhel Num. anecd. T. I, p. 84. tab. VI, 9. de quo iterum egit in Doctrina Numor. T. II, p. 120. In eo deam alatam tuba canentem, ingeniose Famam interpretatus est. EXCURSUS IV. IV, 483-485. Hinc mihi Massylæ gentis monstrata Sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi Quæ dabat et sacros servabat in arbore ramos. Jure suo ab interprete Virgilii expectet lector, ut clariorem hujus loci notionem animo suo informet. Potest itaque poeta videri fingere, hortos Hesperidum, quos per templum Hesperidum designet, quosque ab Hercule spoliatos communis ratio ferebat, adhuc Didonis tempore superesse. Non facile tamen poetæ, nisi forte tragicos excipias, mythicam fidem ita deserunt, nec veteres notasque fabulas ultra mythicum ævum in veræ historiæ tempora demittunt. Malim itaque statuere id, quod cum multorum populorum multarumque Græciæ urbium religionibus consentaneum est, ut Virgilius ponat, templum Hesperidibus sacrum in his terris fuisse, in quo, id quod in multis sacris ac religionibus usu receptum fuit, antiqua fabula repræsentabatur, arbore aurea et dracone in ea constituto, cujus æditua vel sacerdos anus erat ex indigenis loci. Serpens ille, quem poeta memorat, pascebatur offa mellita; mazam, μελιττοῦταν eam appellant; quemadmodum in templis Æsculapii mos fuit serpentes ali et pasci e patera; unde tot signa Æsculapii et Hygieæ serpentem pascentium e patella extant. Proclive esset, e sequentibus conjicere, usum nunc aliquem magicum draconis fuisse anui; quemadmodum in nonnullis templis divinationis genus fuit e serpente sacra captum; variis quidem modis, interdum casu et eventu, ut in eo, quod ab Herodoto commemoratur, VIII, 41. cum Athenas deserendas esse pronuntiaret Themistocles ex eo, quod draco evanuerat ix τοῦ σηκοῦ, cum tamen ille alioqui nihil commune haberet cum divinatione, et haberetur in Parthenone tanquam custos et οἰκουρός : ut omnino caussæ hujus religionis servandorum in locis sacris draconum fuere variæ, cum ipsi dracones tam multarum rerum symbola essent. In hortis Hesperidum, non minus quam in Martis luco apud Colchos pro custodia tantum fuisse traduntur; in istis quidem servabat draco aurea mala Junonis; quod ex Pherecydis fragmento et ex Apollodoro satis constat. Servatos legimus passim in templis dracones, v. c. Lanuvii, quibus dapes apponebantur; augurium ex iis cibo vescentibus captum esse, conjiciebat nuper ingeniosus vir, Bættiger, in eandem sententiam augurium Salutis interpretando. De Hesperidibus post ea, quæ ad Apollodorum disputata sunt, plura commemorare nihil attinet. FINIS VOLUMINIS SECUNDI. : |