Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu,
Unguibus ora soror fœdans, et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :
Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant?
Quid primum deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses :
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora, tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?

675

680

Exstinxsti me teque, soror, populumque, patresque

Burmann. volitantur Exc. Burmann. volventur Goth. sec. 672. casu eadem Exc. 673. ac p. alter Hamb. 675. hocc' ed. Brunck. quod fr. p. Bigot. - 676. hac agnes Parrhas. ignesque Leid. un. ignis Exc. Burm. 677. Quod pr. Hugen. germana querar Menag. pr. comitemque Gud. a m. pr. ve Menag. pr. 678. facta Mentel. pr. a m. pr. eadem me fata vocassent alt. Hamb. - 679. ferret Oudart. eadem abest a Witt. ora Gud. ed. Junt. fuisset aliquot Pier. - 680. manibus struxi Parrhas. exstruxi Goth. tert. 681. positam Medic. a m. pr. abissem Wall. possis scribere: sic te ut posita, crudelis! abessem: ut ad Didonem referatur. Si ad Annam: retrahes; ego crudelis struxi. Nec tamen male : ut crudelis abessem, crudeliter sejungerer. - 682. Exstinxsti scripturam ex Pieriano exemplari retinuisse videtur Heinsius; vulgaris eademque mollior scribendi ratio est exstinxti. Hoc etiam Probus Art. Grammat. producit ex Marone et Diomedes Grammat. pro exstinxisti, ut exstinxem sup. v. 606 pro exstinxissem. Atqui duriorem pronuntiandi morem in aliis prætulisse creditur poeta, tanquam epica gravitate digniorem. Exstincti, exstixi, eo alludunt, illud in Witt., hoc in binis Heins. cum glossa exstinxisti. Exstinxti etiam in fragment. Vatic. diserte legitur, item in Donato. vid. Bened. At est Aldd. pr. lectio : exstinxi, vel extinxi, quam in omnibus fere exemplaribus repererat Pierius, et sic Moret. Dorvill. Puget. Erf. cum tribus Goth. Ita ipsa Anna se accusat, sua opera factum, sua culpa commissum esse, ut communi clade ruant omnia. Grave et hoc; et difficile est alterutram lectionem præferre. Quomodo in Mediceo legatur, ex Fogginiano exemplari vix assequare. Videtur tamen extinxsti in extinxi esse refictum; et ex sensu et judicio animi si 681. struxi, rogum, pete ex v. 676; eum jussu Didonis paraverat sup. 494 sq. patriosque vocavi Voce deos, h. e. ipsa sacrum jussu tuo paravi et rite auspicata sum, sollenni sc. precum carmine decantato: Nam: ergo jussa parat sup. v. 503. sic ut abessem, sejungerer a te, avellerer ac te carerem, te posita, mortua, ut II, 644 et sæpe. 682. Gravissima sunt hæc,

672 sqq. Egregie affectus veritas servata in Annæ luctu et verbis. Præivisse creditur Briseis Homeri in Patrocli funere Iliad. 7, 282 sqq. Hæc autem omnia, quæ effatur, ne a tempore et loco aliena sint, dum illa incedit, prolata esse cogita, nam trepido cursu ruit per medios. Unde v. 685 sic fata gradus evaserat omnes. 679. Idem dolor; vulgare erat, vulnus. 680.

Sidonios, urbemque tuam. Date volnera lymphis,
Abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
Ore legam. Sic fata gradus evaserat altos,

685

Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.

Illa, gravis oculos conata adtollere, rursus
Deficit. Infixum stridit sub pectore volnus.
Ter sese adtollens cubitoque adnixa levavit :

690

Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto

Quæsivit cœlo lucem, ingemuisque reperta.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem

pronuntiandum est, Extinxti de Didone est præferendum ; nam si soror Anna se accusabat: satis erant illa: Extinxi me teque, soror. At reliqua: populumque patresque Sidonios urbemque, nimii acuminis, nisi de Didone ipsa pronuntienţur. te meque quatuor apud Burmann. et Erf. Sed amant Veteres se priori loco memorare. Burm.-683. data Menag. pr. 684. erret quatuor Heins. et Erf. esset duo alii. exstat Wall. - 686. S. suam ed. Ven. germana Wall. 687. s. v. furores Menag. pr. colores Goth. pr. - 688. rursum Dorvill. 689. stridit Heins. e Medic. et melioribus, etiam Pierianis, forma exquisitiore. Vulgo stridet. stridens pr. Rottend. 690. cubituque multi apud Pier. et Burm. adnixa castigationi Heinsianæ debetur, e codd. etiam Pier. Vulgo innixa. Sed innititur, etiam qui jacet, annititur, qui tentat exsurgere. vid. Heins. - 691. est deest Gud. que abest ab ed. Ven. - 692. Quærebat alter Hamb. repertam multi codd. ap. Pier. et Burm. cum Servio: quod et ipsum ferri possit: et recepit Brunck. tanquam exquisitius: verum sensum habet paullo diversum: quasi propter lucem repertam ingemuisset. In Medic. reperta in litura est, ut adeo hæc Aproniana lectio videri debeat; doctior utique illa et commodior. - 693. long. mis. laborem Montalb. alter Hamb. et tert.

quibus morte sua Dido omnia in commune exitium traxisse dicitur : quippe in urbe recens condita.

688. Est hoc mirum in modum ad affectum comparatum. Non injucundum fuerit comparare, ut faciunt Intpp., Euripid. Phœniss. 1438 sqq. inpr. 1446 sq. de Eteocle; et de Pyramo Ovid. Met. IV, 137 sqq. 145. 146. Adde de Alcestide Eurip. 203-206. 689. stridit vulnus, sanguis ex vulnere erumpens. conf. Ovid. Met. IV, 120. 124. - 691. 692. Oculi jam

morte natantes et caligine obscurati diem recipere laborant, sed ægre colligunt solis radios. ingemiscit, ut moribunda. quod est inf. XII extr. Vita cum gemitu fugit indignata sub umbras. Et nune puta oculos iterum claudi.

693 sqq. Nova hæc et insolens videri potest religio, quod Iris mittitur, ad expediendam miseræ Didonis animam. Scilicet Iridi tribuit poeta, quod Mercurio supra tri-" butum vidimus vers. 244, quandoquidem a Junone illa mandata

Difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
Quæ luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque adcensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem

Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.

695

Rottend. pro var. lect. voce magis poetica et h. 1. accommodatiore. -694. Difficilemque obitum Zulich. dimisit vulgo scriptum. dimittit Franc. remittit Parrhas. ab alto quinque apud Burmann. 695. animum tert. Rottend. resolverat Sprot. et Wall. absolveret Leid. et Erf. dissolveret Franc. - 698. Necdum Gud. cum quatuor aliis Heins. et Goth. sec.

fert, et ejus ministerio plerumque Juno utitur, ut inf. V, 606. IX, 2. Iliad. 6, 166. Communiter tamen, ex poetæ religione, v. 698.699 Proserpinæ eæ partes esse debebant. Sequuti sunt Virgilium alii, a Cerda jam laudati, Statius II Silv. I, 147. Martial. III epigr. 43. Adde Horat. I Carm. 28, 19. 20. Orco ( Θάνατον appellat) jam ante idem tribuerat Euripides in loco jam a Macrobio V, 19 notato, Alcest. 74-77 (ex qua fabula plura ad Mortis imaginem illustrandam peti possunt. Vide v. 261. 438.844. 1140. 1141. add. Hemsterh. ad Lucian. T. I, p. 512). Junonem hac de re sollicitam esse, nil mirum, cum ea Didonis et Pœhorum caussam suscepisset. Unde vero hoc dicemus petitum, quod crinis abscinditur? non enim satis est cum Macrobio 1. 1. dicere, ex Euripide Alc. 75 id ductum esse. Ere sacra puto ductum; nam victima consecratur deo, pilis in fronte evulsis et in ignem injectis (cf. v. c. inf. VI, 245; est id proprie κατάρχεσθαι); ab hoc momento victima deo dicta et sacra. Itaque et is, qui moritur, crine abscisso, diis inferis, tanquam victi

ex

ma, consecratur, Jovique infero sacer est. Ornavit sic poeta vulgare illud: quia morti haud matura erat, ægre anima a corpore sejuncta est. Res itaque numinis interventu egebat. Imitatione pressit Statius Theb. VIII, 9 Necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis, aut furvo Proserpina poste notarat Cætibus adsumtum furvis. Revocavit ille rem ad lustrationem et expiationem Umbræ, tum ad tabulam in atrio Plutonis propositam, qua inscriberentur defuncti.

693-695. dolorem, ἀγωνίαν. artus nexos, corporis cum anima nexum, bene Cerda vidit, a palæstra et lucta esse petitum. Corpus quasi implicat et circumstringit animam, ne elabi illa possit.

696-699. Vid. ad v. 693. merita nec morte, nullo immani crimine commisso. Serv. opp. subito accensa furore; uti non fato et ante diem, ὑπέρμορα Iliad. β, 155. ὑπὲρ μοῖραν Iliad. 3, 488. v, 336 conf. Guell. Accendimur autem non modo ira, sed et dolore, et furore, ex indignatione et ira orto. nondum caput damnaverat Orco, h. e. nondum vitam ejus, vel ip

Ergo Iris croceis per cælum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextra crinem secat. Omnis et una
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

700

705

700. ad roscida Bigot. rosida Franc. pinnis Medic. et Gud. -701. averso Bigot., ut semper variatur in his vocibus, adversa luce multi Pieriani, tres Burm. cum Hamb. sec., qui a m. sec. habet: percusso sole. Idem versus V, 89. -- 702. Advolat Bigot. atque super alter Hamb. Huic et Hinc aberratt. librarr. Hunc ego Orco 705. Delapsus duo Burmann.

Exc. Burm.

color Sprot.

704. crinem tulit Longob. Pierii.

sam, morti devoverat. cf. ad v. 693.

700-703. Στῆ δ ̓ ἄρ ̓ ὑπὲρ κεφαλῆς. Iliad. β, 20 de Somno, (adde Odyss. 3, 21) omnes laudant. Sed talia delectant forte, at nihil illus

trant.

704. 705. Sane Georg. IV, 223 sq. de anima mundi, e qua vita petitur; et: Scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri Omnia. Nunc tamen vix illa doctrina locum habet; exspiratur anima adeo. que in aerem abit.

De Didone ejusque amoribus et ætate.

CUM, si historicam fidem sequaris, Didonis ætas plus quam CCC annis a Trojæ excidio Æneæque erroribus abfuisse vulgo narretur (quod jam a Servio observatum videas ad v. 45g.); modo in accusando modo in excusando poeta, qui Didonis amoribus Æneam implicuit, multi docti viri passim operam suam posuerunt. Sed hanc disputationem antequam attingamus, alia, eaque nostro quidem judicio gravior, quæstio est expedienda, quam intactam fere relinqui videas, quid tandem poetam ad hanc cogitationem ac consilium adduxisse videri possit, ut Didonis amores in carmen suum inferret? casune an ratione an exemplo hoc potissimum episodio usus sit, cum alia forte cum temporum ratione magis consentanea ad manum essent?

Jam quid poeta in tota hac ratione sequutus sit, dum Æneam ad Africæ litus tempestate atrocissima actum admovit, et supra est expositum, et iis, qui Odysseam animo tenent, obscurum esse nequit. Cum enim Ulyssis errores cum ex aliis periculis ac casibus tum ex naufragio maxime et ejectione Ulyssis in ignotam terram, multum habere suavitatis variarique narrationem videret, cum is alia loca tantum attigisse, aliis aliquamdiu immoratus esse diceretur; nisi jejunam et parum suavem suam vellet esse narrationem de Eneæ navigatione, hoc idem sibi vidit esse sequendum, ut Æneam ventis ac procellis a cursu dejectum in remotam terram, de qua nova ac mira quædam narrari possent, expelleret. Cum autem in mari mediterraneo, a Troade versus Italiam, navigatio fieret, si omnes animo litorales plagas percenseas, nulla facile opportunior terra cogitari potest, quam, qua usus est poeta, Carthaginiensis. Jam primum quod australe potissimum litus adire tempestas coegit Æneam, factum partim poetarum exemplo partim ventorum natura. Nam in maris hujus plagis austrinis, infra Cycladas saltem ac Cretam, gravissimæ ab aquilone vento excitantur tempestates, durantque certo anni tempore flatus ejus continui per plures dies, ob hoc ipsum dicti etesiæ. Videntur hi iidem fuisse, qui Menelaum XX dies ad Pharum retinebant Odyss. 8, 360. His ventis quis miretur eos, qui a Troade Græciam vel Italiam peterent, versus Africæ litora propelli! Itaque Græcos a Troja reduces, cum Maleas circumvecti tempestate a cursu dejecti essent, omnes fere ad has partes actos esse videas. Menelaus quidem Ægyptum adiit, l. c. et Odyss. γ, 300; Paris et hanc et Phænicen, Ulysses Lotophagorum insulam in Libyæ litore, Meningem, v. Odyss. 1, 80 sqq. Apud Apollonium etiam Argo ex Ionio mari versus Africæ litora proripitur. Si itaque Virgilius ventorum naturas, poetarum exemplum ceterasque rationes sequi volebat, ad Africæ litus classis Trojana erat deferenda. Cum vero reliquæ passim partes, Ægyptus ac Libya, essent ab Homero et Apollonio occupatæ, feliciter poeta in Carthaginiensem oram incidit. Quæ enim opportunior terra commemorari poterat, quam Carthago, cum Roma

« ZurückWeiter »