Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Una dolo divom si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit, veritam te mænia nostra,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altæ.
Sed quis erit modus? aut quo nunc certamina tanta?

Quin potius pacem æternam pactosque Hymenæos
Exercemus? habes, tota quod mente petisti :
Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum, paribusque regamus

Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,

95

100

Dotalisque tuæ Tyrios permittere dextræ.

Bacchi memorabile Thebis Numen erat Met. IV, 416 occurrit. venerabile nomen Hugen. mirabile nomen Leid. un. 95. si femina capta Leid., quod egregie dolo convenit, sed v. Burm. est deest tribus. - 96. te numina nostra Zulich. a m. pr. Hamb. pr. - 97. Suspectasque Ven., male. 98. erat Medic. a m. pr. v. Burm. ad Lucan. IX, 706. Vulgo: quæ nunc certamine tanto, mirus codicum consensus in lectione vitiosa. Etsi enim bene supplere possis uteris ? vel opus est? tamen ea forma esset prosaica, et perpetuus loquendi usus elegantior fert quo nunc certamina tanta? Lapsus quoque librariorum manifestus fit ex antec. quo, h. e. quorsum, quod pro sexto casu acceperant; itaque emendarunt ita jam Heins. Marklandus post Harium et Burmannus. Inter Servianas interpretationes etiam est, quo nunc certamen tantum, et in Reg. glossa, habere, ut hoc aliquando in codd. fuisse vel hinc colligere possis. et quo Wittian. Reg. discrimine tanto Parrhas. 99. que abest a tribus. - 100. quod tota tres alii cum Goth. pr. 102. ergo hunc duo. populum hunc ergo duo alii.

Witt.

var. Lect. Simile acumen et exemplum invectivæ v. apud Tibull. I, 6, 3. 4, et Leonidæ in Anthol. IV, 12, p. 464. -96. Nec plane ignara sum te suspectam habuisse Carthaginem; ne Trojanis exitium inferrent Pœni. cf. I, 671. certamine tanto? sc. opus est. vid. Var. Lect.

100. habes, t. conf. sup. I, 675 sqq. - 102. paribus auspiciis, bene Serv. æquali potestate. Non enim nunc nuptiarum auspicia intelligenda, sed a magistratibus, qui auspicia habent majora et minora, petitum, et ab imperio militari; nunc par et æquale tutelæ jus Ve

104. Dotales Tyriosque tuæ

neri et Junoni in Tyrios et Trojanos fore. - 103. 104. Magno cum spiritu ac fastidio Didonis connubium et Æneæ expressit Juno : liceat Didonem servire, in potestatem venire, nubere, marito Phrygio, externo et exsuli; de Phrygum contemtu ex gentis mollitie nunc nolim cogitari; et liceat eam permittere dotales, in dotem afferre, Tyrios, Carthaginis regnum, dextræ tuæ, tibi tanquam socrui a nuru. Servius omnia ad coemtionem refert, qua Dido in mariti Phrygii potestatem quasi emtione per æs et libram veniret; sed in altero versu rem parum expedit.

Olli (sensit enim simulata mente locutam,
Quo regnum Italiæ Libycas averteret oras)
Sic contra est ingressa Venus : Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Juppiter unam
Esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis,
Miscerive probet populos, aut fœdera jungi.
Tu conjunx; tibi fas animum tentare precando.
Perge; sequar. Tum sic excepit regia Juno:

105

110

Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod instat, 115 Confieri possit, paucis, adverte, docebo.

105. s. voce Vratisl. et Hugen. — 106. averteret vetustiores satis constanter; et is poetarum usus loquendi; alii Pierii et Heins. cum al. et D. adverteret. cf. Burm. Prætulit alteram lectionem jam Servius. Libycis oris pr. Rottend. a m. sec. et Zulich. 107. aggressa Sprot. et alter Hamb. - 108. Abnegat Ven. - 109. fatum tres Burm. a m. pr. pactum malebat Vonk. Lect. Lat. p. 152, sed factum, ubi hoc factum, effectum fuerit, quod vis. Sunt enim duo aliqua in re: primo ut effectum habeat, alterum, ut ille effectus votis respondeat et talis sit qualem successu et eventu pro consiliis nostris esse volebamus. - 110. factis Gud. a m. pr. - 112. Miscerique tres Burm. jubet p. aliquot Pier., male. fœdere jungi Ven. Franc. et Erf. quod suavius; sed alterum videtur doctius. - 113. mollire Leid. un. pro var. lect. τοῦ tentare. 114. Perge modo Witt., sed in marg. al. sequar. - 115. ille un. Leid. 116. Confieri in Rom. et Longob. Pierii et quatuor Heinsii, qui copiose illustrat; reliqui fere corrupte Quod fieri, Quo fieri, Hoc f. Quid f. An f., forte quod scriptum erat Cofieri. Medic. a m. pr. Quod f., et a sec. Comf., Sprot. et pro div. lect. Rottend. pr. Conferri, Gud. Quod f. in litura. Ed. Ven.

105 107. simulata mente, δολοφρονέουσαν, ut Homerus aliquoties. averteret signantius quam transferret ad Libyam et Carthaginem. ingressa simpl. orationem. Servius hanc vocem insidiarum significationem habere vult. Etiam sic mox excepit.

109. Si modo - factum fortuna sequatur, si modo, facto hoc quod vis, eventus optatus sequetur, ἐὰν παραδραμεῖται vel συνδραμεῖται ἡ τύχη, adeoque si res ipsa votis tuis respondebit. fortuna pro eventu.

110-113. Sed incerta sum de fatis, propter fata, dubito, an Jupiter - qui fatorum auctor est velit etc. Cum ceteris comparare solent Iliad. §, 211 sqq. 115. Mecum erit iste labor. Ex antiquo, puto, sermone, pro mihi, apud me erit, παρ ̓ ἐμοὶ ἔσται, mihi incumbet, curæ erit. Epit. Iliad. 93 mecum laboriste manebit: etiam ex h. 1. Imitatorem alium Silium VIII, 330. laudat Burm. mecum erit hæc prorsus pietas. Alium usum insolitum τοῦ mecum vidimus sup.

Venatum Æneas, unaque miserrima Dido
In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.

His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
Dum trepidant alæ, saltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru cælum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opaca;

120

Speluncam Dido, dux et Trojanus eamdem
Devenient: adero, et, tua si mihi certa voluntas,

125

Connubio jungam stabili, propriamque dicabo.
Hic Hymenæus erit. Non adversata petenti

An f. valeat. Goth. sec. Conpleri. - 118. parent Leid. primus Medic. et emendatum primum; etiam Rom. primus. Dorvill. primos ubi. 119. intexerit Goth. sec. 120. Hic ego margo Nascimb. ingentem Zulich. a m. pr. cum mixta Wall. permixta Ven. - 121. silvasque Witt. In Goth. sec. hic versus post sequentem est collocatus. - 122. movebo Gud. et duo alii ex interpr. - 123. Defugient Sprot. Dum fugient Hugen. - 125. Deveniunt Sprot. sit mihi Hamburg. alter; sollenni errore. 126. Connubjo. Idem versus I, 73.- 127. aversata olim lectum, testante Servio, et sic Romanus.

I, 675. Sed magno Æneæ mecum teneatur amore, σὺν ἐμοὶ, pro δι' ἐμοῦ· mea opera. Mox miserrima Dido, quoniam in magno amore proprie dicitur miserum.

120. Ergo habemus et hic Junonem κεραυνοβόλον· conf. sup. I, 42 de Minerva. - 121. alas Servius de equitibus accipiebat, quem sequuntur alii viri docti, ut illi trepident, festinent. Sunt sane alæ equitatus sociorum; tum omnino equitum turmæ. Verum tam absolute alas hoc sensu poni, quum nihil, quod eo ducat, adjunctum sit, merito mireris. De illis, qui indaginem constituunt, aut qui silvas agitant, ut feras excutiant, alii: vid. Burm. Sed id non minus ad arbitrium fit: quum in venatione versemur, accommodatissima mihi

semper visa est illa ratio, ut alæ de pinnis in formidine acciperentur; trepidant, motu tremulo, saltusque indagine et plagis cingunt. Silii auctoritatem huic interpretationi laudari posse puto lib. II, 419, ubi h. l. respicit: It clamor ad auras Latratusque canum subitoque exterrita nimbo Occultant alæ venantum corpora silvis h. e. venantes latebant post alas indaginum. Possis etiam Dum trepidant absolute accipere, dum trepidatur, dum studio venandi omnes tenentur, dumque alæ saltus indagine cingunt, h. e. saltus retibus cinetus est: ita interpunges: Dum trepidant, alæ saltusque indagine cingunt. Forte hæc ratio omnium esset maxime expedita; duratamen copulæ junctura; quum

Adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora relinquit.
It portis jubare exorto delecta juventus;
Retia rara, plagæ, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Pœnorum exspectant; ostroque insignis et auro
Stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo :
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

130

135

129. Occasum i. Hamburg. pr. fulgens Aurora Oudart. similem diversitatem apud Ovid. II Fast. 500 notat Burmann. relinquit Heins. Prætulit e Medic. et Sprot. et Pierianis nonnullis, quibus adde Romanum. Vulgg. reliquit. jubare excito Hamburg. alter: dilecta j. tres Burmann, turbata j. Excerpta Burm.

130.

131. et lato Caris. I Inst. Grammat. 132. Massylii, Masilü, Messali, Massali, Massili, varie corrumpitur vox in codd. - 133. in thalamo Goth. sec. in limine Montalb. - 135. Stant Zulich. et fr. Witt., ac Nonnius in ferus : mordet alter Hamburg. - 137. in picto sec. Moret. - 138. ex humero multi codd., sed meliores et Virgiliana ratio defendunt alterum ex auro. Sic Rom. et alii apud

deberet esse alæque saltusindagine Afris: odora canum vis, nota forcingunt.

128. Venus risit insidiosa Junonis oratione, quum scilicet ejus consilia eventum non habitura esse bene nosset: v. ad v. go dolis repertis Servius compertis vel deprehensis interpretatur, idque Burm. sequitur, vix satis ex usu sermonis; malim dolos repertos, excogitatos a Junone, inventos, intelligere, ut consilia reperta et similia. Et sic sup. II, 164 scelerum inventor Ulixes: risit dolos fuisset vulgaris ratio.

129. Homericum Ἠὼς μὲν κροκόπεπλος ἀπ ̓ Ὠκεανοῖο ῥοάων "Ωρνυτο passim obvium : 130 132. Cf. Gratii Cyneg. 233 et Intpp. jubare h. 1. solis. Nimis subtiliter Servius de lucifero. Massyli h. 1. simpl. de

ma Homerica βίκ Πριάμοιο; proprie canes robusti. fida canum vis jam Lucretius præiverat; cf. Wesseling. Obss. II, 14. odorus nove, qui odoratu excellit, sagax. - 133. cunctantem. Serv.; morabatur studio placendi. Nisi hoc nimis acutum est: accommodate ad illud Terentianum: Dum moliuntur, dum (mulieres) comuntur, annus est. Etiam hanc elegantiam Homerus non esset sectatus. At enim cunctantem addere poterat poeta ornatus caussa, quum expectant posuisset.

137-139. Chlamyde est induta purpurea, cujus oras ambit limbus, acu vel radio pictus, et variegatus: cf. inf. V, 259. crinis nodantur in aurum doctius quam auro, h. e. aurea fascia, vel, ut Serv.

Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites, et lætus Iulus,
Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
Infert se socium Æneas, atque agmina jungit :
Qualis, ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
Deserit, ac Delum maternam invisit Apollo,
Instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;

140

145

Pier., quem vide, et Medic. et alii Heinsiani. nodantur et auro Sprot. ex interpolatione. Ingratum rò cui. 140. Tyrü c. Rom. et nonnulli Pierii; forte ex v. 162. et pulcher Iulus Sprot. et pro var. lect. pr. Hamb., sed lætus accommodatius h. 1., ut bene Burm. observat. - 144. Delon alii, sed Virgilius enuntiationes latinas in his amat, ut Heins. docuit. 145. instaurantque Leid. un.: ita res transferretur ad Cretes et Dr. instruxitque Hugen. que post mixti deest alteri Menag. 146. Curetes Dryopesque pr. Hamb., memorabilis lectio; nisi quod ab interpola

mam: jungere agmen vel agmina pro adjungere se cum agmine suo. inf. XI, 145 Contra turba Phrygum veniens plangentia jungunt agmina, adjungunt. Comparatio autem ita fit: ipse infert se talis, qualis infert se Apollo-; Ipse graditur - Haud aliter.

aureo retiolo, quod colligit comas, quæ Græcis κρωβύλη (usitatius κρώβυλος) dicitur. Reticulum est aliis. Fibulam, περόνην, non nisi in tunica vel chlamyde locum habuisse satis, puto, constat : itaque h. 1. vestem chlamydem intelligemus, venatoribus gestari solitam. Fibula autem in humeris colligebat ac retinebat tunicam, etiam Chlamydem: hanc interdum in pectore. Nec tamen talis fibula bene subnec-deunte ad choros ducendos: re,

tere eam videri potest. Dicendum itaque, fibulam hic esse in balteo seu cingulo, quo tunica succingitur: ut inf. V, 312, 3. cf. XI, 776 et not. Supra I, 320 nodum dixerat: nodoque sinus collecta fluentes; h. e. balteo. Ubi cf. not. Nam, ut fibula inferiorem vestis oram substringat altius, ut ea elevata sit, nostri moris esse potest, vix antiqui.

141. 142. pulcherrimus, Veneris munere puta. lib. I, 589 sqq. agmina jungit, Trojanorum cum Tyriis, ait Burm. Scilicet dicendum est, esse exquisitiorem poetæ for

143-149. Locus exquisita doctrina expolitus: Æneas comparatur cum Apolline, festo die pro

ad veterum, inprimis Græcorum, sensum omnium maxime augusta; ut sup. I, 498 Dido comparabatur cum Diana. Hieme Pataris Lyciæ exacta, narratur deus adire Delum, verno tempore, festorum sollennium die instante. Instituuntur chori in dei honorem; sed augustius est, quod ipse deus choros parat. instaurare cum dilectu; est enim voc. religiosum et sacrum. Ducitur chorus ab iis, qui vel sacra curant, vel frugum primitias Delum apportant : sunt Cretenses, Dryopes et Agathyrsi seu Hyperborei; ii fremunt circa aram, sal

« ZurückWeiter »