illarum fabularum natura ac ratione nihil mutare possit, nisi sibi ipsí fidem velit detrahere, ferendum est id, quod minus incommodum est, ut interdum in tali fabula insit aliquid, quod judicii subtilitatem non ferat; inprimis cum multa alia plerumque adsint, quæ hoc fabularum vitium elevent. Nam vetustatis sanctitate consecrata quodammodo earum est auctoritas, inprimis si cum religione aliqua conjunctæ sunt, multo magis in oraculis ac vaticiniis, ut de levitate earum, vel monstrosa natura cogitare ne audeamus quidem. Quum porro etiam doctiores multa lectione a prima ætate istis fabulis adsueverint, narrationis suavitate ducti ac deliniti, non facile in animum inducunt, ut subtili judicio uti velint. Hæc et talia obversata videntur poetæ animo, quum similes fabulas in suam Æneidem reciperet, etiam inf. IX, 79 sqq., de navibus in Nymphas conversis. Saltem ea judicium nostrum a temeritate revocare debent, etsi id interdum recte se habere potest, si ad nostra tempora nostrosque sensus rem referimus, aut si illas fabulas quod verum tamen non est, a poeta inventas et excogitatas ponimus. A fabularum antiquarum auctoritate excusationem poetæ jam Voltarius petiit de Poesi epica adversus eos, qui poetam reprehende rant. EXCURSUS IX. De clipeo Abantis. III, 286 clipeum, magni gestamen Abantis. Quis Abas ille sit, cujus gestamen, φόρημα, clipeus erat, inter interpretes non constat, et per se parum refert scire, nisi de invento ac doctrina poetæ etiam in hoc quæras; quæ utique honesta est quæstio. Serviana commenta parum se probant. Abas ille, qui unus e sociis fuit (sup. I, 121), huc vocari nequit; nam de spoliis, quæ uni ex Achivis cæsis detraxerat Æneas, nunc agitur. Apud Homerum tamen nullus hoc nomine inter Achivos occurrit. Itaque e poetis cyclicis duxisse videri potest poeta. Equidem olim sic statuebam, quandoquidem ab Homero Abantum ex Eubea virtus celebratur, Iliad. β, 536 sqq., quorum Abas, Neptuni filius, conditor fuit, reconditam aliquam narrationem in animo habuisse videri Virgilium. Nam illi ipsi Abantes a Troja reduces ad Epiri litora tempestate delati circa Ceraunios montes consederant: vid. Pausan. V, 22, unde Apollon. IV, 1214 Κεραύνια ̓Αβάντων Οὔρεα. Satis itaque animose sub illorum quasi oculis tropæum de Abantibus statuit, fixo clipeo, forte Abantis, in pugna, alicui ex Abantum ducibus cæsis inter reliqua spolia erepto. Apud Valer. Fl. 453 inter Argonautas Canthus ex Eubœa Abantis avi sui clipeum gestat. Suppetit alia, nescio an probabilior, ratio: Abas fuit ex antiquis Argivorum regibus, Lyncei f., ipse pater Acrisii et Præti, qui armis inter se certantes clipeum, Argolicum saltem, invenerunt: v. Apollod. II, 2, 1, et ibi Not. p. 276. 277. Jam poeta aut acceperat hoc traditum, aut fingere tacite potuit, fuisse unum ex Argivis principibus, qui ab Abante ad se hereditate transmissum clipeum gestaret: quem a se cæsum Æneas spoliaverit. Abantis autem clipeus aliam habebat famam ex eo, quod ille a Lynceo Abanti donatus occasionem dederat ludis in urbe Argorum instituendis (in Junonis quidem honorem, τα Ἡραῖα, in quibus victor eo honore afficiebatur, ut clipeum in Junonis templo affixum tolleret et in pompa duceret, mox prisco loco reponendum. Unde nota ap. Zenob, et al. εν Αργει ἀσπίς. v. inpr. Spanh. ad Callim. in P. L. 35). Fabulam narrat Hygin. f. 170, ubi v. Muncker., unde etiam Serviana lucem fænerantur. Alludit Ovid. Met. XV, 164. ubi Pythagoras agnovit clipeum Euphorbi Abanteis templo Junonis in Argis. In clipei autem dedicatione Holdsworthus dedicatas ab Augusto post pugnam Actiacam X naves a poeta respici putabat. Veriorem rationem dedisse mihi videor supra Excurs. I ad h. lib. pag. 473. EXCURSUS X. Heleni et Andromachæ occursus in Epiro. III, 294 sqq. Hic incredibilis rerum fama occupat auris etc. Commentatur in h. 1. auctor de Augusti progenie c. 12. Poetæ artem ex hoc æstima. Antiqua erat fabula de Æneæ ad Epiri litora appulsu v. Excurs. de Æneæ Error., qui primus est ad h. lib. Erat porro narratio in Νόστοις, et multo magis in tragœdiis, etiam in lyrico, Pind. Nem. 4, 82.7,50, ubi v. Schol., celebrata (relicto Homero, secundum quem Pyrrhus inter eos erat, qui incolumes in patriam redierant, Odyss. γ, 188.189) de Pyrrhi, Achillis f., regno in Epiro constituto, quem ipsi historici frequentarunt, v. Paus. I, 11. 23. Justin. XVII, 3. c. de Nicolay diss. in Mém. de l'Acad. des Inscr. Tom. XVIII, p. 529 sqq., etsi Molossi Epiri ad se traduxisse videntur, quæ Molossis Thessaliæ debebantur. cf. Dictys VI, 7-9, quem locum ex veteri poeta descriptum esse apparet; adde c. 12 ex Euripidis Andromacha excerptum. v. Excurs. XII. Alia erat narratio de Andromacha Pyrrho ducta, et de superinducta Hermione, Pyrrhoque ab Oreste cæso; de quibus inprimis v. Euripidis Andromache. Ovid. Epist. VIII. Tandem de Heleni in Epirum adventu, sive in captivitatem a Pyrrho abducti (quod poeta sequitur inf. 329 famulo -Heleno; adde Polygnoti tabulam ap. Pausan. X, 25, p. 860, et Tabulam Iliacam et Fabrett. p. 378), sive classe advecti (cf. Steph. Byzant. et Etymol. M. in Βουθρωτός), alia passim in poetis erant memorata: Pausan. I, 11. II, 23. De Heleno enim fabulam varie condiderunt poetæ. cf. inter alia Sophocl. Philoct. 613 sqq. 1375 sqq. Conon 34. Ovid. Met. VIII, 99, et 335. 336. Adde Quint. Cal. X, 346 sqq. Dictyn IV, 18. V, 9. Multa ex his transcribi possent, nisi brevitatis studium me revo caret. Omnium fundus fuit Leschei Ilias parva, quantum ex Procli fragm. intelligo. Ibi sub extrema belli tempora Helenus ab Achivis captus vaticinatur Trojam capi non posse nisi arcessitis Herculis sagittis, quas Philoctetes servabat. In Carmine autem Cyprio ap. Proclum Helenus suscepta a Paride navigatione περὶ τῶν μελλόντων προθεσπίζει. In eo omnes conveniunt, ut Helenus prudentia et vaticinandi arte clarum nomen habeat: οἰωνοπόλων ὄχ ̓ ἄριστος Iliad. ζ, 76. cf. hoc libro 359 sq. 433 s. Vide laudd. ap. Jo. Schrader. Emendatt. præf. p. XI sq., ubi in Orphicis de Lapid. XI, 50 eum in Palamedis locum, jam ante Tyrwhittum, sagaciter restituit. Virgilius his commode (etsi adversus temporis rationem, nam anno demum nono a Troja eversa Hermione nubit Pyrrho Odyss. pr. sed v. inf. ad 613 sqq.) usus est ad episodium suavissimum, cui inprimis, nescio quid ad affectum faciens, eo conciliat quod in ipso escensu Æneæ Andromachen Hectori inferias facientem inducit. 302-305. Ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam Libabat cineri Andromache manesque vocabat Hectoreum ad tumulum: viridi quem cespite inanem, Et geminas caussam lacrimis sacraverat aras. Monendum adhuc est de Hectoris tumulo ab Andromache adumbrato: Hectoreum ad tumulum. Cenotaphium fuit. Verus Hectoris tumulus Trojæ fuerat : ῥίμφα δὲ σῆμ ἤχεαν, Iliad. w, 799. Extra urbem fuisse, ex imitatione Andromachæ apud Virgilium intelligitur; idque declaratum disertius a Dicty IV, 1. Interea sepelivere eum haud longe a tumulo Ili regis quondam: quem ante urbem ad viam versus litus fuisse satis constat, (Theocr. XVI, 75. ἐν πεδίῳ Σιμόεντος, ὅθι Φρυγὸς ἠρίον Ἴλου) etsi locus verus nondum est repertus. Tzetza Homeric. 486. Ἐκτῆς τείχους καὶ πόλιος μέγα σῶμα κήαντες Ἐς κάπετον κατέθεντο πελώριον Ἔκτορα Sioy. In Tabula Iliaca monumentum est Hectoris eftictum, sed lapidibus exstructum, neque extemporaneo simile. Mireris in eo signum leonis impositum tanquam virtutis symbolum, quod etiam in gemma Musei Flor. (Vol. II, tab. 32) occurrere memini, pugna Achillis cum Penthesilea ad monumentum, forte Ili, facta. Vidctur ipse Tzetza innuere 489. Καλὰ δὲ λαΐνεᾳ ποτὶ τύμβον ἀγάλματα θῆκαν. Saxeum opus ipse Homerus prodit w, 798. ubi cinerem et ossa Hectoris condunt in urna; hanc in humum demittunt : ἐς κοίλην κάπετον θέσαν, αὐτὰρ ὑπερθε Πυκνοῖσι λάεσσι κατεστόρεσαν μεγάλοισι, Ρίμφα δὲ σῆμ ̓ ἔχεαν – χεύαντες δὲ τὸ σῆμα πάλιν κίον. Ceterum in Epiri litore talem locorum speciem, qualis ad Ilium erat, animadvertere sibi visus erat Lechevalerius p. 184 de Troade. Notum est, ⚫ quemadmodum in tragœdia simili modo Choephoræ fuerint exibitæ cum ab Æschylo, tum Chrysothemis Electræ soror a Sophocle. Etiam Andromachæ mirus in Ascanium affectus, ex Astyanactis scilicet recordatione, porro adumbrata in nova colonia vetus Troja, Heleni tandem vatis responsa, hæc omnia magnam vim ad animum habent suaviter afficiendum. Ceterum ad nostrorum hominum sensus et mores fabulam hanc traductam esse a Racinio, cujus Andromacha extat, vix monere EXCURSUS XI. III, 321-324. O felix una ante alias Priameia virgo, Hostilem ad tumulum Trojæ sub mænibus altis Jussa mori, quæ sortitus non pertulit ullos, Nec victoris heri tetigit captiva cubile! Fundus sententiæ in Eurip. Troad. 626 sqq. Felix utique poeta in ejus exornatione. Sæpe eam tragici cum gravitate et miseratione adhibuere; nimis luxurianter Seneca, in Troad. 143-163. Non est Priami miseranda mei mors, Iliades etc., ubi ad v. 148 etiam ex oratoribus exempla laudat Gronov. Ceterum varietas et in hujus fabulæ tractatione est. Achilles Polyxenæ amore captus in insidias inciderat: umbra ejus amatam puellam sibi postulat debitam prædæ partem. At Polyxena Achillis amore flagrans ad ejus tumulum manus sibi infert apud Tzetz. Posthom. 498 sq. ubi cf. Jacobs. Laudat Tzetza auctorem Flavium 503. Est is Flavius Philostratus, vana commenta pro fabulis antiquis apponere solitus. Mactata est Polyxena ante Ilium ad Achillis tumulum in Sigeo : quod Virgilius quoque sequitur. Contra, cum Euripide in Hecuba, alii in Thracia demum Polyxenam immolari faciunt, quos sequitur Ovidius Met. XIII, 442 sqq. De sortitione, κληρώσει, hac captivarum ducibus Græcis in prædæ parte assignandarum loc. class. Eurip. Troad. 235 sqq. cf. Quint. Cal. XIV, 382 sqq. ct Tabula Iliaca n. 111 sqq. et Fabrett. p. 378, add. Polygnoti tabulam in Pausan. X, 26. 25. cf. sup. ad II, 766. et Jacobs ad Posthom. 498. EXCURSUS XII. III, 27 sqq. Nos patria incensa, diversa per æquora vectæ - Ast illum - Orestes Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. Primum de hoc monebo : Andromache sequuta erat tanquam captiva Neoptolemum seu Pyrrhum : cujus errores varie traditi sunt, a plerisque ita, ut maritimi essent; ab aliis terrestri itinere: hoc alterum sequutus erat auctor Νόστων secundum Proclum : Νεοπτόλεμος δὲ, Θέτιδος ὑποθεμένης, πεζῇ ποιεῖται τὴν πορείαν, καὶ παραγενόμενος εἰς Θράκην Ὀδυσσέα καταλαμβάνει ἐν τῇ Μαρωνεία, καὶ τὸ λοιπὸν ἀνύει τῆς ὁδοῦ, καὶ τελευτήσαντα Φοίνικα θάπτει· αὐτὸς δὲ εἰς Μολοσσοὺς ἀφικόμενος ἀναγνωρίζεται Πηλεῖ. Noster poeta Tragicos cum Pindaro N. 7, 53 sq. sequutus mari rediisse Pyrrhum significat. Porro : qui deinde sequutus Ledæam Hermionem Lacedæmoniosque hymenœos Me famulam famulo Heleno transmisit habendam : cf. Excurs. antec. X. Ast illum, ereptæ magno inflammatus amore Conjugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes Excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. Poeta rem ita tradit, ut Pyrrhus Hermiones amore captus fastiditam Andromachen Heleno nuptum dederit, utque postea Pyrrhum Orestes; cui eadem Hermione, Helenæ Lacænæ filia Ledæque adeo neptis, jam olim promissa fuerat (nota res vel ex Ovidii Epist. VIII), interemerit; quo facto pars Epiri, Chaonia, Heleno regnanda fuit tradita. v. Eurip. in Andromache et in Oreste. Alii aliter; nam varie res a poetis tractata. v. Pind. Nem. 7, 50 et ibi Schol. cf. Serv. sup. ad v. 297. De Hermiones et Pyrrhi nuptiis fundus est ap. Homer. Odyss. 8,5 sqq. sed occiditur Pyrrhus patrias ad aras. Varie jam olim interpretes acceperunt; v. Serv. et Pompon. Sab. Si ex usu loquendi res dijudicanda; simplicissima ratio est, ut reversum in patriam Pyrrhum, rem sacram facientem, ante aram Orestes occiderit. Phthiæ igitur factum id poeta ponit, in quo hactenus Euripidem Androm. 1243 sqq. sequitur, ut post cædem Pyrrhi Andromache cum Heleno in Epirum dimissa fuerit. Eo etiam ducere videntur v. 333. 334 Morte Neoptolemi -. Vulgaris tamen narratio Delphis occisum Pyrrhum tradit; hanc si adoptare necesse sit, sequar illam rationem quæ inter alias in Servianis allatas occurrit, ut Delphis aram patri constituerit Pyrrhus, ad quam sacra faceret: Neque id sine exemplo factum, ex Pausania, ubi de Delphis agit, declarari facile possit; uti postea Pyrrhus ipse fuit inter heroes Delphis sacello celebratos, quod e Pindaro constat. Nam aras patrias pro ara Apollinis πατρώου dici, durum esset. Sed forte poeta in toto hoc loco poetam aliquem antiquum ante oculos habuit, qui nunc intercidit; et varie hoc argumentum fuisse tractatum, ex Euripidis Oreste et Andromacha, quam Ennius in Andromacha latine verterat, alia fuit Andromache in Molossis, porro ex Pindari, Strabonis, Pausaniæ aliorumque locis apparet. Polygnoti tabulæ in Lesche Delphica ap. Pausan. X, 25. 26. an ad Neoptolemi memoriam recolendam spectarint, ex ipso earum argumento assequi difficile est. Quod autem ad aram occisus est Neoptolemus, in religionem versum est, ut evenisse id videretur ad ulciscendam Priami cædem a Neoptolemo ante aram Jovis Hercei factam. cf. Tryphiod. 638 sq. EXCURSUS XIII. De cognatione inter Epirotas et Romanos. III, 500-505. Æneas, ubi in Italia sedes certas nactus fuerit; Cognatas, inquit, urbes olim populosque propinquos Hesperia Epiro (quibus idem Dardanus auctor Atque idem casus) unam faciemus utramque. Ingeniose hæc poeta e suis temporibus intulit. Nam ad Nicopolin ab Augusto conditam respici, dubitari nequit. Servius: Cognatas vero |