Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(de quo vid. Excurs. I, ad lib. II) et Hegesippus περὶ Παλλήνης, α quo scriptore, cum id consilio suscepisset, accuratius hæc tractata fuisse probabile fit; sed idem urbi suæ heroem quasi proprium consecrare hac morte voluisse videtur; quod toties factum in vetere historia notavit jam Dionys. Halic. egregio loco lib. I, 54 extr. (p. 43. 44). Patrem Anchisen, ibi sepultum, ex Theone memorat Steph. Byz. in Αἴνεια.

Conon, cujus operam potissimum in fabulis de populorum et urbium originibus (τοῖς ἐθνικοῖς) colligendis positam fuisse apparet, Narrat. XLVI, Eneam narrat trajecto Hellesponto primum in Sinum Thermum (Thermaicum Macedoniæ) pervenire, ubi patrem Anchisen vita functum humat, oblatumque sibi ab incolis regnum recusat; hinc, inquit, in terram Brusiadem profectus (εἰς τὴν Βρουσιάδα γῆν) omnibus, quibus uteretur, erat gratus et jucundus κατὰ χάριν τῆς ̓Αφροδίτης. Mugiente ibi, quæ ex Ida ipsum sequebatur, bove, moniti a Venere accepti memor imperium ab incolis in se delatum suscipit, boveque Veneri, mactata urbem condit primum Æniam (Αἴνειαν) appellatam, posthæc Enum. Brusiadem illam terram facile aliquis mutandam putet εἰς την Κρουσιάδα ex Dionys. Halic. et Herodoto 1. c. Sed Βροῦσις μοῖρα Μακεδονίας ἀπὸ Βρούσου, Ἠμαθίου παιδός, ut Steph. Byz. ibid. Galeo laudatus, et inter Thracas Brysæ apud Plin. IV, 11 s. 18.

Diversam ab omnibus his rationem, quæ tamen ad illa ipsa, quæ memorata sunt, revocari potest, ingressus erat is auctor, quem Schol. Iliad. v, 459 exscripsit, Troja, inquit, capta Æneas sumto secum patre Anchise fugit, naufragioque circa Atho facto in interiora terræ est profectus (ita accipio, ναυαγίῳ δὲ περιπεσὼν περὶ τὸν Ἄθω, ἀνήει σὺν πατρί) Anchises quidem ad Calaurum montem juxta Anthemum fluvium moritur et ab Ænea Pyanæ, ubi etiamnum Anchise dictum sepulchrum est, humatur; quo facto Æneas, Veneris monitu, urbem condidit, Æneadem (Αἰνειάδα ab Αἰνειάς) ab ipso appellatam. Mortuo vero Ænea natus ex eo filius clam ad antiquam patris sedem accedit (cf. sup. ad lib. II Excurs. XVII, ubi de Ascanio), et urbe eversa (1) assumtisque colonis in Italiam concessit. (addit Schol. Ven. Α. καὶ κτίζει πόλιν Ῥώμην.) Anthemuntem urbem Macedoniæ cum agro novimus; potuit etiam fluvius cum monte Calauro eodem loco esse supra Pallenen. In Pyana dubito an Pydna lateat. Sane etiam Strabo XIII, p. 608, paullo latius ad Olympum montem habitasse Æneam ad nonnullorum fidem tradit. Cissum montem supra e Lycophrone vidimus, et Atho Tzetza ad eundem v. 1263 nominat.

Ceterum hanc in Pallene sedem Æneæ respicit Livius I, 1, primo in Macedoniam venisse, et XL, 4 traductis jam a Cassandro Eneatibus Thessalonicam proficiscuntur Thessalonica Eneam ad statum sacrificium, quod conditori Æneæ cum magna ceremonia quotannis fa

1

(1) τὴν πόλιν ἀναστήσας. restituta, an eversa? hoc verius. Videtur Ascanius

eos, qui Trojam occupaverant, ejecisse, adscitisque colonis novis discessisse.

ciunt. Portus etiam Æneæ in Pallene memoratur ab eodem XLV, 30. Ex Thracia in Delum insulam Trojani sunt delati, III, 69 sqq. Hoe idem Dionys. Halic. I, 50 habet: Cum e Pallene, inquit, solvissent, in insulam Delum venerunt, cum Anius in ea regnaret; et in hac insula, dum res ejus florerent et ædificia starent (misere autem devastata est insula ab Archelao, Mithridatis duce: v. Viri docti Exerc. de Delo in Misc. Obss. Vol. VII, c. 9), multa indicia visebantur, quæ Æneæ et Trojanorum in eam adventum testabantur.

Anius hic in veterum poetarum mythis fuit celebratissimus, etiam filiabus OEnotropis, ut docent, quæ apud Diod. V, 62. Ovid. XIII Met. 640 sqq. Lycophronem Cass. 570 et Schol. ad e. 1. et versus sqq. Eustath. p. 824, 17, qui Lycophronem fere sequitur, Servium ad III Æn. 80. Dictyn lib. I fine legi possunt. Nam nos hæc tantum attingimus. Est tamen hæc ex antiquioribus fabulis, si quidem Pherecydem (Atheniensem puta) et Cypria Epe de iis laudat Tzetza 1. c. Ad eundem Anium refer loca Suidæ in Ταυροπόλον. Apollinis et Creusæ filius proditur Anius apud Cononem Narrat. 41, ejusque filius Andrus, insulæ ab ipso appellatæ conditor : v. ibid. Ovid. 1. 1. v. 649. Diod. V, 79 et

Wess.

Anii filiam ab Enea in matrimonium ductam, secundum alios violatam, Anium partu edidisse, Servius ad III, 80 narrat. Prius illud e græcis scriptoribus nonnullis etiam Dionys. Halic. I, 59 commemorat, nomen puellæ, insuper addit, Launam (nisi Laviniam ipse Dionysius scripserat) fuisse; navigasse eam cum Trojanis in Italiam, dante hoc Æneæ precibus Anio patre; erat enim fatidica et sapiens mulier; cumque inter novam urbem condendam morbo fuisset exstincta, et in eo ipso loco sepulta, Æneam in uxoris memoriam nomen ejus urbi indidisse. Similia Q. Lutatius narraverat; unde exscripta in Orig. Gent. Rom. c. g.

Delo digressos Trojanos per medias Cyclades statim ad Cretam deducit Virgilius. Ad historiæ veritatem comparatum est, quod urbs Pergamea vel Pergamum ab iis in Creta conditur III, 132, 133. Relicti in ea nonnulli ex sociis ibid. v. 190. Alios auctores sequutus Velleius I, I pr. ab Agamemnone tres urbes in Creta, et in his Pergamum conditum narrat. De urbe hac cf. Serv. ad III v. 133. et Meurs. in Creta lib. I, c. 13, adversus quem Servii locum tuetur Ruhnken. ad Vellei. p. 4. Inter oppida Cretæ insignia Pergamum enumerat Plin. II, 12, 20. Quod in Creta pestilens annus supervenit, ingeniose poeta ex iis effinxit, quæ Idomeneo a Troja reduci evenisse, quæque Cretam de pristinis opibus dejecisse memorantur, v. Herodot. VII, 171. Eodem alludit Dictys VI, II, cujus figmenta raro antiquioris alicujus fabulæ vel auctoritatis fundo destituta deprehendas.

Sedis in Creta tentatæ Dionys. I, 50 non meminit, sed, ubi de Delo memoraverat, Deinde, inquit, in aliam insulam Cythera, quæ ante Peloponnesum est sila, venerunt, templumque Veneri condiderunt. Hoc cum ad Æneæ pietatem tam adcommodatum esset, Venerisque omnino opera tam frequens in Eneide sit, a Virgilio neglectum, mireris forte. Nec facile ignorare doctissimus poeta id potuit, sed derelictum ab ipso suspicor propterea, quoniam, quum similem fere religionem templi dedicandi mox ad Actium erat enarraturus, tædium effugere voluit.

Quod Cytheris nonnulli tribuerunt, id alii ad continentem transtulisse videntur. Nam ex adverso insulæ, ad litus Laconicæ, in sinu Boeatico, ubi circa Maleam flexeris, fuerunt aliquando duæ urbes; mox in Boeas collectæ, Etia vel Etias, et Aphrodisias; utramque ab Ænea conditam fama ferebat, cum ille in Italiam fugeret et in hunc sinum tempestate fuisset delatus. Nomen alteri a Venere, Eneæ matre, alteri ab Etide vel Etiade Æneæ filia: v. Pausan. III, 22 extr.

Ad eadem loca referendum videtur, quod Dionys. I, 50 Trojanos a Cytheris solventes in Peloponnesi promontorio amisisse Cinæthum narrat, a quo illud appellatum Cinæthium. Videtur idem esse, quod Pausan. III, 22 in eodem sinu Boeatico post Promontorium, Asini maxillam, tradit Cinadi monumentum : "Ἔστι δὲ καὶ μνῆμα Κινάδου, νεὼς τῆς Μενελάου καὶ οὗτος κυβερνήτης ἦν. Variavit et in hoc antiqua fama.

Alia fuit fabula de Æneæ ad Arcadiam accessu et Anchisæ in iis locis sepultura. Fuisse scilicet aliquem suspicor poetam, qui hæc ita tractasset, aut famam, quæ ita hæc ferret, ut, cum Samothraciæ, adeoque et Trojanorum, origines prisca aliqua narratione ad Arcades referrentur (v. Dionys. I, 61, 68, 69, ubi de Penatibus agit, unde etiam explicanda illa Arcadum et Trojanorum συγγένεια c. 50 memorata, quam renovasse dicuntur tum Trojani), Æneam cum Anchise in antiquas Arcadiæ sedes reduceret, quum sors esset data, ut antiquam matrem exquireret (ut Æn. II, 96). Certe ex alio Pausaniæ loco lib. VIII, 12 f. discimus, Anchisium montem (ἡ ̓Αγχισία ὄρος) et Anchisæ sepulcrum inter Mantineam et Orchomenum Arcadiæ monstratum fuisse. Cum enim in sinu Boeatico, quem modo nominavimus, escendissent, Anchises in ea loca quacunque de caussa profectus diem suum obiit ibique est sepultus. - Adjacent Anchisæ sepulcro templi, quod Veneri dicatum fuit, ruinæ. Consentanea his occurrunt apud Dionys. Halic. I, 49, nam et ibi pars scriptorum Æneam in Arcadiam adduxisse memoratur, ut Orchomenum et Nesum inhabitaret et Caphyas apud Mantineam conderet, a Capy Trojano dictas (hoc et Strabo habet lib. XIII, p. 608 A, at Stephanus Byz. in Καφύαι a Capy, Anchisæ patre); sed alii eum ibi mortuum, alii in Italiam discessisse tradiderant, inter illos quidem Aræthus (ita enim legendum pro ̓Αρίσθῳ, ̓Αραίθῳ γράψαντι τὰ ̓Αρκαδικά, ex Schol. Apollonii Arg. II, 500, etiam apud Hygin. Astron. II, 1 Ariethus Tegeates historiarum scriptor leg. Aræthus; v. ibid. Muncker.), inter hos autem Agathyllus Arcas, cujus elegos apponit Dionys. 1. c., in quibus Æneas in urbe Neso duas filias collocasse iisque relictis in Italiam properasse, in qua Romulum genuerit, memoratur. Emendandus ex illo loco Pompon. Sab. ad III, 276...

[ocr errors]

Insula Zacynthus est ex adverso Elidis. Etiam ad hanc Æneam appulisse narrat Dionys. I, 50; et erant Zacynthii quoque cognationis jure juncti Trojanis. Dardanum enim, Jovis et Electræ Atlantidis filium, duos ex Batea filios suscepisse tradunt, Zacynthum et Erichtonium; quorum alter ex Æneæ majoribus erat, Zacynthus vero insulæ conditor. Omnia hæc, etsi fabularum ambagibus involuta, eo tamen pertinere videntur, quod Trojani et insulæ hujus, ut ceterorum locorum, incolæ haberent aliquam antiquitus cognationem; erant scilicet, nisi fallimur, omnes ex Pelasgorum stirpe oriundi. Sed de his alibi : v. Novi Commentar. Soc, R. Sc. Gotting. T. I, p. 90. De Erichthonio Dardani et Batiæ f. Ili fratre v. Apollod. III, 12. 2. Commorantur hic aliquod temporis spatium Trojani, et indigenarum humanitate invitati et adversa navigatione impediti. Veneri in templo, quod ibi exstruxerant, sacrificium faciunt, quod ad hoc usque tempus Zacynthii publice faciunt, et cum alia tum etiam cursus certamina junioribus proponunt. Victoriæ præmium autem accipit is, qui templum primus ingreditur. Cursus autem hic Eneæ et Veneris appellatur; et adstant amborum

statuæ.

Faciunt et hæc ad poetæ nostri artem agnoscendam. Zacynthum ille tantum nomine attigit lib. III, 270; narrationis moram vero fecit nullam nisi in Strophadibus adjacentibus, quippe quas videbat ornatum ex antiquis de Harpyiis fabulis admittere. Porro, quæ historia de ludis in insula Zacyntho ab Ænea celebratis tradiderat, ea ad Actium magna cum laude poeta transtulit, ut Augustum, Actiacorum ludorum auctorem, hoc tanquam blandimento demereri videretur.

A Zacyntho Trojani per altum navigantes ad Leucadem appulerunt, quem locum Acarnanes adhuc tenebant. Atque hic quoque Veneri templum exstruxerunt, quod nunc est in parva insula inter fossam (διορύκτου) et urbem (cf. Strabo X, p. 451 D). Vocatur Veneris Æneadis templum. Dionys. 1. c. et apud Serv. ad III, 279, Varro templum Veneri ab Ænea conditum, ubi nunc Leucate (ita lego pro Leucatem), dicit; quamvis Menander et Turpilius comici a Phaone Lesbio id templum conditum dicant. Poeta tamen et hoc neglexit uti, Apollinem solum memoravit v. 274. 275, scilicet ne toties templa Veneri condita memorando tædium lectori faceret. Æniam ad Acheloum (v. Strab. X, p. 450 C) a nemine vidi ad Æneam vel ad Trojanos referri.

At de Actio non neglexit poeta. Cum ad Actium appulissent, ad sinus Ambracii promontorium stationem habuerunt Trojani. Inde in urbem Ambraciam venerunt, in qua regnabat Ambrax, Dexamen (cujus avus forte fuit is qui Olenum tenuit ap. Apollod. II, 5.5.) f. Herculis n. (v. Huds.) et utroque in loco hujus adventus vestigia remanent: apud Actium quidem Veneris Æneadis templum, et prope hoc alterum Magnorum Deorum; quæ nunc etiam ætate mea extant, ait Dionys. 1. c. Ambraciæ vero ejusdem deæ templum, et Æneæ sacellum, prope parvum theatrum, in quo etiam est parva operis antiqui statua, quæ dicitur Æneæ, eamque sacrificiis colebant sacerdotes, quas

ipsi amphipolos vocabant (αἱ καλούμεναι παρ' αὐτοῖς ἀμφίπολοι). Ergo poetæ invento hoc loco debentur ludi ab Ænea instituti, et suspensus clipeus, in cujus tamen consecratione poeta aliquid habuisse videtur, quod sequutus est; Nam Serv. ad III, 287. Sciendum tamen, inquit, hunc clipeum ab Ænea apud Samothraciam in templo consecratum, quod poeta per transitum tetigit. Deduxere eum in donarii notionem èa, quæ Dodonæ monstrabantur Trojanorum donaria, de quibus statim e Dionysio commemorabo.

Scilicet quod sequitur de appulsu ad Epirum, id a poeta diverso plane ab aliis modo est tractatum ornatumque. Nam apud Dionys. Halic. I, 51 ex Ambracia cum navibus quidem Anchises oram legendo Buthrotum Epiri portum subit. At Æneas et cum eo lectissimi quique totius exercitus, duorum dierum itinere per terram confecto, Dodonam perveniunt, deum consulturi. Atque hic in Trojanos cum Heleno incidunt. Accepto deinde de colonia deducenda responso, deo dona Trojana dicarunt, cum alia tum etiam crateres æneos, quorum nonnulli adhuc supersunt literis antiquissimis inscripti, quæ donorum dicatorum auctores testantur; et quatuor ferme dierum itinere confecto ad classem apud Buthrotum redierunt. Vides hic, quæ poeta ex priorum auctorum narratione in suum usum converterit, et quibus ipse ea variaverit. Heleni occursum ejusque vaticinium v. 374 sqq. a Dodona Buthrotum traduxit, omninoque hic suavissimum episodium de Andromache intexuit. Donaria templi dona discedentium tam ornate exposita peperisse videntur v. 464 sqq. Quominus autem Dodonæo oraculo, quo quis non parum suavitatis et ornamenti carmini accedere potuisse existimet, uteretur, simile de Delio oraculo jam ante accurate tractatum episodium revocasse videtur poetam. Trojanos oraculum (et quidem in, quod ab Harpyiis edi maluit Virgilius v. 255 lib. III de ambesis mensis) a Dodonæo Jove apud Epirum accepisse, Varro quoque narraverat Rer. Divinar. II ap. Serv. ad III, 256. Adjungendus in alius locus, qui ex eodem libro II petitus esse debet, apud Serv. a III, 349: Multi putant, ait Servius, Æneam de ea venisse (f. non devenisse) ad Epirum et ibi hæc loca per licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit, et omnia Loca hisdem dici nominibus, quæ poeta commemorat, se vidisse. Idem etiam Varro Trojam Epiri ab Ænea, sive a comitibus ejus, Biopatora nuncupatam docet, ubi Trojana classis Æneam (Dodona revertentem) expectasse sociosque castra in tumulis habuisse memoratur, quæ ex illo tempore Trojana appellantur: unde apparet, divinum poetam aliud agentem verum semper attingere. Egregia grammatici observatio. Erat utique apud Buthrotum collis, in quo Eneas castra habuerat, Troja appellatus (ut Dionys. ap. Hudson. ex Vatic. lectione restituendus p. 40. 1. 32), et ad mare portus Anchisæ dictus (ibid.), unde, cum templum Veneri eo quoque loco dedicassent, Ionium mare trajiciunt, habentes secum navigationis comites ac duces non paucos ex illis oris et cum his Patronem Thurium cum amicis, quorum Patron quidem ad Aluntium Siciliæ consedit, reliqui, deductis in Italiam sociis, domum redierunt.

« ZurückWeiter »