Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Romulo, a Festo in Roma, Solino c. 1, Sext. Aurelio Victore de O. G. R. et a Servio passim ad Virgilium memorantur, omninoque ex accuratiore historiæ cognitione, manifestum fit, fuisse hanc de Ænece erroribus, deductaque Trojanorum in Latium colonia, narrationem inter illustriores et a multis Græcis Romanisque scriptoribus poetisque expositas ornatasque historias. Poterant hoc docere saltem ea, quæ, etsi diverso consilio, congessit Ryckius in Diss. de primis Italiæ colonis et Æneæ adventu (ad calcem Holstenii Notar. ad Stephan. Byzant.). Præterea, id quod primo loco erat commemorandum, communis ac tantum non publica illa erat Romanorum persuasio, quam religiones patriæ, Lavinii ad seriora usque tempora celebrari solitæ, firmabant: v. Strab. V, pag. 355 A. erant sacra Penatibus et Vestæ a magistratibus Romanis facta : Macrob. Sat. III, 4. cf. Dionysii locum sup. Disqu. I. s. IX. appositum, et Strab. lib. V, pag. 355 A. Obversabatur adeo Romanorum oculis auribusque Æneæ Trojanorumque memoria; nec Maro adeo aliud argumentum clarius et illustrius excogitare potuit (1).

βούλομαι δὲ καὶ περὶ τῆς Αἰνείου παρουσίας εἰς Ἰταλίαν – μὴ παρέργως διελθεῖν, τάς τε τῶν Ἑλλήνων καὶ τὰς Ῥωμαίων τῶν μάλιστα πεπιστευμένων ἱστορίας παραβαλών. Ita legendum. Fatendum tamen, Dionysium suo et aliorum Græcorum more veteres fabulas in historias accurate ad pragmatici scriptoris exemplum expositas mutasse c. 46, in quo Hellanicus jam præiverat, ut c. 48 pr. ipse declarare videtur.

(1) Liceret forte certiora docere, si Νόστοι superessent; ut Antenoris, sic Eneæ errores in iis expositi esse potuere. Fuit forte in iis, qui primus Æneæ errores ad Ulys

sis exemplum effinxerat, cumque hic ap. Circen substitisset, Æneas ab eo ad ulteriora, et ad ipsum Latium fuit deductus. Fuisse in mythis antiquiorem aliquam horum locorum notitiam, colligas ex Hesiodi Theog. 1013 ubi Circe ex Ulysse peperisse dicitur "Αγριον ἠδὲ Λατῖνον ἀμύμονά τε κρατερόν τε, Οἱ δή τοι μάλα τῆλε μυχῷ νήσων ἱεράων Πᾶσιν Τυῤῥηνοῖσιν ἀγακλειτοῖσιν ἀνασ σον. Habuit adeo poeta, qui hæc scripsit, notionem Etruscorum, at valde obscuram, longe, in insularum recessu, h. in insulis eos collocat: errore forte ab insula Circes nato.

[ocr errors]

II. Omnino quidem de Æneæ in Italiam adventu fabulæ (si fabulam dicimus, non ficta ac commentitia res ponitur; sed fabula, μύθος, omnem veterem famam, historiam et narrationem a majoribus acceptam designat, antequam literis consignari et sermone pedestri exponi cœpisset (1)), hujus igitur fabulæ fundus habetur Homeri ille locus notissimus Iliad. r, 307. 308 (2), ubi Neptunus diis auctor est, ut Æneam cum Achille congressum imparem pugna educant, ne ejus morte Dardani posteritas deficiat, quem tamen Jupiter præ ceteris liberis diligat omnibus; at Priamum cum progenie Jovi nunc esse invisum; itaque Æneam ejusque posteros Trojanis esse imperaturos :

Νῦν δὲ δὴ Αἰνείαο βίη Τρώεσσιν ἀνάξει,

Καὶ παῖδες παίδων, τοί κεν μετόπισθε γένωνται.

Regnum his versibus Æneæ posterorumque ejus declarari manifestum est; sed quo in loco illud futurum sit non eloquitur, nec ea de re certa apud veteres fama fuit; quandoquidem de Eneæ erroribus ac sedibus omnino tam diverse traditum erat (3), cum alii eum in Thraciæ litore, in Arcadia alii, alii in Sicilia, alii in Italia, quæ fama tandem præ ceteris credita ac celebrata est, consedisse et vitam finiisse narrassent; fuerant quoque qui in ipsa Troade regnum illud constitutum esse vellent. Non nobis jam id quæritur, quæ harum narrationum ceteris aut verior aut verisimilior sit; verum nostra eo spectat disputatio, ut ex hac ipsa narrationis varietate manifestum

(1) [ Vid. ad Apollodor. pag. 911.]

(2) Translatus ille ac repetitus in H. in Vener. 197. 198, ut pro prædictione Veneris ad Anchisen facta esset: copiose ornatus a Quinto Smyrnæo XIII, 300 sq. inpr. 336 sq., et a Virgilio præ

clare in oraculum Delphis Æneæ datum conversus: Antiquam exquirite matrem. Hic domus Æneæ cunctis dominabituroris Et nati natorum et qui nascentur ab illis III, 96-98. Et hinc versus illi pulcherrimi lib. IX, 446 - 449 expressi. (3) Vid. ad Æn. III Excurs. I.

fiat id, quod volumus, non obscurum aliquem in vetere historia aut inter poetas virum fuisse Æneam, nec ejus fata et res a Virgilio inventas esse et excogitatas. Illa enim ipsa narrationis diversitas arguit diversitatem auctorum, qui de Ænea tradiderant, et poetarum, qui idem argumentum tractaverant. Ut enim poeta quisque in materiam ab aliis ante se tractatam incidit, ita, ut suo consilio vel totam fabulam vel inde partem accommodet, refingere nonnulla et mutare, addere vel detrahere, solet. Diversis itaque modis eandem rem exponi necesse est. Historici autem Græci dum suæ civitatis seu populi origines repetebant, popularem famam sequebantur. Sollenne enim hoc Græciæ civitatibus, ut stirpis vel urbis conditorem aut haberent aut haberi vellent clarum aliquem ex ultima antiquitate heroem. Ejusmodi famam popularem per multas ætates propagatam quis adeo constare sibi expectabit, ut nulla diversitas narrationis inter plures tribus aut civitates incidat? quemadmodum altera ex parte eandem veterem famam ad se revocant et sibi vindicant plures ab communi stirpe profectæ familiæ? Eodem modo cum multæ passim per varia loca sparsæ essent Trojanorum coloniæ, quid mirum, eas omnes originem suam ad Æneam referre maluisse? Unde diversitas illa, partim consensio, famæ et narrationis necessario oriri debuit. Non itaque, ut hoc obiter moneamus, antiquis fabulis omnino fidem detrahit narrationis diversitas; manet enim semper fundus aliquis non magis veritate sua destitutus quam quæ ab auctoribus gravissimis traduntur; et nescio an sint fabulæ veterum, quibus plus veræ rerum fidei insit, quam multis historicorum fide copiose, diserte et ornate, expositis, sive in antiqua sive in recente historia; his enim fundus quidem aliquis, ut iisdem priscis mythis, subest, accessere tamen reliqua, quæ illi superstruuntur, ex ingenio vel audacia, interdum impudentia, narrantis. Si fabulas itaque Trojanas loquimur, narrationes majorum auctoritate acceptas et a poetis scriptoribusque ornatas intelligimus; et præclare hactenus Thessalus Hippocratis f. (1) Οὐ μῦθος τὰ Τροϊκὰ, ἀλλ ̓ ἔργα itaque vanam disputationem instituisse videri possunt Cluverius et Bochartus, qui ex ista opinionum diversitate probare voluerunt, Æneam nunquam ad Italiam accessisse. Acriter satis eorum impetum retudit Ryckius in diss. laudata (2), sed argumentis promiscue effusis et judicio parum subtili. Nec enim aliter, quam ut eam famam certam ac constantem obtinuisse doceas, quæstio illa de Italia ab Ænea adita expediri et firmari potest; est tamen talis fama in omni remotiore antiquitate usque ad ea tempora, quibus res scripto consignare cœptum est, pro fide ac probabile ratione, in qua acquiescere et quam sequi necesse est; nec fuit aut est antiquiorum temporum ulla alia historia, quam mythica, seu fama ac narratione majorum accepta, mox literis consignata, cujus adeo fidem ne is quidem, qui primus literis mandavit, præstare potest nisi hactenus, quod candide ac diligenter famam veterem exposuit aut in diversitate narrationis sano cum judicio dilectum fecit.

Jam poetæ ne ista quidem rerum fides ac probabilitas nimis religiose est sectanda. Si tamen ille satis tenere animos vult, nec committere, ut paullo doctiores auditores commentorum licentia offendantur, ea narratio ipsi sequenda est, quæ celebritate et claritate ad popularium animos maximam vim habere potest. Etsi itaque inter Græcos scriptores magnus erat ea de re dissensus, cum tamen Romani scriptores de Trojanorum in Italiam adventu Albæque Longæ originibus ab Ænea ejusque proge

(1) Ιη Πρεσβευτικῷ ad Athenienses, ne Cos unquam ab iis everteretur; fetu rhetoris alicujus, inter

Epistolas Hippocrat. versu fin. pag. 949. Lind.

(1) Iterum Wood pag. 227 sq

nie repetitis uno ore traderent (1), jure suo Maro fabulam hanc, inter Romanos celebratam, præferre ceteris potuit, ac debuit.

III. Antequam ad alia progrediamur, de loco Homerico supra memorato pauca adhuc monebimus. Produnt Homeri verba satis aperte regnum aliquod, quod Æneas ejusque posteri obtinuerant. Homerus itaque, qui propior ætate ad Trojana tempora vixit, (sumimus enim hoc, tanquam pro concesso, locum hunc non a seriore aliquo rhapsodo insertum esse) famam, ut solet, aliquam illo tempore superstitem ea de re sequutus est; nisi forte ipse in itineribus suis in posteros Eneæ incidit. Fuisse regnum illud in ea ipsa Troade, in qua Priamus regnaverat, ea est verborum sententia, quæ legentibus locum prima occurrit; atque ita veteres locum sunt interpretati (v. Strab. XIII, p. 608 C, 906 A, Almel. ). Ornata etiam est narratio apud Schol. ad e. 1. ex Acusilao: ubi memoratur Venus propter hoc ipsum cum Anchise esse congressa, quod audierat, fatale esse, ut Priamidis excisis, regnum Trojæ ad Anchisæ stirpem aliquando rediret. Nato itaque Ænea, quum ei vellet regnum maturius parare, Paridi illa Helenæ amorem instillavit, bellumque concitavit, ut Priami stirps tanto celerius excideretur. Fuerunt, qui, quum Æneam in aliis potius terris, quam in Ilii solo æquati ruinis, regnum condidisse mallent, interpolatione facta πάντεσσιν pro Τρώεσσιν, in suas partes poetam traherent. (2) Alii diversum ab Anchise Venerisque filio Æneam fuisse statuebant;

(1) Ut pag. XL declaratum est; v. inpr. Sext. Aurel. Vict. de O. G. R. Post Virgilium narrationem de sedibus Trojanorum in Italia vulgo, etiam inter Græcos, obtinuisse, nemo mirabitur; ita apud Quintum Smyrnæum; apud Tryphiodorum: ubi v. 650 Vemus

Æneam cum Anchise abduxit τῆλε δὲ πάτρης Αὐσονίην ἐπένασσε. ( leg. ἀπένασσε).

(2) Ap. Strabon. 1. 1. p. 906 В. quod sequutus est Virgilius Æn. III, 97. Et domus Æneæ cunctis dominabitur oris. Add. Schol. ad Hiad. Y, 306.

« ZurückWeiter »