Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Ita graves et celeres, lenes ac duros sonos, vel non id agens et curans ad rerum naturam accommodabit, et orator quisque bonus, et multo magis poeta. Aliud est, in quo viri docti argutantur, quod versus imperfectos non ei caussæ, quam ipsi Maronis familiares prodiderant, quod opus ab eo non absolutum fuit, verum judicii alicujus subtilitati tribuere voluere. Casu fieri potest, ut versus imperfectus et abruptus in sermone abrupto occurrat, adeoque laudem nescio quam poetæ facere possit, v. C. Æn. IV, 361, Italiam non sponte sequor, abrupto Æneæ sermone; ubi Servius : « et oratorie ibi finivit, ubi vis argumenti consistit. » Atqui hoc acumen est declamatore dig

» num, non poeta; multo magis ab epica gravitate abhorret, nec potest placere, in oratione metro illigata, versus metro imperfecto relictus, pétpov úpletpov. Aliter res se habet in oratione pedestri, quæ, quum in ea propositionum ad aurium judicium mensura sit liberior, variari potest. At in Æneide, ubique manifestum fit studium poetæ properantis ad novam sententiam et locum novum; quum ingenium consumere nollet in explenda et expolienda sententia antecedente, cujus summa capita apposuerat. Sed nolo in his tædium facere; attigi quoque rem Tom. ultimo ad Donati Vitam Virgilii g. 59.

[ocr errors]
[ocr errors]

DE

RERUM IN ÆNEIDE TRACTATARUM INVENTIONE.

[ocr errors]

Quale in inveniendis rebus omnino Virgilii ingenium fuerit, non tam fecundum illud in excogitandis novis rerum generibus, nec audax ad suscipienda, vel tentanda intentata ab aliis et intacta, aut ea, quorum successus esset dubius et incertus; sed, quæ nec minor laus est , natum et factum ad inventa priorum rudia et inchoata, perficienda, et polienda, ornandaque; quam

admirabilis porro ac felix fabulæ, quam sibi carminis argumentum fecit, natura sit, et quantum in hoc dilectu judicium emineat, superiore Disquisitione expositum est. Restat, quod illo loco polliciti sumus, ut paucis declaremus, unde poeta fabulam suam, ejusque tam copiose instruendæ et ornandæ materiam acceperit; ut inde clarius appareat, quæ et quanta inventi laus poetæ ingenio ea in re debeatur, et quam limatum et subtile ejus fuerit judicium in deligendo sibi argumento ejusmodi, quod ingentes rerum et ornamentorum haberet copias ab aliis jam paratas et subministratas, ut doctrina tantum et judicii sagacitate opus esset ad dilectum faciendum.

I. Solent fere Interpretes, quantum intelligo, quique alii hac de re agunt, ita statuere, ut poetam famam aliquam

obscuram de Æneæ in Italiam adventu sequutum esse dicant. Enimvero ex iis, quæ a Dionysio Halic. lib. I, 49 sq. 53 sq. 72 (1), a Strabone lib. XII, a Plutarcho in

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Omnino is ea, quæ de Æneæ in Italiam adventu narrata erant,

studiose est persequutus inde a c. 45; quod ipse profitetur ab initio :

[ocr errors]

Romulo, a Festo in Roma, Solino c. 1, Sext. Aurelio Victore de 0. G. R. et a Servio passim ad Virgilium memorantur, omninoque ex accuratiore historiæ cognitione , manifestum fit, fuisse hanc de Enece erroribus , deductaque Trojanorum in Latium colonia , narrationem inter illustriores et a multis Græcis Romanisque scriptoribus poetisque expositas ornatasque historias. Poterant hoc docere saltem ea, quæ, etsi diverso consilio, congessit Ryckius in Diss. de primis Italiæ colonis et Æneæ adventu (ad calcem Holstenii Notar. ad Stephan. Byzant.). Præterea, id quod primo loco erat commemorandum, communis ac tantum non publica illa erat Romanorum persuasio, quam religiones patriæ, Lavinii ad seriora usque tempora

celebrari solitæ, firmabant : v. Strab. V, pag. 355 A. erant sacra Penatibus et Vestæ a magistratibus Romanis facta : Macrob. Sat. III, 4. cf. Dionysii locum sup. Disqu. I. s. IX. appositum, et Strab. lib. V, pag. 355 A. Obversabatur adeo Romanorum oculis auribusque Æneæ Trojanorumque memoria; nec Maro adeo aliud argumentum clarius et illustrius excogitare potuit (1).

βούλομαι δε και περί της Αινείου

Traport σίας εις Ιταλίας μη παρέργως διελθεϊν, τάς τε των Ελλήνων και τας "Ρωμαίων των μάλιστα πεπιστευμένων ιστορίας παραβαλών. Ιta legendum. Fatendum tamen,

Dionysium suo et aliorum Græcorum more veteres fabulas in historias accurate ad pragmatici scriptoris exemplum expositas mutasse c. 46, in

quo Hellanicus jam præiverat, ut c. 48 pr. ipse declarare videtur.

(1) Liceret forte certiora docere, si Nootoi superessent; ut Antenoris, sic Æneæ errores in iis expositi esse potuere. Fuit forte in iis, qui primus Æneæ errores ad Ulys

sis exemplum effinxerat, cumque hic ap. Circen substitisset, Æneas ab eo ad ulteriora , et ad ipsum Latium fuit deductus. Fuisse in mythis · antiquiorem aliquam horum locorum notitiam, colligas ex Hesiodi Theog. 1013 ubi Circe ex Ulysse peperisse dicitur "Agpoor δε Λατινον αμύμονά τε κρατερόν τε, Οι δη του μάλα τηλε μυχό νήσων ιερέων Πάσιν Τυρρηνούσιν αγακλειτoίσιν ανασoov. Habuit adeo poeta, qui hæc scripsit, notionem Etruscorum , at valde obscuram, longe, in insularum recessu , h. in insulis eos collocat : errore forte ab insula Circes nato.

II. Omnino quidem de Æneæ in Italiam adventu fabulæ (si fabulam dicimus, non ficta ac commentitia res ponitur; sed fabula, põdos, omnem veterem famam, historiam et narrationem a majoribus acceptam designat , antequam

a literis consignari et sermone pedestri exponi coepisset (1)), hujus igitur fabulæ fundus habetur Homeri ille locus notissimus Iliad. 1, 307. 308 (2), ubi Neptunus diis auctor est, ut Æneam cum Achille congressum imparem pugna educant, ne ejus morte Dardani posteritas deficiat, quem tamen Jupiter præ ceteris liberis diligat omnibus; at Priamum cum progenie Jovi nunc esse invisum; itaque Æneam ejusque posteros Trojanis esse imperaturos:

Νυν δ δη Αινείαο βίη Τρώεσσιν ανάξει,

Και παίδες παίδων, τοι κεν μετόπισθε γένωνται. Regnum his versibus Æneæ posterorumque ejus declarari manifestum est; sed quo in loco illud futurum sit non eloquitur, nec ea de re certa apud veteres fama fuit; quandoquidem de Æneæ erroribus ac sedibus omnino tam diverse traditum erat (3), cum alii eum in Thracia litore, in Arcadia alii, alii in Sicilia, alii in Italia, quæ fama tandem præ ceteris credita ac celebrata est, consedisse et vitam finiisse narrassent; fuerant quoque qui in ipsa Troade regnum illud constitutum esse vellent. Non nobis jam id quæritur, qnæ harum narrationum ceteris aut verior aut verisimilior sit; verum nostra eo spectat disputatio, ut ex hac ipsa narrationis varietate manifestum

(1) [ Vid. ad Apollodor. pag. clare in oraculum Delphis Æneæ 911.

datum conversus: Antiquam ex(2) Translatus ille ac repetitus quirite matrem. Hic domus Æneæ in H. in Vener. 197. 198, ut pro cunctis dominabitur oris Et nati naprædictione Veneris ad Anchisen torum et qui nascentur ab illis III, facta esset : copiose ornatus 96-98. Et hinc versus illi pulcherQuinto Sinyrnæo XIII, 300 sq. rimi lib. IX, 446 — 449 expressi. inpr. 336 sq., et a Virgilio præ- (3) Vid. ad Æn. III Excurs. I.

a

fiat id, quod volumus, non obscurum aliquem in vetere historia aut inter poetas virum fuisse Æneam, nec ejus fata et res a Virgilio inventas esse et excogitatas. Illa enim ipsa narrationis diversitas arguit diversitatem auctorum, qui de Ænea tradiderant, et poetarum, qui idem argumentum tractaverant. Ut enim poeta quisque in materiam ab aliis ante se tractatam incidit, ita, ut suo consilio vel totam fabulam vel inde partem accommodet, refingere nonnulla et mutare, addere vel detrahere, solet. Diversis itaque modis eandem rem exponi necesse est. Historici autem Græci dum suæ civitatis seu populi origines repetebant, popularem famam sequebantur. Sollenne enim hoc Græciæ civitatibus, ut stirpis vel urbis conditorem aut haberent aut haberi vellent clarum aliquem ex ultima antiquitate heroem. Ejusmodi famam popularem per multas ætates propagatam quis adeo constare sibi expectabit, ut nulla diversitas narrationis inter plures tribus aut civitates incidat? quemadmodum altera ex parte eandem veterem famam ad se revocant et sibi vindicant plures ab communi stirpe profectæ familiæ? Eodem modo cum multæ passim per varia loca sparsæ essent Trojanorum coloniæ, quid mirum, eas omnes originem suam ad Æneam referre maluisse ? Unde diversitas illa, partim consensio, famæ et narrationis necessario oriri debuit. Non itaque, ut hoc obiter moneamus, antiquis fabulis omnino fidem detrahit narrationis diversitas; manet enim semper fundus aliquis non magis veritate sua destitutus quam quæ ab auctoribus gravissimis traduntur; et nescio an sint fabulæ veterum, quibus plus veræ rerum fidei insit, quam multis historicorum fide copiose, diserte et ornate, expositis, sive in antiqua sive in recente historia; his enim fundus quidem aliquis, ut iisdem priscis mythis, subest, accessere tamen reliqua, quæ illi superstruuntur, ex ingenio vel audacia, interdum impudentia, narrantis. Si fabulas ita

« ZurückWeiter »