Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

trahere, et lumina ardentia ira et crines passos eo referre velit, ut stuprum jam passa esse arguatur, videndum est, ne argute magis hoc fiat,

quam vere.

EXCURSUS XI.

De Priami nece.

II, 506 Forsitan et Priami fuerint quæ fata requiras. Etiam super Priami cæde narrationis fuit diversitas. Adeat, qui singula cognoscere cupit, Servium, Pompon. Sab., Quintum XIII, 220-241 sqq. Abstractum ab ara ad fores regias a Neoptolemo cæsum Lesches narraverat: ut est apud Pausan. V, 27, p. 865. Virgilius vulgarem rationem, quæ tamen cum altera conciliari potest, sequitur, cujus fundum fuisse Ιλίου πέρσιν Arctini nunc ex Proclo comperio, eximie tamen omnia ornavit. Sed ab Euripide Troad. 479. 481 seqq. mutuatus est ea, quæ de Hecuba 515-525 egregie ad miserationem ficta sunt, simul tamen Homeri ductu Iliad. w, 200 sqq. (non ex Iliad. 7, 108 sqq.), ubi Priamus ad Achæorum castra iter suscepturus, stat ἐν μέσῳ ἔρκει libans et preces faciens ad Jovem. Politæ cædem memoraverant et alii, ut e Quinto Cal. XIII, 214 intelligitur, et forte primo loco Stesichorus in Ιλίου πέρσει, ut ex Tabula Iliaca conjicias, quæ totum hoc factum eodem modo, ut Virgilius, exhibet n. 105. 106. Nam Lesches de Priamo aliter tradiderat, ut jam ex Paus. X, 27 notavimus. Quæ vero ad miserationem poeta comparata interposuit, non alibi invenio; etsi orationem Priami ad Pyrrhum habitam recitat Quint. Cal. XIII, 225 sqq. Tryphiodorus affectum infert non male v. 624 sqq. Porro Priamus ad aram Jovis Hercei (Ἑρκείου) cæditur, communi poetarum et grammaticorum narratione. Sed in hac difficultas occurrit. Veteres enim Græci eam in

aula sub dio positam memorant. Athen. IV, p. 189 Ε Ὅμηρος δὲ τὴν αὐλὴν ἀεὶ τάττει ἐπὶ τῶν ὑπαίθρων τόπων. Ἔνθα ἦν ὁ τοῦ Ἑρκείου Ζηνὸς βωμός. (scilicet apud Homerum qui ædes intrat, primum ἔρκος, in hoc αὐλὴν subit, tum πρόδομον, tandem ad θάλαμον procedit). Vide Eurip. Troad. 482. 483. Pausan. IV, 17, p. 321. X, 25. p. 865, adde II, 24 (ubi narrat, Jovis hujus Hercei signum trinis oculis fuisse, transportatum Argos a Sthenelo; is enim illud in prædæ parte acceperat: lib. VIII, 46, p. 694). Quintum Cal. XIII, 222, ubi not. Tryphiod. 622, Tzetz. Posthom. 733 ubi cf. Not. Nec aliter Διος βωμὸς Ἑρκείου in Ulyssis domo : erat in aula: Odyss. χ, 335. 376. 379. Sed primo loco nominare licet Arctinum 1. 1., e quo Proclus : καὶ Νεοπτόλεμος μὲν ἀποκτείνει Πρίαμον ἐπὶ τὸν τοῦ Διὸς τοῦ Ἑρκείου βωμὸν καταφυγόντα. Virgilius ex parte hos auctores ante oculos habuit, ex atrio tamen in impluvium rem traduxit, et pro Jovis ara Penates memorat : Ædibus in mediis, nudoque sub ætheris axe Ingens ara fuit, juxtaque veterrima laurus Incumbens aræ, atque umbra

1

complexa Penates. Per medias ædes, si ad nostrarum ædium morem referas, videri potest, intimas ædium partes sub dio patentes declarare, quas sub voce Hof intelligimus, et per impluvium reddimus; verum in Romanorum ædibus impluvium cum cavo ædium, quod Varro de LL IV, disertius, quam Vitruvius, docet, erat in ipso atrio; in interioribus ædium peristylium, mediaque ejus area interdum arboribus consita. Potuit poeta hoc peristylium ante oculos habere, quoniam laurum memorat; in eoque, tanquam domus penetrali, penatibus aram collocare. Forte dicas illum aut (quo Servius ducit) Jovem per Penates esse interpretatum (etsi plura simulacra, non unum Jovis signum, videtur agnoscere v. 517. cf. Ovid. Met. XIII, 412. 413), aut Penates pro ipsa domo dixisse, quam inumbrabat laurus; ut Cerda acceperat. Sed hæc dura sunt; et manendum est in hoc : Virgilium Romanum morem esse sequutum, posthabito more Græcorum : quem Tragici servant; ut Sophocles Elect. 1391 (Br. 1374.) χωρεῖν ἔσω, πατρῷα προσκύσανθ ̓ ἕδη θεῶν, ὄσοιπερ πρόπυλα ναίουσιν τάδε. Ceterum si alii, ut Quintus Cal. VI, 147. XIII, 436, aram Jovis Hercei in arce ponunt, recte utique hoc faciunt; nam regia Priami erat in arce.

EXCURSUS XII.

De Helena recepta.

II, 567 sqq. Helenæ recuperationem varie a veteribus poetis fuisse expositam, vel ex lib. VI, 525, ubi illa et urbem et maritum Deiphobum Achivis prodit, et ex imitatoribus, quos habemus, apparet : v. Quint. Cal. XIII, 354 sqq. 385 sqq. (ubi, quæ hic de Ænea memorantur, Menelao tributa videbis: impetum occidendi Helenam et Veneris interventum. Etiam in arca Cypseli Menelaus Helenæ ensem intentans ap. Pausan. p. 422. et in Vase picto Menelaus Helenam fugientem persequitur, ense tamen manu jam excidente, ut victum amore animum declarari putes,) XIV, 39 sqq. Tryphiod. 602-621. Multo magis variarunt narrationem Tragici pro consilio suo, et modo crimen et culpam perfidiæ in eam cumularunt, modo extenuarunt. In Arctini Excidio Ilii ita traditum erat : Μενέλαος δὲ ἀνευρὼν Ἑλένην, ἐπὶ τὰς ναῦς κατάγει, Δηΐφοβον φονεύσας. Euripidem plane hic deserit Virgilius, si nobilissimum T roadum locum compares 860 1058. Mox limina Vestæ servantem dixit Helenam. Ad templum Vestæ referunt, ad quod illa (quippe domo incensa v. 310. (confugerat; quod sane esse debuit in Pergamo, acropoli, ut templa alia: de quibus sub f. Excurs. IX dictum est. Vestam autem Æneas abduxit, cum Ilio excederet : II, 296. 297. v. Excurs. e und. Erat Helena in thalamo Deiphobi, unius ex Priami filiis; adeoque, ut reliqui stirpis regiæ, in ipsa regia. cf. sup. 503. Iliad. 3, 242 sqq. Pugna gravis facta est ad eam domum, Menelao et Ulysse irrumpen

1

tibus: Odyss. 9, 517. Æn. VI, 525 sqq. Paride autem a Philoctete occiso, Deiphobus Helenam abduxerat: v. Eurip. Troad. 952 sq. cf. Conon. Narr. 34 et sup. not. ad v. 310. nunc etiam Jacobs ad Tzetz. Posthom. 601. 729. Nec minus luxuriarunt Tragicorum ingenia in reducenda Helena : cum Homerus simpliciter eam cum Menelao domum rediisse narrasset. Alia esse debuere commenta lyricorum, ut Pindari, Stesichori (cujus fuit κατηγορία Ἑλένης et παλινωδία· de qua v. Pausan. III, 19) Ibyci, Simonidis. cf. Eustath. ad Iliad. v, 417. Singulare est, quod cum Antenoridis Helena Cyrenen pervenisse narratur: Pindar. Pyth. 5, 110. Verum Antenoridæ erant in comitatu Menelai, cum quo illa inter ceteros errores, per quos maritus jactatus fuit, etiam Lybiam adiit. Exposuerat hæc Lysimachus ἐν Νόστοις. cf. Schol. ad Lycophr. 874.

EXCURSUS XIII.

Anchises humeris Ænecæ asportatus.

II, 721-723 Hæc fatus - Succedoque oneri. Plurium veterum monumentorum notum argumentum, inprimis gemmarum et numorum, v. Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 373. 374, in qua n. 109 hæc etiam Eneæ fuga occurrit, et quidem Mercurio duce; (de quo v. Disquis. II, s. VII.) et Saxius ad Virgilium Justic. T. IV, pag. 41. Præiverat haud dubie inter Cyclicos Lesches in extremis libris, qui sub Aretini nomine memorati sunt Proclo : ubi tamen maturius urbem relinquit Æneas; serius apud nostrum, et in Quint. Smyrn. XIII, 300 sqq. add. Tzetza Posthomer. 737. Disertissime exponit Eneæ discessum ex urbe Dionys. Hal. I, 46. 47. et quidem ex Hellanico, ut ipse testatur c. 48. Subjicit deinde diversa a Sophocle in Laocoonte, et a Menecrate. Ut autem humeris asportandus esset Anchises, non tam decrepita senectus, quam debilitatio ex fulminis afflatu effecerat. v. Exc. XVII. Observare licet

etiam in gemmis nonnullis τὸ βύσσινον φάρος in Anchisæ tergo fluctuans, quod Sophocles in Laocoonte notaverat ap. Dionys. Halic. I, 48. de quo v. Disquis. II, s. V. et inf. Exc. XVII.

EXCURSUS XIV.
De Creusa.

II, 735 Creusa in Polygnoti tabula apud Delphos inter captivas erat relata. v. Paus. X, 26, ubi addit, secundum alios eam tanquam Eneæ uxorem per deorum Matrem ac Venerem a servitute fuisse liberatam. Atque hoc sequitur Virgilius: hactenus ut Cybelen memoret; v. 788. At Lescheus eodem Pausania teste et Cypria carmina Eurydicen Æneæ uxorem ediderant. Videntur tamen iidem eam Æneæ fugæ comitem addidisse; namque in Tabula Iliaca n. 10g, quæ ex Lescheo magnam partem expressa est, uxor Æneam sequitur. Creusa Sophoclis fuit fabula, sed, an ad hanc nostram trahenda, ignoratur. Creusæ nostræ et Apollinis filium Anium, nepotem Andrum, tradebant scriptores, qui de Andriorum originibus scripserant. v. Conon. Narrat. XLI. cf. Excurs. I ad lib. III. Mox, ubi Æneas portis se appropinquasse narrat, Porta intelligenda est ab hoste aversa, versus Idam et partes australes, unde tamen non minus litus peti poterat. Quintus Cal. X, 338 sqq. ex antiquioribus poetis cyclicis, ut arbitror, quatuor portas Trojæ memorat : Scæas, Idæas, tertiam, quæ versus campi planitiem, et quartam, quæ ad Simoentem ducebat. Scææ versus occidentem spectabant, eædem etiam Dardaniæ dictæ ; etsi has alii versus orientem sitas esse volebant, vide Eustath. p. 608. 609. 1274, 1, et Hesychium in Δαρδάνιαι. Adde Daret. Excid. Tr. c. 4. Hæc per se levia ac vana in Trojæ topographia ad poetarum loca nonnulla declaranda utilitatem habent. v. de ea Commentat. in Tom. VI Commentatt. Soc. R. Gott. et quæ posthæc in libello de Troade sunt disputata.

EXCURSUS XV.

Prædictio aditus Hesperiæ obscura.

II, 781. 782 Ad terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris: Illic res lætæ regnumque et regia conjux Parta tibi. In his versibus gravis censura poetæ occurrit. Audierat scilicet Æneas jam tum ex Creusa, quam in terram fata eum essent ductura : norat Hesperiam et Tiberim; ipse Tiberim in discessu ab Andromache facto memorat lib. III, 500 sq. Latium sociis ostendit laborum finem I, 205 Tendimus in Latium etc. et Apollinis Grynei oraculum, quod lib. IV, 345. 346 de sedibus in Italia fato destinatis haud dubie jam ante discessum e Troja acceperat. Atqui in sequente libro Æneam in Thracia, mox in Creta considere videbimus, Hesperiæ et Tiberis plane immemorem, neque oraculum Apollinis in Delo acceptum, nec Penatium monitum in hunc sensum interpretantem, quod tamen facere necesse erat ei, qui hæc ex conjuge sua audierat. Quomodo porro classem parare poterant III, 7 Incerti quo fata trahant, ubi sistere detur? et 87. Quem sequimur? quove ire jubes? ubi ponere sedes ? In Servianis jam olim fuisse videtur, qui hæc deprehenderet, Cur ergo, inquit, Encas horum non meminit et considit in Thracia et aliis locis? Et ad III, 181 etiam alios hic hæsisse intellexi e Burm. nota. Potest tamen aliquid, nec sine colore, responderi: quod Hesperia sive

Italia terra tum erat ignota, obscuri nominis et ignoti situs, multo magis Tiberis; unde de eo non male inf. lib. V, 83 Ausonium, quicunque est, quærere Thybrim; quodque Creusæ monitum, ut solent res obscuræ aut minus probabiles, parum alte in Æneæ animum descenderat; non magis ac Cassandræ vaticinium lib. III, 183 sqq. Unde et Anchises ibi adjungit v. 186. 187 Sed quis ad Hesperiæ venturos litora Teucros crederet! Bona est in hanc fere sententiam nota Holdsworthi p. 236. cf. p. 232.

EXCURSUS XVI.

Luciferi ortus ab Ida.

II, 801 Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ Ducebatque diem. Noto poetarum more sidera montibus oriuntur vel occidunt; v. c. Apollon. I, 1273, quem autem alium quam Idam montem memorare h. 1. poterat poeta? Ita Eurip. Troad. 1068. Idam τέρμονα πρωτοβόλον ἁλίῳ eadem ratione memorat. Grammatici tamen alteram illam formam, tibi deserit Hesperus OEtam VIII Ecl. 30. comparantes super Ida argutantur. Pompon. Sab. ad h. 1. Describit diem, cum sol in ariete est, tum videtur oriri e cacumine montis Idæ. Ergo et mense Martio direpta fuerit Troja. De hoc quidem, quod ultimo loco positum, aliter tradiderant veteres, v. Excursum ad lib. III princ. Quod ad prius illud attinet, an verum sit id, quod satis subtiliter enarrat Grammaticus, nescio. At illud satis constat, poetam non de Sole, sed de Veneris stella loqui. Aliud circa solis ortum phænomenon memoratur ex monte Ida, sed non nisi circa Caniculæ ortum, apud Diodor. XVII, 7. et Lucret. V, 662 sqq. vide Voss. ad Melam lib. I, c. 18. Luciferum autem, seu Veneris stellam, etiam cum respectu fabulæ memorasse videtur a Servio et Varrone laudatæ. Stellam enim illam ab Ænea, donec ad Laurentem agrum venisset, semper fuisse visam, narratum est. cf. Disquis. II s. VII. Est aliqua poetarum ars etiam in his, cui tamen indulgere admodum nolim.

EXCURSUS XVII.

De Ænecæ discessu ex urbe; ejusque patre et stirpe..

II sub fin. Copiose et ornate poetam fata et facta Eneæ in ipso Trojæ excidio exponere vidimus. Ut tamen appareat, partim hæc minime poetam temere et ad libidinem finxisse, partim quo ille judicio inter plures narrationes eam, quæ sibi utilissima erat, amplexus sit,

« ZurückWeiter »