Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

alibi memorari memini, Agamemnonem fraudem Ajaci esse machinatum, ut Cassandra, cujus amore captus, erat, potiretur; Duxit inde commenta sua Philostratus in Heroic. 8. Stupri quoque ab Ajace illati memoratio vix apud eos potuit esse, qui Agamemnonem amore Cassandræ incensum in scena produxerant: ut Euripides Troad. et al. Unde et Horatii versus II, 4. 7, 8. Arsit Atrides medio in triumpho Virgine rapta. qui Agamemnonis amorem narrabant, vix vitiatam ab Ajace Cassandram narrare potuere. Verum redeamus ad Cassandram.

Hanc Minervæ supplicem factam, cum ab Ajace abductam' primi auctores memorassent; adjecere alii et cyclici et tragici vim ab eo Cassandræ pudori factam, tandem stuprum in ipso templo in conspectu deæ factum. Utuntur veteres vocabulo, quod rem fere ambiguam facit, saxeolas, enxeño Jes, enxues tali, quod et;de abstractis in captivitatem, et de vi corpori illata , dici solitum, ad ipsam narrationis amplificationem ducere potuit; nam życodar vocabulum commune , ambiguitatem eam haud admittit; v. c. Iliad. 7, 332. At Odyss. a 579. Tityus Latonæ vim inferre voluit. Ansch gedip örxence — MUJÁ Š? Apxquévny. quæ apud ApolIod. Ι, 4, 1.reddita sunt: Ούτος Λητώ θεωρήσας, πoθω κατασχεθείς, επισπάται Aliis locis simpliciter captivæ, abductæ, et, quia invitæ discedunt, abstractæ et raptatæ feminæ sunt. Ita Iliad. 2 62 in Priami lamentis, cum Hectorem in monia revocare studet υδας τ' ολλυμένους ελκηθείσας τε θύγατρας, - ελκομένας τε νυούς ολοής υπό χερσίν Αχαιών. Αdde έλκηθμόν Andromaches Iliad. 3, 465 et de voc. cf. Valken. ad Iliad. Zo p. 51. Multo magis autem supplices vi abstractæ ab ara et asylo : ita Andromache Eurip. 566 και νύν με βωμού Θέτιδος Αγους αποσπάσαντες. Etiam capillis prehensas ita abductas esse nihil est, quod mireris : ut tractata comis ap. Ovid. Met. XIII, 410.

Secundum hæc in ipsa Cassandra ambiguum plerumque fit, utrum poeta declarare voluerit, vim illatam an abstractionem captivæ; alterum hoc simplicius esse censeo. Apud Eurip. Troad. 69. 70. Minerva : Oix οίσθ' υβριοθεϊσάν με και ναούς έμούς; οίδ' ήνίκ Αίας είλκε Κασσάνδρας βία. Ει oios

; ' . Et apud Lycophr. 358 ipsa ait: Técos liaíws - Enxuo Iroopas. His narratis usi sunt poetæ et artifices diversis modis pro consilio quisque suo ,

omnino tamen sic, ut Cassandra capillis prehensa abstrahatur ab Ajace, signo deæ apposito aut ab ea apprehenso. Captiva ea sic abducitur. Factum est tamen nescio quomodo, ut de stupro illato vel inferendo cogitent homines, etiam ubi nihil est, quod eo ducat: ut in ipsis gemmis et vasis pictis, in quibus nihil oculis objicitur quam Cassandra supplex deæ vi ab Ajace abstracta. Neque in veteribus operibus aliud quid significatum fuit; uti primo loco in Cypseli arca apud Pausan. V, 19. Πεποίηται δε και Κασσάνδρας απο του αγάλματος Αίας της Αθηνάς έλκων: επ' αυτώ δε και επίγραμμά έστιν Αίας Κασσάνδρας απ' Αθηναίας Λοχιός

[ocr errors]

ελκε.

Jam poetæ nostri verba per se spectata non magis aliquid de vi pudori illata innuunt; Cassandra vi e templo Minerva abstrahitur, manibus vinctis, tanquam captiva. Si quis hæc ad poctæ pudorem

trahere , et lumina ardentia ira et crines passos eo referre velit , ut stuprum jam passa esse arguatur, videndum est, ne argute magis hoc fiat,

quam vere.

EXCURSUS XI.

De Priami nece.

II, 506 Forsitan et Priami fuerint quæ fata requiras. Etiam super Priami cæde narrationis fuit diversitas. Adeat, qui singula cognoscere cupit, Servium, Pompon. Sab., Quintum XIII, 220– - 241 sqq. Abstractum ab ara ad fores regias a Neoptolemo cæsum Lesches narraverat : ut est apud Pausan. V, 27, p. 865. Virgilius vulgarem rationem, quæ tamen cum altera conciliari potest, sequitur, cujus fundum fuisse 'Iníou répow Arctini nunc ex Proclo comperio, eximie tamen omnia ornavit. Sed ab Euripide Troad. 479. 481 seqq. mutuatus est ea, quæ de Hecuba 515 -- 525 egregie ad miserationem ficta sunt, simul tamen Homeri ductu Iliad.c, 200 sqq. (non ex Iliad. 5, 108 sqq.), ubi Priamus ad Achæorum castra iter suscepturus, stat év uéco épreu libans et preces faciens ad Jovem. Politæ cædem memoraverant et alii, ut e Quinto Cal. XIII, 214 intelligitur, et forte primo loco Stesichorus in 'Iníou tépoet, ut ex Tabula Iliaca conjicias, quæ totum hoc factum eodem modo, ut Virgilius , exhibet n. 105. 106. Nam Lesches de Priamo aliter tradiderat, ut jam ex Paus. X, 27 notavimus. Quæ vero ad miserationem poeta comparata interposuit, non alibi invenio; etsi orationem Priami ad Pyrrhum habitam recitat Quint. Cal. XIII, 225 sqq. Tryphiodorus affectum infert non male v. 624 sqq. Porro Priamus ad aram Jovis Hercei ('Epxsiou) cæditur, communi poetarum et grammaticorum narratione. Sed in hac difficultas occurrit. Veteres enim Græci eam in aula sub dio positam memorant. Athen. IV, p. 189 E "Ouenpos de tav αυλήν αεί τάττει επί των υπαίθρων τόπων. "Ενθα ήν και του Ερκείου Ζηνός βωμός. (scilicet apud Homerum qui ædes intrat, primum špxos, in hoc avans subit, tum apódopov, tandem ad Járamov procedit). Vide Eurip. Troad. 482. 483. Pausan. IV, 17, p. 321. X, 25. p. 865, adde II, 24 (ubi narrat, Jovis hujus Hercei signum trinis oculis fuisse, transportatum Argos a Sthenelo; is enim illud in prædæ parte acceperat: lib. VIII, 46, p. 694). Quintum Cal. XIII, 222, ubi not. Tryphiod. 622, Tzetz. Posthom. 733 ubi cf. Not. Nec aliter aios Rwu's 'Eprsion in Ulyssis domo : erat in aula : Odyss. X, 335. 376. 379. Sed primo loco nominare licet Arctinum 1. 1., e quo Proclus : και Νεοπτόλεμος μεν αποκτείνει Πρίαμον επί τον του Διός του Ερκείου βωμόν καταφυγόντα. Virgilius ex parte hos auctores ante oculos habuit, ex atrio tamen in impluvium rem traduxit, et pro Jovis ara Penates memorat: Ædibus in mediis, nudoque sub ætheris axe Ingens ara fuit, juxtaque veterrima laurus Incumbens are, atque umbra

.

[ocr errors]

:

complexa Penates. Per medias ædes , si ad nostrarum ædium morem referas, videri potest , intimas ædium partes sub dio patentes declarare, quas sub voce Hof intelligimus, et per impluvium reddimus; verum in Romanorum ædibus impluvium cum cavo ædium, quod Varro de LL IV, disertius, quam Vitruvius, docet, erat in ipso atrio; in interioribus ædium peristylium, mediaque ejus area interdum arboribus consita. Potuit poeta hoc peristylium ante oculos habere, quoniam laurum memorat; in eoque, tanquam domus penetrali, penatibus aram collocare. Forte dicas illum aut ( quo Servius ducit) Jovem per Penates esse interpretatum (etsi plura simulacra, non unum Jovis signum , videtur agnoscere v. 517. cf. Ovid. Met. XIII, 412. 413), aut Penates pro ipsa domo dixisse, quam inumbrabat laurus ; ut Cerda acceperat. Sed hæc dura sunt; et manendum est in hoc: Virgilium Romanum morem esse sequutum, posthabito more Græcorum : quem Tragici servant; ut Sophocles Elect. 1391 (Br. 1374.) xmperviow, Tarpa a pookuoavsed n Star, ÕOOITEP a póruna valovou tádt. Ceterum si alii, ut Quintus Cal. VI, 147. XIII ,436, aram Jovis Hercei in arce ponunt, recte utique hoc faciunt; nam regia Priami erat in arce.

[ocr errors]

:

EXCURSUS XII.

De Helena recepta.

[ocr errors]

II , 567 sqq. Helenæ recuperationem varie a veteribus poetis fuisse expositam, vel ex lib. VI, 525, ubi illa et urbem et maritum Deiphobum Achivis prodit, et ex imitatoribus, quos habemus, apparet : v. Quint. Cal. XIII, 354 sqq. 385 sqq. ( ubi, quæ hic de Ænea memorantur, Menelao tributa videbis : impetum occidendi Helenam et Veneris interventum. Etiam in arca Cypseli Menelaus Helenæ ensem intentans ap. Pausan. p. 422. et in Vase picto Menelaus Helenam fugientem persequitur, ense tamen manu jam excidente, ut victum amore animum declarari putes, ) XIV, 39 sqq. Tryphiod. 602-621. Multo magis variarunt narrationem Tragici pro consilio suo, et modo crimen et culpam perfidiæ in eam cumularunt, modo extenuarunt. In Arctini Excidio Ilii ita traditum erat : Μενέλαος δε ανευρων Ελένην, επί τας ναύς κατάγει, Anicolor dovetoas. Euripidem plane hic deserit Virgilius, si nobilissimum Troadum locum compares 860

1058. Mox limina Vestue servantem dixit Helenam. Ad templum Vestæ referunt, ad quod illa ( quippe domo incensa v. 310. ( confugerat; quod sane esse debuit in Pergamo, acropoli, ut templa alia : de quibus sub f. Excurs. IX dictum est. Vestam autem Æneas abduxit, cum Ilio excederet : II, 296. 297. v. Excurs. e und. Erat Helena in thalamo Deiphobi, unius ex Priami filiis; adeoque , ut reliqui stirpis regiæ, in ipsa regia. cf. sup. 503. Iliad. 3, 242 sqq. Pugna gravis facta est ad eam domum, Menelao et Ulysse irrumpen

[ocr errors]
[ocr errors]

:

:

tibus : Odyss. 9, 517. Æn. VI, 525 sqq. Paride autem a Philoctete occiso , Deiphobus Helenam abduxerat : v. Eurip. Troad. 952 sq. cf. Conon. Narr. 34 et sup. not. ad v. 310. nunc etiam Jacobs ad Tzetz. Posthom. 601.729. Nec minus luxuriarunt Tragicorum ingenia in reducenda Helena : cum Homerus simpliciter eam cum Menelao domum rediisse narrasset. Alia esse debuere commenta lyricorum, ut Pindari, Stesichori ( cujus fuit natngopíce 'Erévus et mansyqudízo de qua v. Pausan. III, 19) Ibyci, Simonidis. cf. Eustath. ad Iliad. v, 417. Singulare est, quod cum Antenoridis Helena Cyrenen pervenisse narratur : Pindar. Pyth. 5, 110. Verum Antenoridæ erant in comitatu Menelai, cum quo illa inter ceteros errores, per quos maritus jactatus fuit, etiam Lybiam adiit. Exposuerat hæc Lysimachus év Nógrons. cf. Schol. ad Lycophr. 874.

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

II, 721-723 Hæc fatus Succedoque oneri. Plurium veterum monumentorum notum argumentum, inprimis gemmarum et numorum, v. Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 373. 374, in qua n. 109 hæc etiam Æneæ fuga occurrit , et quidem Mercurio duce; ( de quo v. Disquis. II, VII.) et Saxius ad Virgilium Justic. T. IV, pag. 41. Præiverat haud dubie inter Cyclicos Lesches in extremis libris, qui sub Arctini nomine memorati sunt Proclo : ubi tamen' maturius urbem relinquit Æneas; serius apud nostrum, et in Quint. Smyrn. XIII, 300 sqq. add. Tzetza Posthomer. 737. Disertissime exponit Æneæ discessum ex urbe Dionys. Hal. I, 46. 47. et quidem ex Hellanico, ut ipse testatur c. 48. Subjicit deinde diversa a Sophocle in Laocoonte , et a Menecrate. Ut autem humeris asportandus esset Anchises, non tam decrepita senectus, quam debilitatio ex fulminis afflatu effecerat. v. Exc. XVII. Observare licet etiam in gemmis nonnullis tó búoorvor qeépos in Anchisæ tergo fluctuans, quod Sophocles in Laocoonte notaverat ap. Dionys. Halic. I, 48. de quo v. Disquis. II, s. V. et inf. Exc. XVII.

[ocr errors]

EXCURSUS XIV.

De Creusa.

II, 735 Creusa in Polygnoti tabula apud Delphos inter captivas erat relata. v. Paus. X, 26, ubi addit, secundum alios eam tanquam Æneæ uxorern per deorum rein ac Venerem a servitute fuisse liberatam.'

:

Atque hoc sequitur Virgilius : hactenus ut Cybelen memoret; v. 788. At Lescheus eodem Pausania teste et Cypria carmina Eurydicen Æneæ uxorem ediderant. Videntur tamen iidem eam Æneæ fugæ comitem addidisse; namque in Tabula Iliaca n. 109, quæ ex Lescheo magnam partem expressa est, uxor Æneam sequitur. Creusa Sophoclis fuit fabula, sed, an ad hanc nostram trahenda, ignoratur. Creusæ nostræ et Apollinis filium Anium, nepotem Andrum, tradebant scriptores, qui de Andriorum originibus scripserant. v. Conon. Narrat. XLI. cf. Excurs. I ad lib. III. Mox, ubi Æneas portis se appropinquasse narrat, Porta intelligenda est ab hoste aversa, versus Idam et partes australes, unde tamen non minus litus peti poterat. Quintus Cal. X, 338 sqq. ex antiquioribus poetis cyclicis, ut arbitror, quatuor portas Trojæ memorat: Scæas, Idæas, tertiam, quæ versus campi planitiem, et quartam, quæ ad Simoentem ducebat. Scææ versus occidentem spectabant, eædem etiam Dardaniæ dictæ ; etsi has alii versus orientem sitas esse volebant, vide Eustath. p. 608. 6o9. 1274, 1, et Hesychium in Acepréviai. Adde Daret. Excid. Tr. c. 4. Hæc per se levia ac vana in Troje topographia ad poetarum loca nonnulla declaranda utilitatem habent. v. de ea Commentat. in Tom. VI Commentatt. Soc. R. Gott. et quæ posthæc in libello de Troade sunt disputata.

[ocr errors]

EXCURSUS XV.

Prædictio aditus Hesperiæ obscura.

[ocr errors]
[ocr errors]

II,781.782 Ad terram Hesperiam venies , ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris : Illic res lætæ regnumque et regia conjux Parta tibi. In his versibus gravis censura poetæ occurrit. Audierat scilicet Æneas jam tum ex Creusa, quam in terram fata eum essent ductura : norat Hesperiam et Tiberim; ipse Tiberim in discessu ab Andromache facto memorat lib. III, 500 sq. Latium sociis ostendit laborum finem I, 205 Tendimus in Latium etc. et Apollinis Grynei oraculum, quod lib. IV, 345. 346 de sedibus in Italia fato destinatis haud dubie jam ante discessum e Troja acceperat. Atqui in sequente libro Æneam in Thracia , mox in Creta considere videbimus, Hesperiæ et Tiberis plane immemorem, neque oraculum Apollinis in Delo acceptum, nec Penatium monitum in hunc sensum interpretantem, quod tamen facere necesse erat ei, qui hæc ex conjuge sua audierat. Quomodo porro classem parare poterant III, 7 Incerti quo fata trahant, ubi sistere detur? et 87. Quem sequimur? quove ire jubes ? ubi ponere sedes ? In Servianis jam olim fuisse videtur, qui hæc deprehenderet, Cur ergo , inquit, Æneas horum non meminit et considit in Thracia et aliis locis ? Et ad III, 181 etiam alios hic hæsisse intellexi e Burm. nota. Potest tamen aliquid , nec sine colore, responderi : quod Hesperia sive

[ocr errors]

e

« ZurückWeiter »