Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

numorum: inter quos numi notissimi Iliensium sunt, ad Commodum, M. Aurelium, et Caracallam spectantes, Hectorem quadrigis citis insistentem exhibentes, v. c. Mus. Farnes. Vol. V, t. 17, 3. Merito dixeris hunc Hectorem esse, qui redit exuvias indutus Achilli. Ceterum Hectoris caput in aliis Iliensium numis visitur; et est unus numus in Numismat. Albani T. I, t. 59, 2 in quo Hectori corpus Patrocli absfracturo objiciunt se Menelaus et Ajax, affabre efficti.

EXCURSUS IX.

De Penatibus, Palladio et Vesta.

II, 293. 296. 297. Sacra suosque tibi commendat Troja Penates Sic ait et manibus vittas, Vestamque potentem, Æternumque adytis effert penetralibus ignem. Quid tandem illud sit; quod Æneas capta Troja secum in Italiam abduxerit, nam modo Penates, modo Palladium, modo Vesta memoratur, fuerintne privati Æneæ an publici Penates, et qua specie vel fuerint vel sint crediti, paucis juvat inquirere, quantum quidem ad loca nonnulla poetæ declaranda facere id potest; quandoquidem poeta Penatium religione tam præclare usus est ad majorem Æneæ fatis, errori et ad Italiam accessui, dignitatem mirationemque conciliandam. Multo enim augustiora omnia videri facile intelligas, si inferre Æneam Latio Penates (inferretque deos Latio) quam, si Latium accessisse audias, et sic porro. Primum poeta Palladium rem facit a Penatibus diversam, surreptum illud ab Ulysse et Diomede lib. II, 163 sqq. impius ex quo etc. At, quos Æneas asportavit, Penates fuere. Primus de iis locus est Æn. II, 293 sq., ubi Hector per somnum ad Æneam: Sacra suosque tibi commendat Troja Penates; Hos cape fatorum comites. Paullo post v. 296 Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem Eternumque adytis effert penetralibus ignem. Hæc diversa sunt et visa tantum Æneæ per quietem ab Hectoris umbra acta esse. At mox, postquam Anchisen in humeros receperat, v. 717 Tu genitor, cape sacra manu patriosque Penates. Dubitari potest, quo sensu sacra dixerit (v. ad II, 293) sintne sacra et Penates diversæ res, an unum idemque; quod statuere licet, ut sacra sint genus, et in iis Penates, Vesta et ignis : quæ ideo etiam singula per sacra possunt declarari. Sic paullo post vs. 320 Panthus Apollinıs sacerdos sacra manu victosque deos trahit. Eo sensu puto primo (293) et tertio loco (717) memoravit: Sacra suosque Penates; scilicet sacra nomine generico, proprio autem Penates. Etiam Seneca de Benef. III, 37 Anchises complexus sacra ac Penates deos. Et Dionys. I, 46 τὰ ἱερὰ πατρῷα in arce servata memorat. Similiter Æneas declarative Penates et magnos deos dixisse videri debet lib. III, 12 feror exul in altum Cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis. Ex naturali verborum ordine alii Penates, alii magni dii esse possunt. Atqui præter Penates nusquam alios deos exportasse Troja fertur Æneas; et communis est veterum opinio, eosdem fuisse Penates et deos magnos e Samothracia. Varronem et Heminam Cassium laudat Serv. ad I, 378 (unde Pompon. Sab. ad I, 68 sua transtulit) et Macrob. III Sat. 4: adde Serv. ad II, 296. III, 12. Iidem dii patrii, θεοὶ πατρῷοι. Sed et ipse Virgilius III, 159, ubi Penates Æneæ per somnum apparent; Tu mænia magnis magna para. Itaque declarative in illo III, 12 loco positum esse debet: Penatibus et magnis dis. Iidem divi, et declarative III, 148 Effigies sacræ divum Phrygiique Penates. Sufficit memorari a poeta, tanquam domesticas religiones et sacra, Penates, deos patrios, eorumque signa ab Ænea ablata, cum Troja exiret.

De Palladio et Vesta mox videbimus, paucis præmissis de Penatibus. Ex locis laudatis colligi posse videtur, omnia ista, et ipsos Penates, in Æneæ domo fuisse; namque ex ea efferuntur. Atqui hoc poetæ consilio, et aliorum locorum sententiæ, ipsique rei, repugnaret. Nam e Virgilii saltem mente et consilio, publici Trojæ Penates, dii patrii, non Æneæ privati esse debuere, qui in Italiam abducti ad Romanos tandem pervenerunt. Et sunt loca, in quibus passim Troja Penates dicuntur. Sic II, 293 Sacra suosque tibi commendat Troja Penates VII, 121 Vosque, ait, o fidi Trojæ salvete Penates V, 62 adhibete Penates Et patrios epulis, et quos colit hospes Acestes, et v. 632 O patria et rapti nequicquam ex hoste Penates. Tandem IX, 258 Excipit Ascanius: Per magnos, Nise, Penates Assaracique Larem et canæ penetralia Vestæ. V, 744. per Pergameum Larem eosdem Penates declaravit. Et in ipso illo loco II 297 adytum penetrale commemoratur, quod ad templum spectare debet. Si igitur publici Penates fuere, in Ænea domo Penates publici haberi non potuere. Sed misceri solent, et ipse miscui, diversa inter se. In vss. 293 cura Penatium tantum mandatur Æneæ ab Hectoris umbra: non ei traduntur manu; at Æneæ visa est umbra Hectoris ipsa efferre e templo Vestæ signum vittatum cum sacro igni. Non igitur hoc vere factum, nec ab Ænea Vesta cum igni absportata, nec ipsi Penates ei Hectoris manu traditi: sed tantum ejus curæ mandati. Illud forte quæri potest: quomodo ad Æneam potissimum Penatium cura spectabat. Potuit utique tanquam ad unum e principibus, ad quos rei publicæ et urbis cura spectabat. Poetæ satis erat, Hectoris umbræ monitu id factum declarare. Eo loco, quo de Ænea τὰ ἱστορούμενα afferimus (Disquis. II, de rer. inv. s. Excurs. XVII ad lib. II Exc. I ad lib. III et al.), plura olim esse commemorata apparebit, quibus poeta insistere et rem, tanquam vulgatam satis, tacite sequi poterat. Sed, quod inprimis ejus animum impellere potuit, est forte hoc, quod Æneam sacerdotio functum tradiderat antiquitas. Certe ex Dictye IV, 17 discimus, Apollinis sacra eum præcipue esse tuitum; et, secundum Menecratem Xanthium a Dionys. Halic. I, 48 excitatum, Æneas ad defectionem a Priamo hoc ipso erat adductus, quod sacerdotii dignitate ab eo fuerat exclusus ἄτιτος ἐὼν ὑπὸ ̓Αλεξάνδρου, καὶ ἀπὶ

γερέων ἱερῶν ἐξειργόμενος. Fundus rei Iliad. ν, 461 αἰεὶ γὰρ Πριάμῳ ἐπεμήνιες δίῳ, Οὔνεκ ̓ ἄρ ἐσθλὸν ἐόντα μετ ̓ ἀνδράσιν οὔτι τίεσκεν. Ceterum vulgo in arce Penates servati narrantur; cf. Dionys. Halic. I, 46. 69 et al. et hoc ex perpetuo veterum civitatum more ita se habere debuit. Hoc tamen sequi poeta non potuit, qui Eneæ domum in alia urbis parte sitam esse voluit, unde mox ad arcem accurreret. Apponam Hellanici Lesbii, vetustissimi scriptoris, narrationem ap. Dionys. Halic. 1, 46. 47. Urbe capta, inquit, Æneas cum suis Dardaniis se recepit in arcem Pergamum, ἐν ᾗ καὶ ἱερὰ τὰ πατρῷα τοῖς Τρωσὶν ἦν, eamque defendit. Cum tamen videret, hostium impetum diu sustineri non posse, hominum corpora καὶ τὰ ἱερὰ τὰ πατρῷα et opes servare studet; tum, infirma multitudine præmissa, ipse cum juvenibus in Idæ munitiora loca discessit, ἀγόμενος ἐπὶ ταῖς συνωρίσι τόν τε πατέρα καὶ τοὺς θεοὺς πατρώους. Inde induciis cum hostibus factis discessit, παραλαβὼν τὸν πατέρα καὶ τὰ ἕδη τῶν θεῶν h. e. simulacra. Et agro Laurente capto c. 55. f. alii in locum indictum Penates (τὰ ἕδη τῶν θεῶν) e navibus efferunt, alii vero bases (βάθρα) et aras ipsis statuunt, mulieres autem cum ululatu et choreis sacra prosequuntur, et c. 57 ἱδρύεται τὰ ἕδη τῶν θεῶν ἐν τῷ κρατίστῳ. Vides Hellanici verba maxime poetæ animo insedisse; et viguisse omnino famam antiquam de servatis Trojæ simulacris vetustate sua venerandis : quæ excidio urbis facto secum abduxerit Æneas.

Fuisse autem penates simulacra deorum : et quidem, cum ab Ænea portari possent, lignea, formaque deorum solita, vittis coronata, ex locis seqq. apparere videtur : III Æn. 148 Effigies sacre divum Phrygiique Penates, quos mecum a Troja mediisque ex ignibus urbis Extuleram, visi ante oculos adstare jacentis, et v. 173 coram cognoscere vultus Velatasque comas (vittis puta et infulis religatas præsentiaque ora videbar. Servius ad III, 148 hæc habet : « Varro sane «Rerum Humanarum secundo ait Æneam deos Penates in Italiam re"duxisse (hoc et Macrob. III, 4 repetit) quædam lignea vel lapidea «sigilla, quod evidenter exprimit dicendo : Effigies sacræ divum «Phrygiique Penates; quamvis alio loco alias opiniones sequutus << diversa dixerit. » Romam, ut mox videbimus, deducti arcana primum religione haberi, mox tamen hominum conspectui subjici ac vulgari cœperunt. Nam Dionys. Halic. I, 68 Romæ in æde deum Penatium sub Veliis (v. paullo inf.), duo Genios seu adolescentes sedentium habitu et hastam manu tenentium viderat, eoque Timæi fidem elevat, qui mera κηρύκεια, caduceos, esse ab indigenis audierat; forte tamen nec hoc falso, si id ad informia rudis artis opera referas; tum potuere ut in Diana Ephesia, et alibi factum, antiquis cum temporis successu substitui alia signa minus rudia. Diis magnis Samothracicis eos comparat Dionys. I, 69 specie et habitu, qui cum iis signis convenit, quæ in numis adhuc videmus. In numis, gemmis, marmoribus, ut in Tab. Iliaca n. 98 et 117 (sed talia unicuique, libros evolventi, occurrentia ambitiose memorare piget), Anchises Æneæ humeris hærens tenet capsulam vel ædiculam, qua Penates inclusi sunt; in aliis tamen Palladium tenet; quod nonnunquam ipsis Æneæ manibus insistit; nam peplo involutos Penates tenens Eneas (πέπλους περισχών, ut Lycophr. 1266) mihi nondum in priscis monumentis occurrit.

Hæc igitur simulacra hos Penates, Italiæ inferri, fatale erat. cf. III, 167 sqq. Atque habuit utique res eventum suum; collocati sunt Penates Lavinii (secundum Lycophr. 1261 in Palladis templo); unde mox, Alba Longa condita, cum in novam urbem deducendi essent, cedere loco noluerunt, v. Dionys. Halic. I, 67. Orig. G. Rom. 17 et alios. Romam tamen aliquando migrare non recusarunt, siquidem Penatium ædes Romæ fuit sub Velia, non longe ab æde Vestæ, v. Dionys. ibid., incendio Neroniano deleta v. Tacit. Ann. XV, 41. Non enim recte alii tradiderunt in Vestæ templo Penates servatos. v. ad Tacit. 1. c. cf. Donat. III, 3 de Urbe Roma.

Etiam Vestam cum igni æterno Æneas abstulisse Troja creditus. Æn. II, 296 vittas Vestamque potentem æternumque adytis effert penetralibus ignem h. e. templo Vestæ; hoc tamen non Æneas; sed per quietem visa efferre, in foculo puta, Hectoris umbra. Nam ipse Æneas ignem sacrum secum Troja efferre vix potuit. Statim autem, quoties aliis in locis consederant Trojani, ædem Penatibus et Vestæ cum ara et igni sacro ponere potuere, unde in Sicilia moratus Æneas, oblata per somnum Anchisæ specie, evigilans V, 744. 745 Pergameumque Larem et canæ penetralia Vestæ Farre pio et plena supplex veneratur acerra h. e. supplicat Penatibus et Vestæ. Adde Ovid. Fast. III, 423 sqq., unde Romæ quoque in Vestæ æde : Iliaci foci Vestæ, Iliaci ignes etc. In sacro Laviniensi a Coss. faciendo cum Penatibus etiam Vestæ sacrificatum, Macrob. III Sat. 4 et Serv. ad Æn. II, 296 notarunt. Secundum hæc licet quoque suspicari, Trojæ etiam Penates in Vestæ æde habitos fuisse, atque inde ab Ænea exportatos esse; ut ab umbra Hectoris visa erat efferri Vesta cum igni sacro : II, 293-297.

Palladium tandem, h. e. signum Palladis, antiqua religione cultum et διϋπετὲς habitum (v. Apollod. III, 12, 3, et Not. p. 744 sqq.), cum ipsis Penatibus Æneam extulisse narrant quidem alii, et ipse Arctinus id tradiderat : v. Dionys. I, 69. poeta vero, ut supra dictum, non memorat, quippe qui eam narrationem sequitur, quæ pro antiquiore habenda est, furtim illud ab Ulysse et Diomede jam ante Trojam captam ablatum fuisse, v. Æn. II, 164 sqq., Heleni consilio, v. Conon. 34, ab Antenore proditum Achivis, (cf. Tzetza Posthom. 505) ut alii addunt; sed res variis modis a poetis ornata. Ita sponte et volentem sequutam esse Palladem alii memoraverunt. vid. Ovid. Fast. VI, 431. In quem sensum Tryphiodori v. 54 ex lectione Cod. Medic. (secus quam Lennep. ed. Coluth. v. 196 volebat) est constituendus. Ἦλθε δὲ καὶ Δαναοῖσιν ἑὸν βρέτας ἀγνὸν ἄγουσα Ληϊστὴ μὲν ἐοῦσα, φίλοις δ ̓ ἐπίκουρος, ̓Αθήνη, h. e. furto quidem adducta, Achivis tamen propitia. Distinguendus autem hic Ulyssis in urbem ingressus ab altero illo, quo, sub extrema oppugnationis tempora, mendici habitu res et consilia Troja

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

norum speculatus est. v. Odyss. d, 244 sqq. Eurip. Hecuba 239 spp. add. Rhes. 501. 710 sq. add. Tzetz. Posthom. p. 157. Quintus Cal. utrumque ingressum tantum strictim memorat et tempora confundit, X, 346, quod miror; nam Leschen in eo exponendo operam navasse discimus ex Procli argumento Iliadis parvæ : Ὀδυσσεὺς δὲ αἰκισάμενος ἑαυτὸν, και τάσκοπος εἰς Ἴλιον παραγίνεται, καὶ ἀναγνωρισθεὶς ὑφ ̓ Ελένης, περὶ τῆς ἁλώσεως τῆς πόλεως συντίθεται κτείνας δέ τινας τῶν Τρώων ἐπὶ τὰς ναῦς ἀφικνεῖται. καὶ μετὰ ταῦτα σὺν Διομήδει τὸ Παλλάδιον ἐκκομίζει ἐκ τῆς Ἰλίου. Helenæ Hecubam adjunxit Eurip. in Hecuba l. c. Ulyssi comitem dedit Diomedem Tzetza in Posthom. 604, loco valde turbato: cf. Jacobs ibid. p. 157. 159. Creditum tamen inter Romanos Palladium hoc Romæ in Vestæ templo servari, fatale etiam hoc urbi habitum; nec ulli viro; ne Pontifici quidem Maximo, videre illud fas fuit. Quibus de rebus multi egerunt. v. Dionys. Hal. I, 68. Satis est comparare Ovid. VI Fast 421. 431 sqq. Hinc Vestam interdum cum Palladio videas, ut in Sarda apud Maffeum Gemm. ant. P. II, n. 76. Omittimus quæ de gente Nautia, in cujus tutela Palladium habebatur, aliisque rebus disputari possint. Adhuc sub Commodo in templi Vestæ incendio servatum illud, ap. Herodian. I, 45, et ab Elagabalo loco motum, lib. V, 15, narratur. Ex altera parte non minus Athenienses Palladium Trojanum in sua arce servare videri volebant, v. Pausan. 28; item Argivi, Paus. II, 23; et notum est, omnino plures urbes Palladium sibi vindicasse: cf. du Theil. To. XXXIX Hist. de l'Acad. des Inscr. p. 238. A Diomede Æneæ redditum Palladium commenti erant seriores: ut Cedren. p. 135 C. D. et Malelas p. 212. Scilicet religionum harum tam diversarum a poetis variis modis ornatarum cum fidem adstruere vellent urbium scriptores, passim et grammatici, atque ostendere, quomodo ad Æneam rediisset Palladium a Græcis ablatum, multa commenti sunt, quibus tota hæc de Palladio quæstio ita obscurata est, ut multorum doctorum virorum, qui expedire rem volebant, otium consumserit. Nobis satis est caussas diversitatis indicasse. Occurrit autem cum Palladio Æneas, in multis numis gentis Juliæ, armata virguncula stantis habitu: eadem fere specie, qua in monumentis id quoque Palladium conspicitur, quod Diomedes cum Ulysse abstulit; cf. Apollod. Biblioth. III, 12, 3, et ipse Virgilius Æn. II, 172 vix positum castris simulacrum; arsere coruscæ Luminibus flamma arrectis, terque ipsa solo Emicuit parmamque ferens hastamque trementem. An vero Palladis signum hoc idem habendum sit, aut a poetis habitum fuerit, quod in templo Palladis in arce Ilii sito visebatur, et in cujus genibus peplum Trojanæ mulieres apponunt Iliad. 3, 273. 303, Burmannus illo loco quærit; sed ut idem haberi possit, nolim cum viro doctiss. Θεῖναι ̓Αθηναίης ἐπὶ γούνασιν interprętari ad genua, quod jam Strabo refellit, multo minus peplo deam induere. Nam diversa in arce Palladis signa esse et potuere et debuere: Etiam in nostro poeta lib. II, 225 sqq., postquam v. 165 sq. ablatum jam Palladium memoratum erat, angues, qui Laocoontem

« ZurückWeiter »