Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ποιησάμενον Οδυσσέα επί τω μη θέλειν συστρατεύσασθαι έφρασαν, Παλαμήδους υποθεμένου, τον υιόν Τηλέμαχον επί κόλασιν εξαρπάσαντες. et sub finem carminis : έπειτα εστί Παλαμήδους θάνατος: ita ut omnis de Palamede narratio ad Antehomerica spectasse videri debeat. Etsi autem, quibus modis fabula tractata a Sțasino et ornata fuerit, aliunde non liquet, nisi quod e Pausania l. c. apparet , jam in Cyprio carmine lectum fuisse, quod Palamedes tesserarum ludum excogitarit , et quod, cum piscatum sisset, Ulyssis et Diomedis fraude in aquis demersus interiisse dictus sit : e serioribus tamen scriptoribus, si commenta eorum detraxeris, satis assequi possumus , in illo carmine odia inter Ulyssem et Palamedem agitata, insidiasque huic ab isto factas, tum sollers Palamedis ingenium et summam ex rerum usu prudentiam fuisse adumbratam. Nec mirum adeo in rhetoricis scriptis nihil tristius esse Palamedis integritate, injusta nece, et Ulyssis fraude : v. c. Dion. Chrys. Or. XIII, p. 428 ed. Reisk. Or. LIX, p. 36o. Involarunt post hæc in argumentum Tragici Sophocles et Euripides, ille quidem non modo fabula Palamede, verum, ut probabile fit, nec minus in duplici Nauplio; sed multo clarior fuit Palamedes Euripidis, cujus fragmenta nonnulla habemus, et in his notissimum illud: έκάνετ' εκάνετε ταν πάνσοφον, ώ Δαναοί, ταν ουδεν ngúrovoxy ’Andovce Movoâv, Neci dedistis, ah, neci doctissimam , Danai, innocentem , musicam , lusciniam ; quod in Socratem versum est a spectatoribus, cum post ejus necem in scenam revocata fuisset illa fabula (v. in fragm. Eurip. et in Diatribe Valk. ). Intellectu haud difficile est , Palamedem ex tragicorum invento sustinuisse personam modo imperatoris sollertis et strenui, juxta posita Agamemnonis superbia et cupiditate, ( v. Plato de Rep. VII, p. 522 D ) modo viri justi, constantis , sapientis, quem cives injusti et ingrati pro beneficiis acceptis injuria et maledicentia persequuntur. Ad talem personam alludere puto Xenophontem de venat. I, II, ubi ultio, quæ ei a diis contigisse dicitur, respicit Nauplii consilia : qnæ exposita videbis v. c. ap. Schol. Lycophr. 384. Conf. Xenoph. Mem. S. IV, 2, 33. Apol. Şocr. s. 26. Pari modo Ulysses in Tragicis personam induit demagogi perniciosis artibus popularem auram captantis. Amphionem in Antiope Euripides in philosophum studiis et otio literario addictum , Hippolytum idem in sapientem Pythagoreum transformaverat.

Inde Sophistæ Palamedis caussam ab Ulysse proditionis accusati, ingenii ostentandi , tuin rhetores exercitandi cassa, proposuere : Scilicet cum, ut in judicio armorum inter Ajacem et Ulyssem, ita in hæc Palamedis caussa materiam idoneam viderent ad argumenta eruenda et refellenda; cf. Cic. Topic. 20, s. 76. ad Herenn. II, 19. Extat sub Alcidamantis nomine accusatio Palamedis, κατα Παλαμήδους προδοσίας, quæ nihil habet memorabile, præterquam quod, ut suspicor, rerum argumenta ex carmine *Cyprio adumbrata sunt; ductum est crimen a sagitta inventa, in cujus arundine latebant literæ Paridis : crimini etiam hoc datur, quod clipeum tridente insignitum gessit, et quod inventa rerum falso jactavit. Alia est Gorgiæ defensio 'trèp laadundous

[ocr errors]

:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sunt:

á morogía ( utraque in Reiskii Oratt. Gr. Vol. VIII) Sophisticis argutiis referta; ubi etiam p. 118 locus de inventis diserte tractatur : de quibus cf. Fabricii B. Gr. I, 23. Inprimis loc. Sophoclis in Palamede apud Achill. Tat. ad Arat. p. 122. Uranolog. Petav. Ex serioribus Sophistis locum habemus in Philostrati Heroicis c. 10 sq., qui , cum omnino pro Achille, forti quidem, sed iracundo, pervicaci et immani homine , Palamedem, quippe perfectæ sapientiæ et virtutis exemplum , ab Homero delectum esse cuperet, quem epica narratione celebraret, cumilavit in Palamedem omnia, quæ in sapientem Stoicorum cadere possint; contra Ulyssis prudentia ad fraudes meras, scelesta consilia et bonorum obtrectationes refertur. Exponuntur copiose semina et caussæ odiorum inter hunc et Palamedem ; sollertia hujus inventa et consilia : in quibus hoc memorabile, quod pestilentia tentatos Achivos jubet tenuiore victu motuque intentiore uti; interdicit mercatu carnium exercitum, pomis vero et oleribus refectos milites vult, in altum evectos, laboribus assiduis exerceri ( $. 4.). Non multum ab his abludit narratio in fragmento tão Tpwincô e cod. XXIV Biblioth. Uffenbach. p. 682 — 686, ubi et hoc occurrit, quod, dum lapidibus obruitur, Palamedes exclamat: χαίρε, 'Αλήθεια, προ εμού γαρ τέθνηκας: tum in Tzetzæ Antehomericis v. 114 sqq., in quibus eadem verba sic reddita

Χαίρε, 'Αλήθεια κυδρη, πρόθανες γαρ εμοίο. Ηoc singulari in Palamedem studio captos videre licet etiam Grammaticos; finguntque ii adeo Palamedem poetam fuisse, cujus Homerus nullam mentionem fecisse dicitur invidia contactus : v. Suid. h. v. Jam Dictyn II, 16 et Daretem c. 19 sqq., supposititios auctores , commemorare nihil attinet, quorum ille rhetorice historiam commentitiam conscripsit, hic declamatorie idem argumentum persequutus est. Poeta noster, an veteris scriptoris exemplo, nescio, Palamedis nomine præclare usus est ad auctoritatem Sinonis dictis comparandam, siquidem illi Sinon comes fuit et consanguineus. Quod autem, quia bella vetabat, occisus ab Achivis narratur, recedit a vulgari narratione, qua proditionis arguebatur, literis ab Ulysse per fraudem submissis.

In Palamedis stemmate turbas fecere jam veteres. v. Burm. in Argonaut. voc. Nauplius. Munck. ad Hygin. f. 157. et Not. ad Apollod. p. 274 sq., et ipse Maro in eo lapsus est, cum Belidem eum appellat. Nam is Palamedes, de quo agit, Nauplii Euboici e Clymene, Catrei filia, erat filius; cumque mater esset soror Æropes Plistheni nuptæ , quæ Agamemnonem et Menelaum partu ediderat , Atridas ille materno genere attingebat. Diversus fuit Nauplius, qui ad Argivas fabulas spectat, Neptuni et Amymones filius , quæ cum Danai esset filia, Belique adeo neptis, hactenus Palamedes, perperam ab eo ductus ,

Belides dictus est. Septimo gradu a Belo originem trahere falso dicitur a Lutatio ad Statii Achill. I, 94 et a Servio ad h. 1. Æn. II, 81, ubi Apollonio auctore id traditur.

a

EXCURSUS IV**.

Palladium a Diomede et Ulysse raptum.

[ocr errors]
[ocr errors]

II, 164 - 168. Tydides scelerumque inventor Ulixes, Fatale aggressi sacrato avellere templo Palladium, cæsis summæ custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis Virgineas ausi divæ contingere vittas. Celebritatem habet hoc Diomedis et Ulyssis facinus multo magis per gemmas artificio nobiles quam per poetas. Diversis modis res ab iis est narrata, inprimis de ortis inter utrumque iris; cum Ulysses Diomedi Palladium, quo ille jam potitus erat, eripere vellet; tum vero hic stricto ense in Ulyssem irruit, eumque ante se agit, ne a tergo insidias ille machinetur. v. Conon. Narr. 34. et Eustath. p. 822, 19, per episodium narratur a Quinto X, 350 sq. Adde Zenob. in Augustiws åvázxn, et in h. v. Suidas, item Hesych. ubi : 'O de Triv pesupar 'Ιλιάδα ( sc. γράψας) επί της του Παλλαδίου κλοπής γενέσθαι (sc. φησί). Et hoc vere ; nam in argumento 'Indédos peisepas apud Proclum est versus finem : και μετα ταύτα (Ulysses ) συν Διομήδει το Παλλαδιον εκκομίζει εκ της Iníou. Virgilius rem tantum attigit, ita ut nec appareat, quem ex pluribus narrandi modis sequutus ille sit; videntur ex ejus mente uterque templum Minervæ esse ingressus et uterque manibus contrectasse deam.

Nobilitavit, ut dixi, fabulam ars, cum aliis operibus, tum maxime gemmis. Præiverat Pytheas, cælator, Plinio auctore, lib. XXXIII, 55. cujus binæ unciæ X. venierunt: Ulysses et Diomedes erant in phiale emblemate, Palladium surripientes. Sunt anaglypha, hujus argumenti, obscurioris tamen famæ, ut in Sarcophago apud Gorjum Inscript. Etrusc. T. III tab. 39. et apud Buonarroti ( Osservazioni istoriche sopra alcuni Medaglioni antichi : in titulo operis ) qui Ulyssem cum Alcinoo exhiberi putabat, adstante Diana cum ancora : probabiliora dicas, si Ulyssem cum Diomede de raptu Palladii consultantem exhiberi dixeris; navis apposita Ulyssem, puto, declarat ex artificis mente; ştatua autem columellæ imposita ei similis quæ in gemmis hujus argumenti occurrit, parum cum fide reddita esse videtur. Si Diana est, columellæ insistens, saltem arcum tenere videri debet. Nobiliores sunt gemmæ; aliæ, quæ totam fabulam, Diomedem et Ulyssem ante templi fores inter se altercantes de Palladio, quod iste manu tenet, exhibent: in quo genere princeps est Sardonyx nunc in Dactyliotheca Ducis Marlburiensis servatus, verbis insculptis. Καλπουρνιου Σευηρου et in ara Φήλιξ εποιει : ( delineatus ille in splendidissimo opere: Gemmæ antiquæ Ducis Marlburiensis To. I tab. 39. majore cum fide quam in Stoschiano opere

Gemmarum cælatarum tab. 35 aut a Braccio tab. 75). Similis alia est in Museo Florent. II, 28, 1. Aliæ gemmæ modo Diomedem solum, mode

:

[ocr errors]

:

[ocr errors]

Ulyssem exhibent, eodem tamen habitu ac gestu, ac si alter adstaret, cum quo contentio est. Diomedem solum Palladium manu tenentem et de ara desilientem reddunt gemmæ omnium nobilissimæ, Dioscoridis altera, altera Solonis nomine insignitæ : illa in gaza Ducis Devoniensis, hæc in domo Strozziorụm asservata. Successere artificum æmulantium certamina , inprimis in Diomede, cujus generis multæ sunt gemmæ summæ artis : sunt aliæ ab imitatrice manu, etiam a Lipperto et Tassio expressæ, quas hic commemorare necesse non est. Agebatur a me tantum hoc, ut nobilitatem et celebritatem fabulæ declararem. Unum attingam : Commemorat noster cæsos custodes arcis : visitur autem in gemima Dioscoridis aliisque prostratum in terra et obvolutum corpus (in una gemma Musei Florent. nudum conspicitur ). Alcathoum esse probabile fit, quem cæsum edit Quintus X, 352. Porro in columella adstat signum paullo obscuriore specie, vulgo pro Minerva habitum, etiam a Winckelmanno; nunc aliarum gemmarum comparatione intellectum est, Apollinis id esse forsoúziou seu natpợou Trojanorum.(Prodiit interea superiore anno elegans collectio ectyporum, ære expressorum, e gemmis Palladium raptum exprimentibus cum comment. Conr. Levezow.)

[ocr errors][ocr errors]

EXCURSUS V.

De Laocoonte.

:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

II, 199. Hic aliud majus miseris multoque tremendum Objicitur magis atque improvida pectora turbat: Laocoon. Sequitur apud poetam locus vel nuperis virorum doctorum disputationibus nobilissimus, et a Virgilio summa cum arte tractatus ; super quo et nobis liceat partim de poetæ inventis, aut unde ille narrationem ejusque ornamenta acceperit, partim de Vaticano similis argumenti signo quærere, num ei quicquam cum poeta commune sit. Sed ad utramque quæstionem satis expedita fore videtur responsio, si viderimus, qui alii poetæ veteres fabulam de Laocoonte tractarint, et ornarint.

Et primum quidem varie omnino olim a variis narrationem hanc esse tractatam, vel ex serioribus scriptoribus intelligimus, qui nihil aliud fecisse putandi , quam ut superiores auctores aut serviliter imitarentur aut exscriberent. Exponunt autem illi narrationem de Laocoonte copiose et in multis diverse.

Ita apud Quintum Calabrum XII, 388—409 jam tum, cum hasta percusserat Equum Laocoon, Palladis numine terra sub ejus pedibus movetur , unde eum repentino terrore attonitum stupor et avalotnoia nccupat. Mox tamen, cum Equus v. 436 etc. in urbem duceretur, non desistit hortari et obtestari Trojanos, ut eum comburerent; tum ex insula Calydna Minerva dracones advocat, qui, dilapsa, quæ aderat,

[ocr errors]

ille

2

[ocr errors]
[ocr errors]

347, ubi

[ocr errors]

turba, v. 466 — 490 duo Laocoontis filios correptos malis frangunt,
frustra ad patrem manus tendentes, Παροί φίλω ορέγοντε εας χέρας. ουδ'
os inúvery "Ea fever. Inde duo dracones, non, ut apud Virgilium , in Mi-
nervæ templum in arce confugiunt, sed sub terram evanescunt, circa
templum Apollinis in arce Pergamo, ubi adto cenotaphium iis factum
narrat (in ipso templo Apollinis Thymbræi filios interiisse Tzetza me-
morat ad Lycophr. v. 347, nescio an alio rei auctore ). At pater oculis
capitur. Hactenus Quintus, qui, quam diversus in multis sit, obvium
est. Tryphiodorus Laocoontis plane nullam mentionem facit, uti nec
Dictys et Dares. At Hyginus f. 135, proxime ad Virgilium , patrem cum
filiis necatum narrat. Facit is, nisi ab exscriptore vel excerptore cor-
ruptus est, Laocoontem Acoetis filium , Anchisæ fratrem ; at Antenoris
filium tradit Tzetza ad Lycophr. 347. Apud eundem Hyginum Laocoon
est Apollinis, non Neptuni, sacerdos, et contra ejus voluntatem uxorem
duxit, eique ab Apolline dracones immittuntur; quæ non admodum ab
iis discrepant, quæ Servius ad v. 201 ex Euphorione adfert. Filiorum
quoque duorum nomina apud Hyginum adscripta sunt: qui filios ejus
'Antiphantem et Thymbræum necarent. at apud Serv. ad v. 21 Thes-
sandrus Ethronem et Melantum nominatos edidit. Quid ? quod et dra-
conum nomina occurrunt; Porces quidem apud Lycophr. v.
Tzetzes alterum Charibceam excitat ( • Lópans - » Sapiforce), utrumque
etiam ex Lysimacho commemorat Servius l. c. et, si alteri Servii loco
ad v. 204 fides habenda, nomina ea jam Sophocles in Laocoonte pro-
tulerat. Dracones ingeniose satis Typhonis soboles produntur a Quinto
v. 443. Ab eodem dracones a Calydna arcessuntur, seu potius a Calya-
nis, ( de quibus v. ad Apollod. p. 1125. Iliad. B, 677) cum Lyco-
phrone l. c. ( ad quem loc. v. Schol. ), quæ duæ sunt insulæ juxta Te-
nedum. Apud Virgilium ab ipsa Tenedo prodeunt, in quo Hyginum
habet consentientem.

Immoramur his per se levibus eo, quod vel ex his intelligitur , varie olim hanc fabulam a pluribus poetis fuisse tractatam. Sed liberior nobis progediendi locus datur, et possumus etiam scriptores laudare Virgilio antiquiores , qui de Laocoonte egerint. Nonnullorum quidem nomina jam ante adscripsimus. Etsi Thessandrus quidem , modo e Servio memoratus, excitari a nobis non potest : nam is Pisandrus esse videtur, quem supra ad horum Excurss. principp. ad seriores auctores relegavimus, corrupte ille et alias Tisandrus vocatus. Alter autem scriptor, a Servio laudatus , Lysimachus Alexandrinus sine dubio fuit, non ignobilis olim auctor #epi Níora quem cum aliis similis argumenti scripto. ribus laudatum vides in Schol. Apollon. I, 558 et particulam ex primo ejus libro in Tzetza ad Lycophr. 874. cf. Voss. de Hist. Gr. lib. III, p. 180 a. Attigit etiam fabulam Lycophron poeta; qui et ipse Alexandriæ vixit, Ptolemæi Philadelphi ætate, in Cassandra v. 347. Alius fuit ex schola Alexandrina , qui fabulam de Laocoonte non attigit tantum, sed pertractavit, et ille quidem poeta olim clarissimus, Euphorion. Ex

[ocr errors]
[ocr errors]

a

[ocr errors]
[ocr errors]
« ZurückWeiter »