EXCURSUS III. De equo Trojano. II, 15. 16. De Equo Trojano episodium ex Pisandro petitum esse, falso a Macrobio traditum, supra declaravimus Exc. I ad hunc librum. Videamus igitur, an probabili aliqua ratione expediri possit, quem alium auctorem sequutus sit poeta. Homerus jam Iliad. 0, 71 mentionem rei obscuram injecerat, εἰσόκ ̓Αχαιοὶ Ἴλιον αἰπὺ ἕλοιεν, ̓Αθηναίης διὰ βουλάς. (quos a rapsodo insertos esse videbis in Obss. ad e. 1.) Sed disertius idem de Equo egit Odyss. 9, 492. δ, 271 sqq., de quibus locis infra videbimus Exc. VII. Huic tanquam fundamento superstructa fuit communior aliqua narratio, quam partim a Lescheo partim ab Arctino in Ιλίου πέρσιδι, nisi utriusque idem fuit auctor, expositam esse, ex Procli fragmento discimus: utrumque Virgilius sequutus esse videtur: ut ex comparatione intelligitur. Quintus Cal. XII, 134 sqq. copiosus est hac in re; et occurrit Equus Trojanus simili fere forma ac statu in Tabula Iliaca, quæ in hac parte Iliadem parvam sequi profitetur. Diverse tamen nonnulla cum a nostro tum a ceteris poetis et grammaticis narrari videas, cf. Hygin. f. 108. et Not., quæ ipsa res argumento est; multos ex antiquioribus poetis in ea narratione ornanda operam collocasse. Heleni consilio Equum esxtructum esse, traditum ab aliis: v. Conon. 34. At Minervæ monitu, Proclus e Lescheo : καὶ Ἐπειὸς κατ ̓ ̓Αθηνᾶς προάιρεσίν τὸν Δούρειον ἵππον κατασκευάζει. Panopei ille filius, Phocensis, genus ab Æaco ducebat: v. Pausan. II, 29. p. 178. unde intelligo, quomodo ille Aἰακίδης appellatus sit apud Tzetzam in Posthom. 632. ad quem locum alia de eo notavit Jacobs. (nunc v. Obss. ad Iliad. 4, 654. ubi ille prodit pugilatu certaturus : ut ap. Quintum IV, 324 sq. Apud Lanzium To. II p. 223 patera est Etrusca, in qua Epeo adstat Vulcanus, tab. XII, 3.) In Tryphiodoro v. 61 et in Petronii halosi Trojæ rhetoricam ambitionem facile agnoscas. Ineptior tamen Tryphiodorus. Operum nonnullorum veteris artis argumentum fuit hic idem Equus Δούρειος vel Δουράτεος ut in arce Athenarum ex ære, ap. Pausan. I, 23 (add. Schol. Aristoph. Av. 1128. ubi et titulus memoratur inscriptus: Χαιρέδημος Εὐαγγέλου ἐκ Κοίλης ἀνέθηκε, quæ fuit haud longe a Ceramico: v. ad Herodot. VI, 103 p. 486.) et in Polygnoti tabula apud Delphos ibid. X, 26 (quem simile argumentum Athenis in Pæcile pinxisse ex Plutarcho in Cimonis Vita p. 481 A apparet, ubi τὰς Τρωάδας, et inter eas Laodicen ad amatæ sibi Elpinices speciem, expressisse memoratur) in qua Epeus exhibitus erat nudus, Trojæ murum solo æquans, καταβάλλων εἰς ἕδαφος τῶν Τρώων τὸ τεῖχος, prominente inter ruinas capite Equi Duratei. A quibus multum discessit Comes Caylus in interpretatione et adumbratione hujus picturæ (Hist. de l'Acad. des Inscr. Tom. XXVII, p. 34). Sed Epeus ex artificis mente ruinam muri ampliabat, ut prospectus in urbem pateret, intra cujus mœnia erant patefacienda nonnulla, quæ ad argumentum spectabant. Præter artificis tamen animum ac græca Pausaniæ, expressa sunt a Caylo etiam alia nonnulla. Ad nostrum tempus servata opera, in quibus Equus Trojanus visitur, Winckelmannus olim numerabat quatuor, picturam, satis inscite factam, Codicis Vaticani a Bottario ed. p. 43 et 47; tabulam Iliacam a Fabretto vulgatam, num. 95 et 100 (unde Begerus transtulit in lib. de Bello et Excidio Troj.); gemmam apud Licetum p. 310 (quo Gorlæus repetiit P. II n. 523); et picturam Herculanensem Tom. III t. 40 re in risum versa, ut pro parodia ścenica haberi res possit; quibus ipse addidit quintum exemplum e gemma, Monum. ant. ined. CXL, quæ cum Virgilio hactenus convenit, quod in ea expressum id quod v. 262 legimus: Demissum lapsi per funem; tamen simul scala admota equo cernitur, quam Quintus Cal. XIII, 52 et Tryphiod. v. 89 memorant, Tabula etiam Iliaca num. 100 exhibet. Cernuntur ibidem claustra (v. inf. 25g), quæ Sinon laxat et aperit, h. e. θυρίον seu ostiolum ; quod idem cum fune in pictura Codicis Vatic. p. 47 occurrit. Est tandem patera Etrusco, seu Italico opere, apud Lanzium (Saggio di lingua Etrusca) Tom. II, p. 223. Habebat igitur poeta fabulam a multis tractatam et vulgarem ante se positam, sed cum ea simul tragicos suos ex Græcis expressos. Nam Livii Andronici fuit fabula, Equus Trojanus, e qua fragmenta pauca śupersunt, aliaque Nævii ap. Macrob. VI, 1, et de eo actum fuit in Accii Deiphobo. v. Serv. ad II, 17. uti quoque in Tragicis Græc. memoratur, v. c. Eurip. Troad. g. sq. Sed gravior observatio forte est illa, qua arte poeta fabulam per se puerilem et nullam πιθανότητα habentem ita tractaverit, ut nihil nos in ea offendat, múlta delectent. Fabulam dixi puerilem et per se parum probabilem; etsi interpretatione sua eam juvare conati sint multi etiam inter veteres. Vide vel Serv. et Cerdam ad h. 1. et plura satis inepte excogitata ap. Licetum Gemmis Annular. p. 310 sqq. Abhorrens est a rudi et indocťa vetustate, cogitare de machina bellica, in equi morem formata. Sed haud dubie in veteris Græciæ prisco sermone, audaces et insolentes figurás sectante obscura hujus Équi origo latet. Quod tamen me in hac fabula multo magis tenet, est hoc, quod ille Equus Palladi voti caussa offertur. Nam, si Neptuno, Equestris rei auctori, Ιππίῳ, consecratum viderem, non mirarer. Quod Pallas artibus præest, id tantum ad artificium equi ligno facti pertineře potest. An equus, navis symbolum (nam navigationem antiquiores per equitationem adumbrabant; ut forte hoc ipso ortum videatur, quod Neptunus equum produxisse proditus est), pro navigatione felici dedicatus fuit? Palladi autem, quia ea dea propter ablatum Palladium erat placanda? Navigio etiam actuario equum adsimulat Eurip. Troad. 538 in chori verbis, quæ antiquum sermonem fere æmulantur; ad navis etiam modum et rationem a vectoribus infessæ effictum eum exhibet Tryphiod. v. 62. 181. Quod vero in Virgilio fabula per se inepta placere potest, id efficitur primum ejus antiquitate; nam in multis mythis hoc suus quemque sensus docere potest, quo propiores illi rerum hominumque originibus priscæque vitæ asperitati aut simplicitati sint, eo facilius in iis ferri res parum probabiles (cf. inf. ad III, 209 et 250); tum tractatione sapienter et magno cum judicio instituta poeta omnia ab oculis removit, quæ attenuare rem et officere dignitati epicæ poterant; contra multa apposuit, quæ ad probabilitatem faciunt; cumque inprimis vix in stolidissimos homines cadere videatur, ut patiantur sibi tam turpem fraudem fieri, ut, suspicione de viris in Equo conditis semel orta, tamen eum intra mænia recipiant, callide poeta plura eaque, quæ ad religionem spectant, rem ad hominum animos potentissimam, attulit, quæ Trojanos a proposito revocarent, primum Sinonis dolos, tum Laocoontis exitium. De quibus omnibus Homerus, pro sæculi sui simplicitate, parum laboravit, fabula nude exposita Odyss. δ, 272 sqq. At Virgilii judicium multo magis intelligas, si Quintum Calabrum et Tryphiodorum compares. Ut unum commemoremus, noster v. 260-264 eos, qui Equo insederint, memorat novem (cf. Hygin. f. 108); cum Homerus simpliciter πάντες ἀριστεῖς dixisset. Ecce tibi Quintum, qui (XII, 510 sqq.) ad triginta, et Tryphiodorum, qui (v. 153 sqq.) duo ac viginti commemorat; at Cedrenus Hist. Compend. p. 131 C quatuor et viginti; et, si multo magis insanientes audire lubet, legendi Tzetza ad Lycophr. 930 Eustath. ad Odyss. 2, p. 1698, 1. cf. Fabrett. ad Tab. Iliac. p. 367. et nunc Jacobs ad Posthomer. 642. Varie inter hos scriptores eorum, qui Equo latuerunt, nomina tradi, vix opus est monere. Ex iis, quos Virgilius inf. II, 261 sq. recitat, Thessandrum et Machaonem nemo habet alius, nisi Hygin. fab. 108. In Equo ex ære facto, qui Athenis in arce stabat, Menestheus et Teucer cum Thesei filiis (Demophoonte et Acamante) ex Equo prospiciebant, ὑπερκύπτουσιν ἐξ αὐτοῦ ap. Pausan. I, 23, p. 55 satis ridicule, fere ut in Cod. Vatic. Quantum ineptierint circa hunc Equum veteres, scilicet dum seriores tractatum a superioribus poetis argumentum variare et ornare volebant, saltem ex eo colligas, quod ap. Servium ad II, 150 mensura Equi lignei traditur; fuisse eum longum CXX, latum XXX, pedesne an cubitos, non adjectum. EXCURSUS IV. De Sinone. II, 57. Sinonis fraudes etiam Quintus, Tryphiodorus, Dictys, Dares, Tzetza Posthom. 680 sq. memorant. Datum ei genus maternum commune cum Ulysse, nam filius Æsimi fuit, nepos Autolyci, cujus filia Anticlia, quæ Ulyssem edidit: Schol. Lycophr. 344 et Serv. ad h. 1. Videntur in eum poetæ, qui Homericas fabulas ornarunt, transtulisse, quæ de Ulysse narrata Odyss. 8, 244 sqq., præivisse autem omnibus Lesches. Perperam enim ex Pisandro dixisse narrationem de Sinone Virgilium, tradidit Macrob. V, 2. ut supra jam Excursu I. ad h. 1. declaratum est. Utique Iliadis parvæ particulam constituebat Sinon apud Aristot. Poet. 23. ὡς ὁ Λέσχης φησὶν. addit Tzetza ad Lycophr. 344. Ex eodem repetita res in Tabula Iliaca n. 98. Apud Proclum in argumento Ἰλίον πέρσιδος memoratur; ut novo hoc argumento sit, non Arctini carmen, sed Leschis extremos Iliadis parvæ libros eos fuisse. Fuit Sinon etiam fabulæ Sophocleæ argumentum Hesychio laudatæ. Ex hac aut alia tragœdia profecisse videtur Virgilius in Sinonis oratione, quæ Græcarum tragediarum eloquentiam et acumen redolet. Est vero omnino apud Virgilium totus hic locus de Sinone eximie elaboratus et ornatus, etiam ad probabilitatem magis, quam apud ceteros. Ita apud Quintum v. 355 prope equum adstat Sinon, quod minus probabile, quam hic II, 57 sqq. In Cod. Vatic. pictura p. 43 revinctum fune suis brachiis ducit equum Sinon. Porro apud eundem Quintum interrogatus de equo respondere recusat, nec nisi αἰκιζόμενος, verberibus naribus auribusque rescissis, fraudem effatur. At apud Thryphiod. 211 et Cedren. Hist. p. 131 D se ipsum verberibus lacerat, ut Trojanos fallat. Sapientius omnia Virgilius; etiam hoc quod in palude se delituisse narrat, v. 135. At apud Quint. v. 375 Sinon ad Equum tanquam ad asylum se recipit. EXCURSUS IV*. De Palamede. II, 81-85. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures Belidæ nomen Palamedis, et incluta fama Gloria; quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem, infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci : nunc cassum lumine lugent. Memorabile Palamedis nomen est cum aliis de caussis, tum quod in eo insigne exemplum habemus variatæ per tragicos, inde per rhetores, tandem per grammaticos, fabulæ (Diserte ea exposita apud Schol. Eurip. Orest. 432 et ad Lycophr. 386. Hygin. f. 105, et ibi laudd. Servium ad Æn. II, 81, Pompon. Sab. ad e. l. ). Omnino Homerus nec patrem Nauplium nec filium Palamedem agnoscit; ita ut obscurum esset, unde hic in res Trojanas illatus sit : nisi partim e Pausan. X, 31 pr. partim e MS. Escorialensi Procli jam supra memorato docere possem, Cypriorum carminum auctorem primum ei aditum et nomen in fabulis Trojanis fecisse. Nam in primo belli apparatu cum Ulysses militiam detrectaret, Atridæ μαίνεσθαι, προσ ποιησάμενον Οδυσσέα ἐπὶ τῷ μὴ θέλειν συστρατεύσασθαι ἐφώρασαν, Παλαμήδους ὑποθεμένου, τὸν υἱὸν Τηλέμαχον ἐπὶ κόλασιν ἐξαρπάσαντες. et sub finem carminis : ἔπειτα ἐστὶ Παλαμήδους θάνατος· ita ut omnis de Palamede narratio ad Antehomerica spectasse videri debeat. Etsi autem, quibus modis fabula tractata a Stasino et ornata fuerit, aliunde non liquet, nisi quod e Pausania l. c. apparet, jam in Cyprio carmine lectum fuisse, quod Palamedes tesserarum ludum excogitarit, et quod, cum piscatum iisset, Ulyssis et Diomedis fraude in aquis demersus interiisse dictus sit: e serioribus tamen scriptoribus, si commenta eorum detraxeris, satis assequi possumus, in illo carmine odia inter Ulyssem et Palamedem agitata, insidiasque huic ab isto factas, tum sollers Palamedis ingenium et summam ex rerum usu prudentiam fuisse adumbratam. Nec mirum adeo in rhetoricis scriptis nihil tristius esse Palamedis integritate, injusta nece, et Ulyssis fraude: v. c. Dion. Chrys. Or. XIII, p. 428 ed. Reisk. Or. LIX, p. 360. Involarunt post hæc in argumentum Tragici Sophocles et Euripides, ille quidem non modo fabula Palamede, verum, ut probabile fit, nec minus in duplici Nauplio; sed multo clarior fuit Palamedes Euripidis, cujus fragmenta nonnulla habemus, et in his notissimum illud : ἐκάνετ ̓ ἐκάνετε τὰν πάνσοφον, ὦ Δαναοὶ, τὰν οὐδὲν αλγύνουσαν ̓Αηδόνα Μουσᾶν, Neci dedistis, ah, neci doctissimam, Danai, innocentem, musicam, lusciniam; quod in Socratem versum est a spectatoribus, cum post ejus necem in scenam revocata fuisset illa fabula (v. in fragm. Eurip. et in Diatribe Valk.). Intellectu haud difficile est, Palamedem ex tragicorum invento sustinuisse personam modo imperatoris sollertis et strenui, juxta posita Agamemnonis superbia et cupiditate, (v. Plato de Rep. VII, p. 522 D) modo viri justi, constantis, sapientis, quem cives injusti et ingrati pro beneficiis acceptis injuria et maledicentia persequuntur. Ad talem personam alludere puto Xenophontem de venat. I, 11, ubi ultio, quæ ei a diis contigisse dicitur, respicit Nauplii consilia: quæ exposita videbis v. c. ap. Schol. Lycophr. 384. Conf. Xenoph. Mem. S. IV, 2, 33. Apol. Socr. s. 26. Pari modo Ulysses in Tragicis personam induit demagogi perniciosis artibus popularem auram captantis. Amphionem in Antiope Euripides in philosophum studiis et otio literario addictum, Hippolytum idem in sapientem Pythagoreum transformaverat. Inde Sophistæ Palamedis caussam ab Ulysse proditionis accusati, ingenii ostentandi, tum rhetores exercitandi cassa, proposuere : Scilicet cum, ut in judicio armorum inter Ajacem et Ulyssem, ita in hæc Palamedis caussa materiam idoneam viderent ad argumenta eruenda et refellenda; cf. Cic. Topic. 20, s. 76. ad Herenn. II, 19. Extat sub Alcidamantis nomine accusatio Palamedis, κατὰ Παλαμήδους προδοσίας, quæ nihil habet memorabile, præterquam quod, ut suspicor, rerum argumenta ex carmine Cyprio adumbrata sunt; ductum est crimen a sagitta inventa, in cujus arundine latebant literæ Paridis : crimini etiam hoc datur, quod clipeum tridente insignitum gessit, et quod inventa rerum falso jactavit. Alia est Gorgiæ defensio ὑπὲρ Παλαμήδους |