Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS II.

Noctis per coelum transpectio. II, 8. 9. et jam nox humida coelo Precipitat. A Solis' curru, ut omnino de poetica hac ratione semel moneamus, similis imago iraducta ad Noctem ; ut ei tribuantur equi, currus , axis, orbita

per cælum , v. c. inf. III, 512 necdum orbem medium Nox oris acta subia bat. v. ad Tibull. II, 1, 87. Itaque Nox præcipitat, sub finem decursus per cælum in mare descendit; quemadmodum procedit ad Oceanum, medium iter exegit et similia , omninoque ad hanc formam dictum accipiendum, si Nox oritur, surgit, venit, ab Oceano : inf. v. 250 ruit Oceano Nox, adde Iliad. 9, 486; et quidem modo sic, ut ab Oriente Nox quasi Solis vestigia premat, modo, ut Sole in Oceanum descendente Nox ab hac ipsa parte Occidentis surgat, ut apud Ovid. lux tarde decedere visa Præcipitatur aquis et aquis Nox surgit ab isdem. Similiter Sidera sequi Noctis currum, et singulis noctibus cursu per cælum exacto mane occidere et in mare immergi, omninoque labi, procedere, ruere, sermone poetarum receptum est, et hinc mediam noctem ita declarant, ut sidera , præcipue septentrionalia, culmen cæli ac verticem seu polum tenere , mox inde vergere , cursu declivi ferri , nocte jam exacta occidere dicantur, v. c. in illis Ovidii Met. X, 446 Tempus erat, quo cuncta silent, interque Triones Flexerat obliquo plaustrum temone Bootes. cf. Seneca Troad. 439. Herc. Fur. 129 et al. v. c. Orph. Arg. 534."ana' ote após pédatov vuxtos as poüßenver αταρπός, “Αστρα τε τηλεφανή δύνεν (in eo jam erant ut subirent) εοον 'xscvoio. Ductum hoc ab antiquissimis poetis. Par modus est, quando ad oculorum sensum judicio facto modo sidera circumagere se in cælo ac circumvolvere per nocturnum spatium (v. c. quod ad manum est, Quint. Cal. Χ, 101 “Ημος δ' αίγλήεντα περιστρέφετ' ουρανόν άστρα) modo coeli inversionem et versationem singulis noctibus, ut diebus singulis , fieri dicunt. Sic inf. 250 Vertitur interea cælum , et ruit Oceano Nox, h. e. surgit, prodit cum coelo verso; quasi novum hemisphærium oculis sese offerat per noctem. Hæc non animadversa miras interdum iuterpretum argutias pepererunt. Lucan. II, 15 Nox ubi sidera condit, h. e. mergit mari occidentia sub Solem orientem. Omnium harum loquendi formarum , ad sensum oculorum a rudibus inde ætatibus frequentataruin, primæ lineæ occurrunt in Homero, sicuti etiam cadentia sidera h. I. et inf. IV, 81. VIII, 59 : et procedentia sidera : liad. κ, 251. 252 'Αλλ' ίομεν· μάλα γαρ νυξ άνεται, εγγύθι d nas, "Agape de soi as possibnxs. Adde Odyss. Mi, 312. &, 483 Hesiod. E. 620.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

:

[ocr errors]
[ocr errors]

a

[ocr errors]
[ocr errors]

cum a nostro tum

EXCURSUS III.

De equo Trojano. II, 15. 16. De Equo Trojano episodium ex Pisandro petitum esse, falso a Macrobio traditum , supra declaravimus Exc. I ad hunc librum. Videamus igitur, an probabili aliqua ratione expediri possit, quem alium auctorem sequutus sit poeta.

Homerus jam Iliad. 0, 71 mentionem rei obscuram injecerat, tirir 'Αχαιοί "Ιλίον αιπυ έλoιεν, 'Αθηναίης δια βουλάς. (quos a rapsodo insertos esse videbis in Obss. ad e. 1.) Sed disertius idem de Equo egit Odyss. I, 492.0, 271 sqq. , de quibus locis infra videbimus Exc. VII. Huic tanquam fundamento superstructa fuit communior aliqua narratio, quam partim a Lescheo partim ab Arctino in ’Iriou zrépoids, nisi utriusque idem fuit auctor, expositam esse, ex Procli fragmento discimus : utrumque Virgilius sequutus esse videtur : ut ex comparatione intelligitur. Quintus Cal. XII, 134 sqq. copiosus est hac in re; et occurrit Equus Trojanus simili fere forma ac statu in Tabula Iliaca, quæ in hac parte Iliadem parvam sequi profitetur. Diverse tamen nonnulla

a ceteris poetis et grammaticis narrari videas, cf. Hygin. f. 108. et Not., quæ ipsa res argumento est; multos ex antiquioribus poetis in ea narratione ornanda operam collocasse. Heleni consilio Equum esxtructum esse, traditum ab aliis : v. Conon. 34. At Minervæ monitu , Proclus e Lescheo : xcè 'Etreids xar' 'Agnvās mposéspegir Tėv soupesor itToy x&taoneváž:1. Panopei ille filius , Phocensis, genus ab Æaco ducebat : v. Pausan. II, 29. p. 178. unde intelligo, quomodo ille Aiaxidns appellatus sit apud Tzetzam in Posthom. 632. ad quem locum alia de eo notavit Jacobs. (nunc v. Obss. ad Iliad. t, 654. ubi ille prodit pugilatu certaturus : ut ap. Quintum IV, 324 sq. Apud Lanzium To. II p. 223 patera est Etrusca , in qua Epeo adstat Vulca

tab. XII, 3.) In Tryphiodoro v. 61 et in Petronii halosi Troja rhetoricam ambitionem facile agnoscas. Ineptior tamen Tryphiodorus. Operum nonnullorum veteris artis argumentum fuit hic idem Equus Δούρειος vel Δουράτεος ut in arce Athenarum ex ere, ap. Pausan. I, 23 (add. Schol. Aristoph. Av. 1128. ubi et titulus memoratur inscriptus : Χαιρίδημος Ευαγγέλου εκ Κοίλης ανέθηκε , que fuit haud longe a Ceramico: v. ad Herodot. VI, 103 p. 486.) et in Polygnoti tabula apud Delphos ibid. X, 26 (quem simile argumentum Athenis in Pæcile pinxisse er Plutarcho in Cimonis Vita p. 481 A apparet , ubi Tas Tpeados, er inter eas Laodicen ad amatæ sibi Elpinices speciem, expressisse memoratur) in qua Epeus exhibitus erat nudus, Trojæ murum equans, καταβάλλων εις έδαφος των Τρώων το τείχος, prominente inter ruinas capite Equi Duratei. A quibus multum discessit Comes Caylus

[ocr errors]

e

:

nus ,

[ocr errors]
[ocr errors]

solo

[ocr errors]

a

in interpretatione et adumbratione hujus picturæ ( Hist. de l'Acad.
des Inscr. Tom. XXVII, p. 34). Sed Epeus ex artificis mente ruinam
muri ampliabat, ut prospectus in urbem pateret, intra cujus mania
erant patefacienda nonnulla, quæ ad argumentum spectabant. Præter
artificis tamen animum ac græca Pausaniæ, expressa sunt a Caylo
etiam alia nonnulla. Ad nostrum tempus servata opera , in quibus
Equus Trojanus visitur , Winckelmannús olim numerabat quatuor,
picturam, satis inscite factam, Codicis Vaticani a Bottario ed. p. 43
et 47 ; tabulam Iliacam a Fabretto vulgatam, num. 95 et ion (unde
Begerus transtulit in lib. de Bello et Excidio Troj.); gemmam apud
Licetum p. 310 (quo Gorlæus repetiit P. II n. 523); et picturam
Herculanensem Tom. III t. 40 re in risum versa , ut pro parodia
scenica haberi res possit; quibus ipsè addidit quintum exemplum e
gemma, Monum. ant. ined. CXL, quæ cum Virgilio hactenus convenit,
quod in ea expressum id quod v. 262 legimus : Demissum lapsi per
funem ; tamen simul scala admota equo cernitur, quam Quintus Cal.
XIII, 52 et Tryphiod. v. 89 memorant, Tabula etiam Iliaca num. 100
exhibet. Cernuntur ibidem claustra (v. inf. 259), quæ Sinon laxat et
aperit , h. e. Jupíov seu ostiolum ; quod idem cum fune in pietura
Codicis Vatic. p. 47 occurrit. Est tandem patera Etrusco, seu Italico
opere, apud Lanzium (Saggio di lingua Etrusca) Tom. II, p. 223.
Habebat igitur poeta fabulam a multis tractatam et vulgarem ante se
positam, sed cum ea simul tragicos suos ex Græcis expressos. Nam
Livii Andronici fuit fabula , Equus Trojanus, e qua fragmenta pauca
supersunt, aliaque Nævii ap. Macrob. VI, 1, et de eo actum fuit in
Accii Deiphobo. v. Serv. ad II, 17. uti quoque in Tragicis Græc. me-
moratur, v. c. Eurip. Troad. g. sq.
Sed gravior observatio forte est illa, qua

arte
poeta
fabulam

per se puerilem et nullam mtavónta habentem ita tractaverit, ut nihil nos in ea offendat, multa delectent. Fabulam disi puerilem et per se parum probabilem; etsi interpretatione sua eam juvare conati sint multi etiam inter veteres. Vide vel Serv. et Cerdam ad h. I. et plura satis inepte excogitata ap. Licetum Gemmis Annular. p. 316 sqq. Abhorrens est a rudi et indocta vetustate, cogitare de machina bellica, in equi morem formata. Sed haud dubie in veteris Græciæ prisco sermone,

audaces et insolentes figuras sectante obscura hujus Équi origo ľatet. Quod tamen me in hac fabula multo magis tenet, est hoc, quod ille Equus Palladi voti caussa offertur. Nam, si Neptuno, Equestris rei auctori, ‘Innic, consecratum viderem , non mirarer. Quod Pallas artibus præest, id tantum ad artificium equi ligno facti pertinere potest. An equus, navis symbolum (nam navigationem antiquiores per equitationem adumbrabant ; ut forte hoc ipso ortum videatur , quod Neptunus equum produxisse proditus est), pro navigatione felici dedicatus fuit? Palladi autem, quia ea dea propter ablatum Palladium erat placanda? Navigio etiam actuario equum adsimulat Eurip. Proad. 538 in churi verbis , quæ antiquum sermonem fere æmulantur;

[ocr errors]

2

[ocr errors]
[ocr errors]

ad navis etiam modum et rationem a vectoribus infessæ effictum eum exhibet Tryphiod. v. 62. 181. Quod vero in Virgilio fabula per se inepta placere potest, id efficitur primum ejus antiquitate ; nam in multis mythis hoc suus quemque sensus docere potest, quo propiores illi rerum hominumque originibus priscæque vitæ asperitati aut simplicitati sint, eo facilius in iis ferri res parum probabiles (cf. inf. ad III, 209 et 250); tum tractatione sapienter et magno cum judicio instituta poeta omnia ab oculis removit, quæ attenuare rem et officere dignitati epicæ poterant; contra multa apposuit, quæ ad probabilitatem faciunt; cumque inprimis vix in stolidissimos homines cadere videatur, ut patiantur sibi tam turpem fraudem fieri, ut, suspicione de viris in Equo conditis semel orta, tamen eum intra monia recipiant, callide poeta plura eaque, quæ ad religionem spectant, rem ad hominum animos potentissimam , attulit, quæ Trojanos a proposito revocarent, primum Sinonis dolos , tum Laocoontis exitium. De quibus omnibus Homerus , pro sæculi sui simplicitate, parum laboravit, fabula nude exposita Odyss. d, 272 sqq. At Virgilii judicium multo magis intelligas, si Quintum Calabrum et Tryphiodorum compares. Ut unum commemoremus , noster v. 260— 264 eos , qui Equo insederint, memorat novem (cf. Hygin. f. 108); cum Homerus simpliciter Artes céproteīs dixisset. Ecce tibi Quintum , qui (XII, 510 sqq.) ad triginta , et Tryphiodorum, qui (v. 153 sqq.) duo ac viginti commemorat; at Cedrenus Hist. Compend. p. 131 C quatuor et viginti; et, si multo magis insanientes audire lubet, legendi Tzetza ad Lycophr. 930 Eustath. ad Odyss. 1, p. 1698, 1. cf. Fabrett. ad Tab. Niac. p. 367. et nunc Jacobs ad Posthomer. 642. Varie inter hos scriptores eorum, qui Equo latuerunt, nomina tradi , vix

opus

est monere. Ex iis , quos Virgilius inf. II, 261 sq. recitat, Thessandrum et Machaonem nemo habet alius, nisi Hygin. fab. 108. In Equo ex ære facto, qui Athenis in arce stabat, Menestheus et Teucer cum Thesei filiis (Demophoonte et Acamante) ex Equo prospiciebant, ÚTEPXÚTTORI 5 autoù ap. Pausan. I, 23, p. 55 satis ridicule , fere ut in Cod. Vatic. Quantum ineptierint circa hunc Equum veteres , scilicet dum seriores tractatum a superioribus poetis argumentum variare et ornare volebant, saltem ex eo colligas, quod ap. Servium ad II, 150 mensura Equi lignei traditur; fuisse eum longum CXX, latum XXX, pedesne an cubitos, non adjectum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS IV.

De Sinone.

II, 57. Sinonis fraudes etiam Quintus , Tryphiodorus, Dictys, Dares, Tzetza Posthom. 680 sq. memorant. Datum ei genus maternum

[ocr errors]

:

OS

commune cum Ulysse, nam filius Æsimi fuit, nepos Autolyci, cujus filia Anticlia , quæ Ulyssem edidit : Schol. Lycophr. 344 et Serv. ad h. 1. Videntur in eum poetæ, qui Homericas fabulas ornarunt , transtulisse, quæ de Ulysse narrata Odyss. , 244 sqq., præivisse autem omnibus Lesches. Perperam enim ex Pisandro dixisse narrationem de Sinone Virgilium , tradidit Macrob. V, 2. ut supra jam Excursu I. ad h. 1. declaratum est. Utique Iliadis parvæ particulam constituebat Sinon apud Aristot. Poet. 23. as ó Aécuns pnoiv. addit Tzetza ad Lycophr. 344. Ex eodem repetita res in Tabula Iliaca n. 98. Apud Proclum in argumento 'Iríov répoidos memoratur; ut novo hoc argumento sit, non Arctini carmen, sed Leschis extremos Iliadis

parvæ libros eos fuisse. Fuit Sinon etiam fabulæ Sophocleæ argumentum Hesychio laudatæ. Ex hac aut alia tragoedia profecisse videtur Virgilius in Sinonis oratione, quæ Græcarum tragoediarum eloquentiam et’acumen redolet. Est vero omnino apud Virgilium totus hic locus de Sinone eximie elaboratus et ornatus, etiam ad probabilitatem magis , quam apud ceteros. Ita apud Quintum v. 355 prope equum adstat Sinon, quod minus probabile , quam hic II, 57 sqq. In Cod. Vatic. pictura p. 43 revinctum fune suis brachiis ducit equum Sinon. Porro apud eundem Quintum interrogatus de equo respondere recusat , nisi aixo sóuevos, verberibus naribus auribusque rescissis , fraudem effatur. At apud Thryphiod. 211 et Cedren. Hist. p. 131 D se ipsum verberibus lacerat, ut ,Trojanos fallat. Sapientius omnia Virgilius ; etiam hoc quod in palude se delituisse narrat, v. 135. At apud Quint. v. 375 Sinon ad Equum tanquam ad asylum se recipit.

nec

2

EXCURSUS IV*.

De Palamede.

[ocr errors]
[ocr errors]

II, 81–85. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures Belidæ nomen Palamedis, et incluta fama Gloria; quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem, infando indicio , quia bella vetabat, Demisere neci : nunc cassum lumine lugent. Memorabile Palamedis nomen est cum aliis de caussis, tum quod in eo insigne exemplum habemus variatæ per tragicos, inde per rhetores, tandem per grammaticos, fabulæ (Diserte ea exposita apud Schol. Eurip. Orest. 432 et ad Lycophr. 386. Hygin. f. 105, et ibi laudd. Servium ad Æn. II, 81, Pompon. Sab. ad e. 1. ). Omnino Homerus nec patrem Nauplium nec filium Palamedem agnoscit; ita ut obscurum esset, unde hic in res Trojanas illatus sit : nisi partim e Pausan. X, 31 pr. partim e MS. Escorialensi Procli jam supra memorato docere possem, Cypriorum carminum auctorem primum ei aditum et nomen in fabulis Trojanis fecisse. Nam in primo belli apparatu cum Ulysses militiam detrectaret, Atridæ paíveofai, ar porn

[ocr errors]
[ocr errors]
« ZurückWeiter »