Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Koppiers Obss. p. 110. Tertium quidem aliquem Pisandrum poetam facit Vales. ad Hesych. in Nous ou mapa Kevτaúpois, et cum eo alii. Sed in Schol. Aristoph. Avib. 1555 næμdouevos aliquis Pisander memoratur, cujus sæpe apud Schol. mentio fit, qui etiam Platonis comœdiam eo nomine insignitam laudat. Adde Suidam in Εἴ τι Πεισάνδρου. Etiam Pisandrum Physicum Fulgentius excitat Mytholog. I, 14; verum Grammaticus ille in scriptorum nominibus omnino est contaminatissimus. Sed antiquior ille Pisander inter principes poetas epicos post Homerum, Hesiodum, Panyasin et Antimachum fuit habitus, et a Grammaticis Alexandrinis in canonem et cyclum epicum relatus: v. sup. p. 354; adde fragm. Censorini c. 9 et idem diaonμóratos Toinens apud Stephan. in Kauerfùs; Quinctilianus vero X, 1, 56 Quid? Herculis acta non bene Pisander? Habemus quoque in ejus laudem Epigramma inter Theocritea XX. Etiam Strabo XIV, pag. 655 D. inter celebres Rhodios, zai Πείσανδρος δὲ ὁ τὴν Ἡράκλειαν γράψας, Ρόδιος. Idem lib. XV, p. 688 C., ubi de Bacchi et Herculis in Indiam expeditionibus agit, dum refellit fabulam, hæc subjicit : « quod Hercules leonis spoliis amictus, et clavam gestans exhibetur, Trojanarum rerum memoria posterius est, πλάσμα τῶν τὴν Ἡράκλειαν ποιησάντων, εἴτε Πείσανδρος ἦν, εἴτ ̓ ἄλλος τις. » Quod non ita accipiendum, quasi fuerint, qui pro re incerta haberent, an Pisander Heracleæ auctor esset; etsi Pisino Lindio Pisandrum sublegisse Heracleam fama olim fuit, ut ex Clemente Alex. intelligitur Strom. VI, p. 266 f. loco, quo de scriptorem plagiis agit; verum, quia plura carmina hoc nomine insignita fuere, e quibus unum aliquod exuvias leoninas et clavam primum inter reliqua Herculi tribuerat. Fuit enim et alia 'Hpáxxea, quæ panyasin Halicarnass. auctorem habuit, quam Eratosth. in Catasterism. c. 11 laudat: cf. Schol. Pind. P. 3, 177 et adi Munker. ad Antonin. Met. c. 20 pr. Creophyli Oixarías ärwow in ea fuisse exscriptam, Clemens Alex. Strom. VI, p. 266 f. prodere videtur. Sed ad hanc alteram Strabonis dubitatio spectare vix potuit, ut nec ad alteram Nymphios Heracleotæ, aliquoties in Schol. Apollonii laudatam.

Hactenus de antiquiore. Videamus de altero; qui Alexandro Mammææ imperante floruit, Nestoris Larandensis f. Laranda Lycaoniæ et ipse oriundus. Habuit adeo patrem rei poeticæ studio non minus clarum Severi Imp. tempore; cf. de eo Niclasius ad Geopon. Prolegom. pag. LXII. Fuit hujus Nestoris 'Ids Aπoypáμpatos, egregii scilicet acuminis opus! facit quoque ejus mentionem Menander rhetor apud Ald. in Rhet. ant. Filii autem, Pisandri, opus fuit, quod 'Haïnav drogamav titulo Suidas, Hewiny Jeyaμv Zosimus Hist. V, 29 laudant. Prætuleram aliquando cum Fabricio B. G. To. VI, p. 606 prius nomen, tanquam ab "Hp ductum, quod apud Macrobium Pisander « a nuptiis Jovis et Junonis incipiens» universas historias persequutus esse narratur; Verum, deserui eas partes, meliora edoctus cum a Ruhnkenio privatis literis, tum ipso literarum profectu. Recte quidem sequutus eram hoc, quod Junonis nuptiæ argumentum fuere in priscis fabulis decantatis

simum: v. viros doctos ad Hesych. in 'Iepos yaμos, et loca laudata in Hemsterhuisiana nota apud Valkenarium ad Adoniaz. p. 366. 367, et nuper Wernsdorf. To. IV Poet. min. p. 462. Fuit quoque inter Epicharmi tragoedias "Hpas yuos, alia Alcai Athen. ¡apos yames. Origines fabula e Creta duxisse videtur; ubi quoque alia vestigia extabant : cf. Diod. V, 72 l. 96; et manavit forte ex illis fabulis locus Iliad. §, 295 sq. Profectum est ex iisdem, quod in Schol. Ven. Iliad. A, 609 occurrit: Jovis et Junonis amores clam per CCC annos exercitos fuisse. Fabulam quoque respici puta in Theocriteo XV, 64. omnia norunt mulieres, καὶ ὡς Ζεὺς ἠγάγεθ' "Ηραν Verum inaudita forma esset Ηραϊκός, et ab Ηρα formari deberet 'Hpałos;' tum, si de Junonis nuptiis carmen egisset, ineptum fuisset in altero voc. ☺soyapı☎v latens nomen Jɛós; nam ex Junonis nomine satis intelligitur, deæ nuptias celebrari. Corruptos quoque esse in hac voce Suidæ codices, inde colligas, quod Eudocia, quæ Suidam exscripsit, p. 351 paixay Deoyapuv legerat. Quid igitur, inquis, poeta in hoc carmine tractavit? nempe npwïxas Drogaμías, id est, deorum dearumque nuptias cum heroibus aut heroinis, seu cum mortalibus viris seu feminis, adeoque etiam de heroibus ex istis congressibus prognatis: Hesiodi, seu quisquis poeta ille fuit, exemplo, qui in extrema parte theogoniæ et in heroogonia, cujus partem superstitem habemus, idem argumentum versaverat. Fuere quoque rá drogáμia, festum et ludi: Pollux I, 1, 3η Κόρης τὰ παρὰ Σικελιώταις Θεογάμια καὶ ̓Ανθεστήρια. Eadem in numis Nysæensium in Caria ( v. Spanhem. Epist. ad Morell. II et ap. Eckhel Doctr. num. Vol. II pag. 586. 589. ) in honorem Plutonis et Proserpinæ; et in Bacchi et Ariadnes, ut suspicor, honorem in numis Coryci Ciliciae occurrunt : v. Eckhel Vol. III p. 53. Eadem Eugamia, in numo Egyptio Vespasiani, prodito a Pellerino (in Recueil de Medailles de Peuples To. III. p. 133 ubi v. Explication p. XXXI. ) memorato inde a Zoga Num. Ægypt. p. 45. No. 54. et ab Eckhel Doctr. Num. Vol. IV p. 442 Proserpinæ et Plutonis nuptias declarari docet Serapis sedens cum Cerbero.

Restat nunc, ut illud quæratur : ad utrum Pisandrum Macrobius respexerit. Valkenarius quidem gratum literis græcis nomen, utrumque carmen et Ηρακλείας et ηρωϊκῶν θεογαμιῶν unum idemque fuisse censebat; memorabatque ille in Diatribe ad Eurip. p. 24 Macrobii locum ita, ut Pisandrum diceret Herculis acta ita cecinisse, ut a nuptiis Jovis et Junonis incipiens universas historias in unam seriem coactas redegerit. Ut adeo Suidas turpiter lapsus videri deberet, dum in duo diversos Grammaticos incideret, alterum doctum, alterum indoctum, qui nominis similitudine deceptus recentiori Pisandro assignasset, quæ veteri tribuere debuisset. Jam Suidam eo modo sæpius pecasse, nemo dubitet ; satis magna exemplorum copia prostante; hoc loco tamen simile crimen nullo modo ei impingi potest, quoniam ipsa res omnem suspicionem diluit; fieri enim nullo pacto potest, ut illa duo carmina pro uno eodemque habeantur.

Pisandri quidem Rhodii seu Camirensis Heracleæ non nisi duo libri

memorantur: quibus, sive molem voluminis, sive argumenti naturam cogites, vix probabile fit inde a Jovis et Junonis nuptiis universas historias, quæ mediis omnibus sæculis usque ad ætatem ipsius Pisandri contigerant, in unam seriem coaclas fuisse. Contra pwïnav Jeyaμv libri usque ad XXVI laudantur; et plures numero olim fuisse probabile fit; *Ιστορίαν ποικίλην δι' ἐπῶν bene appellat Suidas ἐν βιβλίοις ἕξ, quod falsum esse, ut nec minus Valesii ad Evagr. I, 20 emendationem, qui sedecim libros fuisse statuebat, ex iis patet, quæ modo dicta sunt. Sunt duo MSS., in quibus est iv fixions &• quod non improbabile est, si, quam late argumentum operis patuerit, reputes. Zosimo nec minus dicitur Pisander πᾶσαν ὡς εἰπεῖν ἱστορίαν περιλαβών. Laudantur porro sub Pisandri Rhodii nomine ea, quæ cum Herculis factis conjuncta sunt; cum nota vero librorum VII. X. XIII. XIV. XXVI memorantur plura, quæ quomodo inter Herculis facta locum habuerint, vix assequare; sunt porro illa levia, et grammaticum acumen, quale seriorum scriptorum est, habent, aut in etymologiis versantur. De quo ut tanto melius constet: agedum comparemus loca ex utroque Pisandro passim laudata.

[ocr errors]

Ad Camirensem respicere arbitror loca sequentia; Appollodor. Biblioth. I, 8, 5, ubi, quam alii Hipponoi filiam narrant, ex qua OEneo Tydeus natus sit, Georges filiam Pisander tradit: Пeíoavdpos-λéges · Fuit autem inter Herculis æquales et socios Tydeus. Eratosthenes in Catasterismis c. 12 Pisandri auctoritate firmat, Herculem leonis Nemei a se occisi exuvias gestasse : λέγει δὲ περὶ αὐτοῦ Πείσανδρος ὁ Ρόδιος, ὅτι και τὴν δορὰν αὐτοῦ ἔσχεν, ὡς ἔνδοξον ἔργον πεποιηκώς· Schol. Germanici Arateor. Phænom. p. 114 Periandrus (emendarunt jam VV. DD, Pisandrus) Rhodius refert, eum (leonem) ob primos labores Herculis memoriæ caussa honorifice astris illatum sic Eratosth. paullo ante: Twis δὲ φασὶν, ὅτι Ἡρακλέους πρῶτος ἆθλος ἦν τὸ μνημονευθῆναι. Ηyginus Astron. II, 24 de Leone De hoc et Pisandrus et complures alii scripserunt (cf. Munck. ad eund. f. 30). Pausan. II, 37 inter eos, qui Hydra Lerneæ plura capita affinxere; Ilsiravdposó Kauped's, et VIII, 22 Stymphalidas crotalorum ope fugatas ab Hercule idem Pisander Camireus prodidisse narratur. Athenæus XI, pag. 469 D, ubi de cratere Herculis, Пsíoardpos v Seurépy Hpanneias. Schol. Pindari Pyth. 9, 185, p. 294. Antæi, ab Hercule is est cæsus, filiam 'Αλκηίδα dictam, ώς φησι Πείσανδρος ὁ Καμηρεὺς (lege Kaupus). Apud Schol. Apollonii sunt loca, quæ aperte ad Herculem spectant, Pisandri testimonio firmata : I, 1196 de clava Herculis (ad quem loc. cf. Suid. in Пsioavdpos), IV, 1396 de Ladone, dracone; at res non æque manifesta est in IV, 58 de Endymione; lib. I, 151 de Idæ et Lyncei Argonautorum matre, Polydora; I, 471 de Arene, Peloponnesi urbe, nunc Hierana; II, 98 de Amyco; II, 1090 de Harpyis. Potuerunt enim illa forte in carmine de Hercule occurrere; sed nec eum satis refellas, qui ad alterum Pisandrum omnia hæc traxerit. Nam Argonautica apud hunc satis copiose fuisse tractata, ex Zosimo V, 29 apparet, qui ex eo Argonautarum iter ex Istro in mare Adriaticum, condita urbe Emona in Pannonia ( nunc Laubach Carniolæ esse credi

tur), narrat (1); et, quod dolendum est, Grammaticorum manibus recentiora illa opera cyclica multo diligentius versari solebant; ut etiam tum, cum vetustiores auctores laudant, eorum fere, quos exscribunt, fide id faciant. Unus est modus, quo cum Ruhnkenio V. C. ei rei occurras, ut reponas, in Indice eorum scriptorum, quorum testimonia in Scholiis Apollonii afferuntur, nullum esse, qui non Augusti et Tiberii ætate superior sit; si ad lib. II, 329 Lucianus laudatur, eum ab interpolatore intrusum videri. Atqui hoc idem illud est, quod incertum parumque tutum facit omne hoc de scholiorum auctoritate et ætate judicium. Ita nec ausim pronuntiare de Schol. Eurip. Phoeniss. v. 1748 super Sphinge ex Æthiopia arcessita, et de loco Etymologici M. in xeрavvus (2). E toto Pisandro versum unum integrum servavit Jo. Stobæus Serm. XII de Mendacio p. 14ο Οὐ νέμεσις, καὶ ψεῦδος ὑπὲρ ψυχῆς ayopeus; duo alii leguntur in Schol. Aristoph. Nub. 1047. An carminis pars adhuc in Idyllio inter Theocritea XXV servata sit, uti non improbabilis est suspicio, ita adversus repugnantem probari nequit.

Ad Pisandrum vero Larendansem primum Zosimi locum paullo ante laudatum, tum loca Stephani Byzantini refero omnia, in quibus Pisandri testimonio utitur; nihil enim ea habent, quod ad Heracleam ullo modo trahi possit, aut si habent, uti locus in voc. Αγάθυσοι, Βοαύλεια et in 'Aтxxos, nam Herculis sane res gestæ etiam ad Scythiam et Bithyniam spectant, tamen librorum numerus adjectus evincit, ad Larandensem ea loca esse referenda non minus ac reliqua in Oivaτpía, Απέννον, Λυκόζεια, Νιφάτης (quo loco etiam versus integer e lib. VII laudatur, qui idem apud Suidam in Nιφάτης legitur: Ταύρου πρυμνώρειαν εϋσκόπελόν τε Νιφώτην), Κυβέλεια. Nam Heraclea duobus libris constabat; at Stephanus Pisandrum laudat libro VII. X. XIII. XIV. XXVI. Porro ex hoc altero petitum esse debet, quod Evagrius H. E. I, 20 Antiochiam Syriæ jam olim Græcorum coloniam fuisse affirmat, quæ narratio qualis fuerit, ex Joanne Malela disci potest Chronogr. p. 32 sq. et Cedreni Compend. Hist. p. 134 sq. Etiam is, qui inter Epigrammatum auctores

(1) Repetit eadem Sozomenus H. E. 1,6, uterque, ut equidem suspicor, ex Olympiodoro, cui Zosimus multa debet. Fabula ipsa jam antiquioribus erat frequentata cf. Notæ ad Apollod. p. 207. Plinius III, 18 s. 22.

(2) Super hoc loco non invidebo popularibus meis animadversionem præclaram Ruhnkenii, viri doctissimi : Agit, inquit, Etymologus hoc, ut doceat veteres κέρατι ἀντὶ προχόου usos esse. Pro Πείσανδρος autem legendum Tivdapos. Ecce tibi Pindari locum, quo Etymologi glossa pertinet: apud Athen. ΧΙ, Ρ. 476 Α. ἐξ ἀργυρέων κεράτων πίνοντες ἐπλάζοντο (v. Fragm. Pindari

p. 69. conf. Gataker. Miscell. postum. c. 5, p. 453). Contrario errore peccatum est in Zenobio VI, 49 ὥς φησι καὶ Πίνα δαρος ὁ ποιητὴς ἐν τοῖς περὶ Ἡρακλέους. Repone cardios. Versus, quos respicit Zenobius, servavit Schol. Aristoph. ad Nub. 1047. Idem error apud Etymol. MS. Bibl. Regi. Paris., qui, cum formam des pro asi Doribus tribuisset, statim addit: ἐπειδὴ καὶ τὸ ἀὶ παρὰ Πεισάνδρῳ, ubi scribendum παρὰ Idap, quem Dorice scripsisse scimus. Ad Pindarum igitur referenda Hesychii glossa: ἀὲ ἐπὶ τοῦ ἀεὶ καὶ ἕως. »

recensetur, junior hic Pisander cum Fabricio videtur esse habendus : nec enim epigramma, quod sub Pisandri Rhodii nomine laudatur (v. Brunck. Anal. T. II, p. 294); antiquitatem aut simplicitatem redolet. Latere etiam ille videtur sub Thessandri nomine ap. Serv. ad II, 211. cf. inf. Excurs. ad II, 199.

Quæ adhuc commemoravi, ea me, qui nullo seu rei seu opinionis studio teneor, movent, ut id, quod olim sequutus sum, retinendum arbitrer: diversa fuisse opera Ηρακλείας et ηρωϊκῶν Θεογαμιῶν· nam ut contrarium tuearis, plura aut sine ratione aut adversus omnem rationem amplectenda sunt. Superest, ut de ipso Macrobio dispiciamus, qui eversionem Troja Virgilianam a Pisandro pæne ad verbum transcriptam testatur. Qua in re necesse est, aut Macrobium graviter errasse, aut npwinds Drogaμías non Larandensis, quod Suidas asseruerat, sed alterius poetæ, qui ante Virgilium vixerat, opus fuisse. Videamus, utrum sit probabilius.

Si hoc ponas, fuisse carmen illud Virgilio antiquius, ut nec tamen ad Pisandrum Rhodium referri illud possit; id quod vidimus fieri non posse; sumere aliquid necesse est, quod et omni auctoritate caret, et vero etiam probabilitate, nam nemo alius aut talem Pisandrum, aut tale carmen memoravit, quod tamen iis ætatibus scriptum esse deberet, de quibus satis multa nobis tradita sunt. Macrobii autem Grammatici auctoritas tanti non est, ut tam parum probabilia amplecti malim. At alterum cum ipsa rerum fide et ratione conjunctum est; nam fuit aliquis Pisander Larandensis; fuit Nestoris poetæ, qui sub Severo Imp. floruit filius; pater Iliadem denuo exaraverat; filius omnem mythologiam uno opere complexus erat. Consentaneum hoc est illarum ætatum ingenio; est et illud solenne, ut, neglectis antiquioribus, carmina ex iis ætatibus magnam apud grammaticos sequentium sæculorum auctoritatem habeant : Zosimi ætate vix quicquam Pisandri Rhodii et æqualium supererat. Hoc altero igitur admisso, conveniunt inter se omnia, nec quicquam turbat, præterquam Macrobii aut grammatici, quem ille loquentem inducit, assertum ; quod temere, nec inspecto Pisandro, et falsa de eo concepta opinione; aut confuso Pisandri nomine, cum antiquum illum Rhodium poetam auctorem esse putaret, prolatum fuisse manifestum fit (1). Potuere tamen in eo inter cetera res Trojanæ exponi, et, tanquam a Romano auctore, sive ad Virgilii exemplum, sive ad communem narrandi morem, qualis ab eo inde tempore inter Romanos fuit, constitui. De Sinone et equo Trojano, quæ exempli loco a Macrobio memorantur, suo loco videbimus.

(1) Nunc video de Macrobii errore disputatum jam esse a Jo. Merrick ad Tryphiod Diss. p. LXIV sqq.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »