! 2 Koppiers Obss. p. 110. Tertium quidem aliquem Pisandrum poetam facit Vales. ad Hesych. in Noūs ou tapee Kertaupois, et cum eo alii. Sed in Schol. Aristoph. Avib. 1555 xapodoúusvos aliquis Pisander memoratur, cujus sæpe apud Schol. mentio fit, qui etiam Platonis comædiam eo nomine insignitam laudat. Adde Suidam in E mo Tlescendpou. Etiam Pisandrum Physicum Fulgentius excitat Mytholog. I, 14; verum Grammaticus ille in scriptorum nominibus omnino est contaminatissimus. Sed antiquior ille Pisander inter principes poetas epicos post Homerum, Hesiodum, Panyasin et Antimachum fuit habitus, et a Grammaticis Alexandrinis in canonem et cyclum epicum relatus : v. sup. p. 354; adde fragm. Censorini c. 9 et idem diconuocatos mountains apud Stephan. in Kaperpaus; Quinctilianus vero X, 1, 56 Quid? Herculis acta non bene Pisander? Habemus quoque in ejus laudem Epigramma inter Theocritea XX. Etiam Strabo XIV, pag. 655 D. inter celebres Rhodios, rai Πείσανδρος δε και την Ηράκλειαν γράψας, Ρόδιος. Ιdem lib. XV, p. 688 C., ubi de Bacchi et Herculis in Indiam expeditionibus agit, dum refellit fabulam, hæc subjicit : quod Hercules leonis spoliis amictus, et clavam gestans exhibetur, Trojanarum rerum memoria posterius est, πλάσμα των την Ηράκλειαν ποιησάντων, είτε Πείσανδρος ήν, είτ' άλλος τις. » Quod non ita accipiendum, quasi fuerint, qui pro re incerta haberent, an Pisander Heracleæ auctor esset; etsi Pisino Lindio Pisandrum sublegisse Heracleam fama olim fuit, ut ex Clemente Alex. intelligitur Strom. VI, p. 266 f. loco, quo de scriptorem plagiis agit; verum, quia plura carmina hoc nomine insignita fuere, e quibus unum aliquod exuvias leoninas et clavam primum inter reliqua Herculi tribuerat. Fuit enim et alia ’H poésreia, quæ panyasin Halicarnass. auctorem habuit, quam Eratosth. in Catasterism. c. 11 laudat: cf. Schol. Pind. P. 3, 177 et adi Munker. ad Antonin. Met. c. 20 pr. Creophyli Oixerías erwow in ea fuisse exscriptam, Clemens Alex. Strom. VI, p. 266 f. prodere videtur. Sed ad hanc alteram Strabonis dubitatio spectare vix potuit, ut nec ad alteram Nymphios Heracleotæ , aliquoties in Schol. Apollonii laudatam. Hactenus de antiquiore. Videamus de altero; qui Alexandro Mammææ imperante floruit, Nestoris Larandensis f. Laranda Lycaoniæ et ipse oriundus. Habuit adeo patrem rei poeticæ studio non minus clarum Severi Imp. tempore; cf. de eo Niclasius ad Geopon. Prolegom. pag. LXII. Fuit hujus Nestoris ’Insas asi toypénpectos, egregii scilicet acuminis opus ! facit quoque ejus mentionem Menander rhetor apud Ald. in Rhet. ant. Filii autem, Pisandri, opus fuit, quod 'Hpaixão Joog eep.ucov titulo Suidas, 'Hpwärõõv Jeoga pesőv Zosimus Hist. V, 29 laudant. Prætuleram aliquando cum Fabricio B. G. To. VI, p. 606 prius nomen , tanquam ab "Hpą ductum, quod apud Macrobium Pisander « a nuptiis Jovis et Junonis incipiens » universas historias persequutus esse narratur; Verum, deserui eas partes, meliora edoctus cum a Ruhnkenio privatis literis, tum ipso literarum profectu. Recte quidem sequutus eram hoc, quod Junonis nuptiæ argumentum fuere in priscis fabulis decantatis simum : v. viros doctos ad Hesych. in ‘lepós gázos, et loca laudata in Hemsterhuisiana nota apud Valkenarium ad Adoniaz. p. 366. 367, et nuper Wernsdorf. To. IV Poet. min. p. 462. Fuit quoque inter Epicharmi tragoedias "Hpees gauos, alia Alcæi Athen. ispos yogos. Origines fabula e Creta duxisse videtur; ubi quoque alia vestigia extabant : cf. Diod. V, 72 1. 96; et manavit forte ex illis fabulis locus Iliad. &, 295 sq. Profectum est ex iisdem, quod in Schol. Ven. Iliad. A, 60g occurrit : Jovis et Junonis amores clam per CCC annos exercitos fuisse. Fabulam quoque respici puta in Theocriteo XV, 64. omnia norunt mulieres, και ως Ζεύς ήγαγεθ' "Ηραν. Verum inaudita forma esset Ηραϊκός, et ab "Ηρα formari deberet ‘Hpeños; tum , si de Junonis nuptiis carmen egisset , ineptum fuisset in altero voc. 0:07 aprwv latens nomen Jebs; nam ex Junonis nomine satis intelligitur, deæ nuptias celebrari. Corruptos quoque esse in hac voce Suidæ codices, inde colligas, quod Eudocia, quæ Suidam exscripsit, p. 351 vipavixco Deog a pescov legerat. Quid igitur, inquis, poeta in hoc carmine tractavit ? nempe ripeöres Geograpías, id est, deorum dearumque nuptias cum heroibus aut heroinis, seu cum mortalibus viris seu feminis, adeoque etiam de heroibus ex istis congressibus prognatis : Hesiodi, seu quisquis poeta ille fuit , exemplo, qui in extrema parte theogoniæ et in heroogonia, cujus partem superstitem habemus, idem argumentum versaverat. Fuere quoque té Jsoz uree, festum et Iudi : Pollux I, 1, 37 Κόρης τα παρα Σικελιώταις Θεοχάμια και 'Ανθεστήρια. Eadem in numis Nysæensium in Caria ( v. Spanhem. Epist. ad Morell. II et ap. Eckhel Doctr. num. Vol. II pag. 586. 589. ) in honorem Plutonis et Proserpinæ; et in Bacchi et Ariadnes, ut suspicor, honorem in numis Coryci Ciliciæ occurrunt: v. Eckhel Vol. III p. 53. Eadem Eugamia, in numo Egyptio Vespasiani , prodito a Pellerino ( in Recueil de Medailles de Peuples To. III. p. 133 ubi v. Explication p. XXXI.) memorato inde a Zæga Num. Ægypt. p. 45. No. 54. et ab Eckhel Doctr. Num. Vol. IV p. 442 Proserpinæ et Plutonis nuptias declarari docet Serapis sedens cum Cerbero. Restat nunc, ut illud quæratur: ad utrum Pisandrum Macrobius respexerit. Valkenarius quidem gratum literis græcis nomen, utrumque carmen et Ηρακλείας et ηρωϊκών θεογαμιών unum idemque fuisse censebat; memorabatque ille in Diatribe ad Eurip. p. 24 Macrobii locum ita , ut Pisandrum diceret Herculis acta ita cecinisse , ut a nuptiis Jovis et Junonis incipiens universas historias in unam seriem coactas redegerit. Ut adeo Suidas turpiter lapsus videri deberet , dum in duo diversos Grammaticos incideret, alterum doctum, alterum indoctum, qui nominis similitudine deceptus recentiori Pisandro assignasset, quæ veteri tribuere debuisset. Jam Suidam eo modo sæpius pecasse , nemo dubitet; satis magna exemplorum copia prostante; hoc loco tamen simile crimen nullo modo ei impingi potest, quoniam ipsa res omnem suspicionem diluit ; fieri enim nullo pacto potest , ut illa duo carmina pro uno eodemque habeantur. Pisandri quidem Rhodii seu Camirensis Heracleæ non nisi duo libri 2 ex memorantur: quibus, sive molem voluminis, sive argumenti naturam cogites, vix probabile fit inde a Jovis et Junonis nuptiis universas historias , quæ mediis omnibus sæculis usque ad ætatem ipsius Pisandri contigerant, in unam seriem coaclas fuisse. Contra nipwixôv Jeggapicô libri usque ad XXVI laudantur; et plures numero olim fuisse probabile fit; “Ιστορίαν ποικίλων δι' επών bene appellat Suidas ένα βιβλίοις έξ, quod falsum esse , ut nec minus Valesii ad Evagr. I, 20 emendationem, qui sedecim libros fuisse statuebat, ex iis patet , quæ modo dicta sunt. Sunt duo MSS., in quibus est év feilrious &• quod non improbabile est, si, quam late argumentum operis patuerit, reputes. Zosimo nec minus dicitur Pisander πάσαν ως ειπείν ιστορίας περιλαβών. Laudantur porro sub Pisandri Rhodii nomine ea, quæ cum Herculis factis conjuncta sunt; cum nota vero librorum VII. X. XIII. XIV. XXVI memorantur plura, quæ quomodo inter Herculis facta locum habuerint, vix assequare; sunt porro illa levia , et gram aticum acumen, quale seriorum scriptorum est, habent, aut in etymologiis versantur. De quo ut tanto melius constet : agedum comparemus loca ex utroque Pisandro passim laudata. Ad Camirensem respicere arbitror loca sequentia ; Appollodor. Biblioth. I, 8,5, ubi, quam alii Hipponoi filiam narrant, qua OEneo Tydeus natus sit, Georges filiam Pisander tradit: Iisioardpos-née Fuit autem inter Herculis æquales et socios Tydeus. Eratosthenes in Catasterismis c. 12 Pisandri auctoritate firmat, Herculem leonis Nemei a se occisi eruvias gestasse : λέγει δε περί αυτού Πείσανδρος ο Ρόδιος, ότι και την δοραν αυτού έσχεν, ως ένδοξον έργον πεποιηκώς • Schol. Germanici Arateor. Phænom. p. 114 Periandrus (emendarunt jam VV. DD, Pisandrus) Rhodius refert, eum (leonem) ob primos labores Herculis memorie caussa honorifice astris illatum : sic Eratosth. paullo ante : This δέ φασίν, ότι Ηρακλέους πρώτος άθλος ήν το μυημονευθήναι. Hyginus Astron. II, 24 de Leone De hoc et Pisandrus et complures alii scripserunt (cf. Munck. ad eund. f. 30). Pausan. II, 37 inter eos, qui Hydræ Lerneæ plura capita affinxere; Tesouropos ó Kapoopeus, et VIII, 22 Stymphalidas é crotalorum ope fugatas ab Hercule idem Pisander Camireus prodidisse narratur. Athenæus XI, pag. 469 D, ubi de cratere Herculis, Ieícærdpos év devrépco ‘Hpaxasias. Schol. Pindari Pyth. 4, 185, p. 294. Antæi , ab Hercule is est caesus, filiam 'Αλκηίδα dictam , ώς φησι Πείσανδρος ο Καμηρεύς (lege Kepespeús). Apud Schol. Apollonii sunt loca, quæ aperte ad Herculem spectant , Pisandri testimonio firmata : 1, 1196 déclava Herculis ( ad quem loc. cf. Suid. in Teicardpos), IV, 1396 de Ladone, dracone; at res non æque manifesta est in IV, 58 de Endymione; lib. I, 151 de ; Idæ et Lyncei Argonautorum matre , Polydora; I, 471 de Arene, Pelo. ponnesi urbe, nunc Hierana; II, 98 de Amyco ; II, 1090 de Harpyis. Potuerunt enim illa forte in carmine de Hercule occurrere; sed nec eum satis refellas, qui ad alterum Pisandrum omnia hæc traxerit. Nam Argonautica apud hunc satis copiose fuisse tractata , ex Zosimo V, 29 apparet, qui ex eo Argonautarum iter ex Istro in mare Adriaticum , condita urbe Emona in Pannonia (nunc Laubach Carniolæ esse credi : I 1 7 tur), narrat (1); et, quod dolendum est, Grammaticorum manibus recentiora illa opera cyclica multo diligentius versari solebant; ut etiam tum, cum vetustiores auctores laudant, eorum fere , quos exscribunt, fide id faciant. Unus est modus, quo cum Ruhnkenio V. C. ei rei occurras, ut reponas, in Indice eorum scriptorum, quorum testimonia in Scholiis Apollonii afferuntur , nullum esse, qui non Augusti et Tiberii ætate superior sit; si ad lil). II, 329 Lucianus laudatur, eum ab interpolatore intrusum videri. Atqui hoc idem illud est, quod incertum parumque tutum facit omne hoc de scholiorum auctoritate et ætate judicium. Ita nec ausim pronuntiare de Schol. Eurip. Phæniss. N. 1748 super Sphinge ex Æthiopia arcessita, et de loco Etymologici M. in xepservús (2). E toto Pisandro versum unum integrum servavit Jo. Stobæus Serm. XII de Mendacio p. 140 Où yemeois, rad féūdos Únèp fexñs ézopeúes; duo alii leguntur in Schol. Aristoph. Nub. 1047. An carminis pars adhuc in Idyllio inter Theocritea XXV servata sit, uti non improbabilis est suspicio , ita adversus repugnantem probari nequit. Ad Pisandrum vero Larendansem primum Zosimi locum paullo ante laudatum , tum loca Stephani Byzantini refero omnia , in quibus Pisandri testimonio utitur; nihil enim ea habent, quod ad Heracleam ullo modo trahi possit, aut si habent, uti locus in voc.’Aga tuoos, Bocureid et in ’Artuxos, nam Herculis sane res gestæ etiam ad Scythiam et Bithyniam spectant, tamen librorum numerus adjectus evincit, ad Larandensem ea loca esse referenda non minus ac reliqua in Oivatpice, 'Απέννον, Λυκόζεια, Νιφατης (quo loco etiam versus integer e lib. VΙI laudatur, qui idem apud Suidam in Nicátus legitur : Taupou or pupiv cópescer δύσκόπελον σε Νιφώτων), Κυβέλεια. Νam Heraclea duobus libris constabat; al Stephanus Pisandrum laudat libro VII. X. XIII. XIV. XXVI. Porro ex hoc altero petitum esse debet, quod Evagrius H. E. I, 20 Antiochiam Syriæ jam olim Græcorum coloniam fuisse affirmat, quæ narratio qualis fuerit, ex Joanne Malela disci potest Chronogr. p. 32 sq. et Cedreni Compend. Hist. P: 134 sq. Etiam is, qui inter Epigrammatum auctores (1) Repetit eadem Sozomenus H. E. p. 69. conf. Gataker. Miscell. postum. 1,6, uterque, ut equidem suspicor, ex c. 5, p. 453). Contrario errore peccatum Olympiodoro, cui Zosimus multa debet. est in Zenobio VI, 49 ώς φησι και ΠίνFabula ipsa jam antiquioribus erat fre- δαρος και ποιητής εν τοις περί Ηρακλέους. quentata : cf. Notæ ad Apollod. p. 207. Repone Teicardpos. Versus, quos resPlinius III, 18 s. 22. picit Zenobius, servavit Schol. Aris(2) Super hoc loco non invidebo po- toph. ad Nub. 1047. Idem error apud pularibus meis animadversionem præ- Etymol. MS. Bibl. Regi. Paris., qui , claram Ruhnkenii, viri doctissimi : cum formam des pro ési Doribus tri• Agit, inquit, Etymologus hoc, ut do- buisset, statim addit : &Trend xai To án ceat veteres κέρατι αντί προχόου usos παρά Πεισάνδρω, ubi scribendum παρά esse. Pro Πείσανδρος autem legendum Πινδάρω, , quem Dorice scripsisse sciNivdepos. Ecce tibi Pindari locum, quo mus. Ad Pindarum igitur referenda Etymologi glossa pertinet: apud Athen. Hesychii glossa : αι επί του αεί και XI, p. 476 Α. εξ αργυρέων κεράτων ws. » TÍVOUTES ¿Trálovto (v. Fragm. Pindari : recensetur, junior hic Pisander cum Fabricio videtur esse habendus : nec enim epigramma, quod sub Pisandri Rhodii nomine laudatur (v. Brunck. Anal. T. II, p. 294); antiquitatem aut simplicitatem redolet. Latere etiam ille videtur sub Thessandri nomine ap. Serv. ad II, 211. cf. inf. Excurs. ad II, 199. Quæ adhuc commemoravi, ea me, qui nullo seu rei seu opinionis studio teneor, movent, ut id , quod olim sequutus sum, retinendum arbitrer : diversa fuisse opera Ηρακλείας et ηρωϊκών θεογαμιών: nam ut contrarium tuearis, plura aut sine ratione aut adversus omnem rationem amplectenda sunt. Superest, ut de ipso Macrobio dispiciamus, qui eversionem Trojæ Virgilianam a Pisandro pæne ad verbum transcriptam testatur. Qua in re necesse est, aut Macrobium graviter errasse, aut spwäre's Deogesíces non Larandensis, quod Suidas asseruerat, sed alterius poetæ, qui ante Virgilium vixerat, opus fuisse. Videamus, utrum sit probabilius. Si hoc ponas, fuisse carmen illud Virgilio antiquius, ut nec tamen ad Pisandrum Rhodium referri illud possit; id quod vidimus fieri non posse; sumere aliquid necesse est, quod et omni auctoritate caret, et vero etiam probabilitate, nam nemo alius aut talem Pisandrum, aut tale carmen memoravit, quod tamen iis ætatibus scriptum esse deberet, de quibus satis multa nobis tradita sunt. Macrobii autem Grammatici auctoritas tanti non est, ut tam parum probabilia amplecti malim. At alterum cum ipsa rerum fide et ratione conjunctum est; nam fuit aliquis Pisander Larandensis; fuit Nestoris poetæ, qui sub Severo Imp. floruit filius; pater Iliadem denuo exaraverat; filius omnem mythologiam uno opere complexus erat. Consentaneum hoc est illarum ætatum ingenio; est et illud solenne, ut, neglectis antiquioribus, carmina ex iis ætatibus magnam apud grammaticos sequentium sæculorum auctoritatem habeant : Zosimi ætate vix quicquam Pisandri Rhodii et æqualium supererat: Hoc altero igitur admisso, conveniunt inter se omnia, nec quicquam turbat, præterquam Macrobii aut grammatici, quem ille loquentem inciucit, assertum; quod temere, nec inspecto Pisandro, et falsa de eo coneepta opinione ; aut confuso Pisandri nomine, cum antiquum illum Rhodium poetam auctorem esse putaret, prolatum fuisse manifestum fit (1). Potuere tamen in eo inter cetera res Trojanæ exponi, et, tanquam a Romano auctore, sive ad Virgilii exemplum, sive ad communem narrandi morem , qualis ab eo inde tempore inter Romanos fuit, constitui. De Sinone et equo Trojano, quæ exempli loco a Macrobio memorantur, suo loco videbimus. 7 (1) Nunc video de Macrobii errore disputatum jam esse a Jo. Merrick ad Tryphiod Diss. p. LXIV sai |