XV. Primum de consilio, quod poeta in Æneide conscri benda sequutus sit, et de fine, quem propositum habuerit, multi varia comminiscuntur. Jam primum Juliæ gentis origo ab Ænea ducta, et studium gratiæ Augusti demerendæ, potuit forte Virgilii animum ad hoc Æneidis argumentum advertere; hactenus non male dici potest, nisi Octavianus in gentem Juliam adoptatus fuisset, nullam nos habituros esse Æneidem ; sunt quoque multa in Juliæ gentis Augustique honorem in carmine ingeniose intexta; nec tamen dici potest, Augustum Æneidis caput fontemque esse. Nihil magis alienum esse potest ab epico carmine quam allegoria; jugulat enim totam ejus vim, rerum et hominum dignitatem attenuat, gratum animi errorem excutit, et æstuminter legendum refrigerat, voluptatemque omnem intercipit. Certatim tamen viri docti argutiis suis, Æneæ personam, nobis eripere, et Augustum submittere allaborarunt. Etiam ex parata nova in Latio sede miseros Trojanos exturbarunt; adumbratum esse a poeta novum tum Romæ constitutum unius principatum. Simili acumine, alii arcana, nescio quæ, dominationis Augusteæ consilia, in Æneide condenda deprehendere sibi visi sunt. Ita Spencius, elegantis ingenii vir (1), πολιτικὸν epos esse Æneidem sibi persuasum habebat, neque aliud quicquam poetam spectasse, quam ut animis libertatis ereptæ desiderio ægris fomenta admoveret, et novum principem approbaret. Nihil tamen Æneæ personam, fortunam, facta et fata habere videas, quod ei consilio respondeat; nullus in Æneide populus est liber, qui dominum accipiat; nulla regni, seu imperii, monarchiam vocamus, bona videas exposita, aut commendata; verbo nihil occurrit, quo libertatis amore contacti animi adduci, aut allici possint, ut a bono principe malint tuto regnari, quam cum libertatis vano (1) Polymetis Dialogue III, p. 17 sqq., quem passim sequuntur Warton, Holdsworth, et alii. nomine paucorum potentium dominatione vexari. In Juliæ gentis honorem, quæ ab Iulo Æneæ filio originem ducere videri volebat, nonnulla passim suaviter memorari, ad Augusti laudes ingeniose alia inseri, ipsa carminis lectione manifestum fit, et a veteribus quoque Grammaticis jam monitum est locis pluribus; sed, quantam vim ea res ad dominationem Augusti commendandaım habere potuerit, mihi non satis constare lubenter fateor. Neque, si nova Eneæ sedes in Latio divinis humanisque juribus vallata fuerit, quale inde propugnaculum novo Augusti regno partum sit, intelligo; ut adeo, si demonstrari hoc possit, poetæ consilium illud in Æneide condenda propositum fuisse, parum feliciter eum in eo perficiendo et exsequendo versatum videri dicerem. In eamdem tamen opinionem jam ante Spencium inciderat vir doctus inter Francogallos (1), qui inprimis similitudinem, inter Æneæ et Augusti personam et fortunam, diserte persequitur. Ingeniose eum ludere non neges; et convenit ei cum multis aliis doctis viris, qui opinantur, Augustum sub Æneæ persona esse adumbratum; eo spectare virtutes Eneæ a poeta tributas; eo referunt multa alia. Videas nonnullos tam egregie sibi placere in hoc invento, ut undique conquirant et venentur, ea quæ ad Augustum accommodari possint. Sic oris dignitas (lib. I, 589, Os humerosque deo s.) cum assentatione in Augustum memorata est (2). Ignoscenda hæc putem alicui ex media assentatorum turba, qui, Æneide lecta, unam vel alteram Æneæ laudem ad Augustum traheret, ut principi palparet. Sed, ut Maro tam dissimiles personas, fortunas, virtutes, et facta, ac res gestas inter se comparare voluerit, mihi (1) L'Abbé Vatry, Discours sur la Fable de l'Énéide. Mém. de Littérat. Tom. XIX, p. 345. (2) Plura hujus generis v. c. apud Jortinum, elegantia haud minore quam doctrina imbutum virum, Diss. VI, p. 248, et apud alios reperias. quidem, si ejus judicium et elegantiam recte teneo, parum probabile videtur. Sapientior erat poeta, et rei poeticæ intelligentior, quam ut talem cogitationem in animum admitteret. Nam, præterquam quod Æneæ characterem non invenit, sed ab aliis jam traditum accepit, circumspiciendæ erant a poeta virtutes Æneæ ejusmodi, quæ in epico argumento vim et splendorem haberent, et factorum, quæ enarranda erant, caussas idoneas suppeditarent. Quod si ille studium suum ponere voluisset maxime in hoc, ut Æneas Augusto assimilaretur, quam multa et quam parum consentanea epicæ narrationi, argumento, operis characteri, temporum rationi, illaturus in carmen suum fuisset! Eadem fere via carmen πολιτικὸν conditum a poeta visum jam olim erat R. Patri le Bossu (1), ut Romanos partim ad amplectendum et probandum præsentem rerum statum adducere, partim Augustum ad moderationem ac clementiam adhortari, et a dominationis libidine et impotentia revocare voluerit. Sed nec huic consilio ulla ex parte respondet Æneidis sive argumentum, sive tractatio, profugus ex urbe incensa Æneas, novam sedem quærit, armis vim illatam propulsat, et sic porro; quid tandem his inest, quod ad imperandi artes ac virtutes spectet? Fabulæ tamen Virgilianæ universe inesse, et in singulis carminis partibus, aut locis, ac versibus occurrere talia, quæ principibus pro salubribus præceptis commendari possint, nemo neget; quin etiam inter utilitates, quæ poetarum carminibus debentur, præcipue hoc commemorandum est. Verum non propterea dici potest ac debet : in condendo carmine, et in fabula deligenda et ordinanda, tale præceptum propositum poetæ fuisse, cujus explicandi caussa narrationem institueret. Narrare ille voluit ac debuit rem magnam, et (1) Traité du Poëme épique, Lib. I, cap. 11. arduam, et mirabilem. Quod narratio illa et delectatio, quæ inde accipitur, cum utilitate ad omnes hominum ordines, inprimisque ad principum animos conjuncta est, hoc epicæ narrationi per se consentaneum est; ipsa enim rei natura ita fert, ut magnorum virorum facta magna et præclara, sine summo, ad hominum animos, mores ac virtutem, fructu, exponi et narrari nequeant, multo magis, si cum sententiarum splendore et orationis ornatu instituta sit narratio. Vana est hactenus, et intra verborum ambages ac tricas vagans disputatio, sit-ne mera voluptas ac delectatio, an utilitas aliqua proposita tum poetis, tum aliis ingeniosarum artium auctoribus. Fieri scilicet nullo modo potest, quo minus voluptas per ingenii facultatem parata, utilitatem ad aliorum ingenia habeat; enimvero voluptas satis magna (perfectam dicunt nostri homines) esse non potest, nisi cum honesti, pulchri, ac veri sensu illa conjuncta sit. Delectandi quidem modi ac mensuræ sunt infinitæ : delectationem summam nihil affert, nisi quod suis numeris absolutum est. Decedit adeo voluptati ex Æneidis, seu Iliadis lectione capiendæ, omne id quod in alterutra sensui, quem diximus, non satis facit. Contra signa Apollinis, vel Veneris, quoniam illum sensum, etiam supra naturæ modulum, ea explent, voluptate summa afficiunt, quæ, nec minus ad animi mores et affectus componendos vim habere debet. Adeo vera voluptas cum vera utilitate conjuncta est; uti contra speciosa aliqua præstantia, aut in aliquo tantum genere constituta, vel in adjuncto aliquo inclusa, speciosam tantum, aut ex parte haustam voluptatem affert, adeoque etiam utilitatem iisdem finibus circumscriptam. XVI. Dissimilem tamen omnino Homericorum heroum aiunt esse Æneam; inferiorem Achille et Ulysse; sola pietate insignem. Quid igitur? si Æneas alter esset Achilles? alter Ulysses? annon exscriptum potius et servili imitatione expressum eum dicturi sint? Non ego is sum, qui cæco aliquo poetæ mei amore nihil ab eo peccatum esse contendere velim. Iliadis argumentum feliciorem materiam et epicæ gravitatis haud paullo plus habere si quis dixerit, me habet assentientem; et delector ipse multo magis Homeri lectione quam Virgilii; regnat in Homericis heroibus naturalis habitus et affectus, animi impetus, injuriæ acceptæ sensus, qualem et ipse habeo, desiderium reditus ad Lares, quale ipse sentiam; in Æneide sunt consilia de novis sedibus in terra ignota parandis; nihil quod magnopere animum impellat et percutiat. Enimvero non omnia carmina epica ex uno et eodem genere procedere possunt; post Achillis autem iras et Ulyssis in se ex casibus et periculis objectis expediendo sapientiam seu vafri-' tiem, quæ et priscæ ætati et epico carmini accommodatior erat, quam sapientia, cum variandum et novandum esset aliquid poetæ, quidni Æneæ virtutem, quam cum ceteris heroibus communem habet, fortitudine animi in perferen dis calamitatibus et obsequio erga deos temperaret? Ad hoc eum ipse Homerus Iliad. Y, 298. (ubi Neptunus Æneam servatum esse vult : κεχαρισμένα δ' αἰεὶ δῶρα θεοῖσι δίδωσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσιν) tum ipsa rerum ac temporum mutata ratio ducebat, et ea, quæ de Æneæ erroribus et adventu in Latium tradita a superioribus poetis erant, revocabant. Monitis deorum et oraculis omnia ab Ænea suscepta et confecta, Penates et sacra patria ab eo in novas sedes illata, narraverat antiquitas (v. Disquis. II); quid itaque magis rei consentaneum, quam ut heros insignis pietate et religione exhiberetur? Neque vero non videre debuit tantus poeta, ad rerum magnitudinem et augustam aliquam dignitatem religiosas res, caussas et consilia eximiam vim habere. Itaque hoc quidem tanquam rerum cardine præclare est usus, ut prædictionibus variis animos spe et ex |