Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Romani literarum lumen a Græcis acceperant; sermonem suum ad Græca expoliérant et locupletarant; ex Græcis primi poetæ fabulas, mox et epica carmina, converterant (1); ad Græca exempla se composuerant ii, qui primi elegantiæ et venustati orationis studuerant (2). Perlustret mihi aliquis veterum poetarum ante Virgilium fragmenta, inprimis Ennii, pleraque ex Græco aliquo poeta, aut latine expressa, aut imitatione adumbrata videbit. Etiam Plautus ac Terentius toti fere ex Græcis, vel ad Græcos comparati et constituti sunt. Ad Græca prorsus ingenia se composuere Romani; in Græcis pueritiam et adolescentiam consumebant. Ex multis scriptorum, inprimis Ciceronis, locis notior res est, quam ut plura de ea monenda sint. Itaque, etsi exculto jam sermone Romano, et pluribus Romanorum ingeniorum fetibus in publicam lucem eductis, tamen ne sub Augusto quidem destiterunt summi viri Græca exprimere latine, cum Græcis ornatu certare, eorum inventa sua facere, multo magis si novum carminis genus in Romanas literas inferrent. Horatii quidem Carmina, pleraque ex Græcis Lyricis adumbrata esse nullus dubito; quandoquidem inter tam pauca fragmenta ex istis lyricis servata vix unum et alterum est, cujus non imitationem ab Horatio factam excitare possis; quid itaque futurum putabimus, si Lyricos Græcos integros cum Horatio comparare liceret! Neque aliter se rem in Catullo, Propertio, Ovidio aliisque habituram esse credere fas est, si Græci Elegorum scriptores, inprimis Alexandrini poetæ, adhuc extarent.

(1) Ita Cn. Matius Iliadem (unde fragm. apud. Scalig. ad Varron. de Lingua Latina, VI, pag. 149, Stephan.), Varro Atacinus Argonautica.

(2) Græca expressit in epicis Ca

tullus. Hoc idem fecerat C. Helvius Cinna in Smyrna sua; Augustei autem ævi memorantur multi, qui epe ex Græcis fabulis composuerant. Conf. Ovid. Epp. ex Ponto IV, 16,

Quis itaque Virgilium reprehendat, quod popularium suorum sensum, judicium ac morem sequutus, totum se ad Græcos poetas in suis carminibus exprimendos applicuit? Nova accedere videbatur voluptas, quæ delectationem in majus auctam afferret, si præclara et suavis sententia simul græci loci recordationem faceret, unde esset expressa. In Eneide itaque pauci sunt mores (seu characteres), vix ullum factum notabilius, vix locus aliquis præstantior, in quo non poetæ alicujus Græci, inprimis Homeri, vestigia agnoscas. Sed in eadem Eneide multo doctiorem et ingeniosiorem imitatorem agnoscas facile, quam in Bucolicis, in quibus multa passim aliena a rerum veritate et ratione posita notavimus, et alia facile notari possunt, in quæ poeta imitandi studio parum subtili incidit, ut quum pastor indoctus Ararim et Oaxem memorat, aut in illis : nuper me in litore vidi : aut, novimus et qui te, et id genus alia. Neque vero hæc Græcorum imitatio, aut ingenio carere, aut judicio putanda est; est enim illa nequaquam servilis aut affectata, cujusmodi ab ingenio exili et ignavo proficisci solet, neque in alterius poetæ verbis, modis, et figuris variandis turpiter ingenii vires attrivit poeta; sed, ubi occurrerat aliquid ab alio ingeniose cogitatum, vel inventum, illo tanquam phantasmate tactus Maronis animus, vel, uti fieri solet, si scintilla idoneo fomite excepta est, flamma correptus incaluit, et magno incendio exarsit. Hinc novæ rerum formæ, nova genera, novæ interdum naturæ. Nemo facile, si singula recognoscat et excutiat, non intelligit Virgilium, etiam ubi presse sequitur, modo castigatiore, pulchriore, vel augustiore rei specie, Latini sermonis elegantia, aut novo rerum ornatu, modo deducta feliciter ac deflexa ad aliud rerum genus sententia vel oratione, certasse cum Græco poeta. Inprimis autem se Romanis in Homeri imitatione magnopere probare debuit cultus Augustei sæculi, quo simplicitas inculta, et horrida interdum Homeri vetustas, aut iners languor, modo ad honestiorem et mitiorem cultum a Marone, modo ad elegantiorem ornatum, aut ad incitatiorem vim temperata est. Hoc nomine ipse Æneas commendabilior videri potuit : omnibus ejus factis, moribus ac dictis major aliquis humanitatis cultus inest; apparatus rerum sunt ornatiores; ornamenta, dignitas, splendor et elegantia, μεγαλοπρέπεια, sed heroum personis digna, illustrat. Quæ quidem res in longam disputationem adduci posset, si animi magis lubitum, quam scriptionis consilium prosequi mallemus (1); monemus saltem, unicuique Virgiliani carminis virtutes rite æstimaturo alte hoc menti insidere debere, ut reputet, qua ætate, quo in populo, qua in urbe, quos inter homines poeta vixerit, quem inde colorem carmen ejus duxerit, ut, etsi salvo et integro heroicorum temporum more, purior tamen, mundior, et castigatior esset carminis habitus, affectus et πάθη, alia mitiorem, alia graviorem naturam omninoque cultioris ævi dignitatem haberent, heroumque mores, sententiæ ac dicta, etsi heroicæ ætati consentanea, spirarent tamen nescio quid

(1) Scripta hæc erant, quum in manus sumsimus Hurdii, elegantissimi Britanni (nunc Episcopi Worcestriensis gravissimi), disputationem de imitatione poetica, qui præclare rem expedit, quatenus et rerum a poetis tractandarum et ingeniorum tantam inter se esse affinitatem docet, ut plures eadem aut eodem modo eloqui necesse sit; bene etiam notas veræ imitationis apponit.

Adjiciamus nunc illud, quod non minus in considerationem ve

nit, carmen epicum jam antea ab Ennio tentatum fuisse, Annalium libb. XL, quod sane historicum potius fuit, quam epicum, multis tamen luminibus et virtutibus probatum et laudatum; nisi quod sermo horridus, ingenium nulla arte expolitum, et versuum inertia venustioribus displicebat: Virgilio itaque allaborandum fuit, ut carmen ad majorem orationis cultum, quem ex sæculi genio paratum habuit, eveheret, si exempla Græca exprimeret.

eculi,

[ocr errors]

mine

ibus

ham

here

O

ex elegantia sæculi, urbis et domus Augusteæ, in qua poeta vixit. XIII. Ad cultum Virgiliani carminis gratum et amabiDalun lem non minus spectat orationis indoles, quippe quæ in simplicitate mirabili dignitatem servat et gravitatem. Ornatu enim vario et exquisito, et sermonis poetici altatit nitore, orationis dignitate et gravitate, sententiarum pondere, Homerum longissime antecellit, cujus laus hac in parte præcipua, in proprietate et simplicitate, tum in suavitate numerorumque facilitate, posita est, (nam serJolimonis Ionici epicæ narrationi tam præclare accommodati felicitatem ætati suæ debuit), etsi nec vis et robur, nec vite pulchritudo, et interdum nec ornatus ei desit. Sed nec Virgilius in ornatissima oratione simplicitatem et proprietatem deseruisse videri debet; etsi sequiores scriptores, nec modo poetæ, multa orationis suæ pigmenta et leenocinia ex eo adoptarent; male in pedestrem illatis iis, quæ carmini erant propria. Certe poetici ornatus elegantis, nec affectati, præstantissimum et unicum exemplar esse arbitror carmen Virgilianum; in hoc sermonis poetici genium primo constitutum, et ad certa rerum principia ac leges exactum deprehendere, et troporum ac figurarum naturas, inversionumque rationes descriptas, et, tanquam a magistro norma proposita, constitutas discere licet (1).. Quæ ipsa res animadversa me adduxit, ut in sermone Virgilii poetico enarrando et explicando operam collocarem accuratiorem, quam in ullo alio scriptore recte

IP

(1) Discere adeo licebit et illud, in quo magnos poetas falli videmus, non omnem orationem, omnesque formulas ac modos loquendi, per inversiones esse mutandos et detorquendos; ne naturalis cultus omnis defluat, et ne succedat oratio contorta, salebrosa, obscu

ra. Hic est ille scopulus, ad quem jam olim offenderunt Virgilii imitatores Lucanus, Statius, Valerius Flaccus, Silius Italicus, Claudianus; quos propter hoc ipsum inversionum intempestivum studium a paucis cum voluptate legi videmus.

consumi a me posse putem. Nolim enim, id quod sæpe professus sum, aliis auctor esse, ut omnes poetas eodem modo interpretatione perpetua operose nimis instruendos esse sibi persuadeant; etsi facile intelligo, iis, qui Silium, Statium, aut Valerium Flaccum, aut similes, cum fructu edituri sunt, ad orationem illustrandam non minus, quam ad lectionem constituendam, convertendum esse studium; a me id saltem spectabatur, ut iis, qui bona institutione egerent, exemplo aliquo proposito, et quidem in poetarum principe, de vera enarrandi ratione constaret, ad quam se, etiam nullo alio magistro adhibito, comparare possent. Attamen in hac ipsa poetici sermonis constitutione, poetæ laus et virtus, non tam in inveniendo, quam in invento aliorum cum ingeniosa sagacitate in suos usus transferendo cernitur. Alexandrinis enim poetis, Callimacho, Apollonio, Nicandro, Arato, poetici sermonis exquisitioris indoles et natura unice est accepta referenda; hoc eorum docent scripta, in summa simplicitate cultum, nitorem, et ornatum admirabilem, quem nulla alia ætas assequuta est, referentia. Videntur scilicet poetæ doctissimi, et Ptolemæorum contubernio expoliti animadvertisse, non infeliciter Tragicorum tumorem Homerica simplicitate temperari, et natam inde orationis gravitatem ætatis suæ elegantia quodam modo imbui, adeoque dignitatem cum venustate consociari posse. Hos Maro auctores habuit, cum tanto majore judicii laude, quod Ennius, et ceteri, qui præcesserant, de orationis elegantia et ornatu castigatiore parum laboraverant.

XIV. Placet nunc in fine subjicere nonnulla, et per saturam monere, quibus virorum doctorum opinionibus, quas totam carminis indolem, vel characterem tollere videas, tacite, aut expresse a nobis occurratur; nam in contentionem cum quoquam descendere, nec ingenii nostri, nec moris est.

« ZurückWeiter »