Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EXCURSUS XXII.

Auro inclusum ebur, marmor, argentum.

.

vel

ex

[ocr errors]

I, 588 - 593. Restitit Æneas, claraque in luce refulsit, Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Comparationem vulgo male institutam in altera editione deserueram : recte quoque adversus illam disputavit Mejerotto V. C. in Dubiis

p. 35. Primum conferenda cum h. I. inf. X, 135 sqq. Homer. Odyss. S, 229-235. t, 156. 162. De statua ex ebore, argento , marmore facta vix recte hæc accipias ; quorsum enim pertinere ró circumdatus dixeris ? nam ad inaurandi artificium multo minus bene hoc referas. Cogitandum saltem de sculptura vel anaglypho. Enimvero' accipere præstat simpliciter de ornamento aliquo vel cimelio , ebore, argento, vel marmore facto , quod intra aliam materiam , h. 1. aurum, comprehensum et inclusum est, ut ita auri splendore repercusso interioris materiæ candor et nitor tanto elarius effulgeat. Ad similem modum viri divina oris dignitate ornati species erat tanto magis insignis et præclara, quod nimbus fulgidus eum circumdabat. Quod etiam multo magis patet ex altero loco lib. X, 135 sq. Qualis gemma micat, fulvum que dividit aurum (auro inclusa) Aut collo decus aut capiti ; vel quale per artem Inclusum buxo, aut Oricia terebintho Lucet ebur. Ascanius scilicet inter ceteros pugnantes conspicuus est oris nitore et pulchritudine. At Homerus, e quo uterque locus expressus, dum Ulyssem lotum et uncium nova corporis dignitate enituisse declarare vult, simpliciter argentum auro inclusum memorat, versibus tamen nitidissimis; inprimis ad declarandam notionem toll. τα περίχευε χάριν , adhibet illud: “Ως ότε τις χρυσόν περιχεύεται αργύρω ανη ρ *Ispis - in quo argentum, h. e. ornamentum aliquod et ágapa, muliebris v. c. ornatus, ex argento, ferruminatione (xonanost, ouvæon), inclusum auro, intelligere in promtu est; in quo argenti nitor ac candor inter aurum suavius ac vividius elucescit; auri enim rutilantis splendore repercusso argenti nitor multo magis efflorescit. Apparet ex his ipsis locis talem argenti aurique in uno opere consociandi usum ac morem viguisse, et placuisse, Homeri saltem ætate : Talis erat calathus Helenæ ex Ægypto apportatus Odyss. -, 132 Telepor asgupeov Xpuoco deni zsired nexpcéanto. Talis erat crater ibid v. 615. Omnino variis metallis vas vel utensile exornandi morem fuisse declarat v. c. lectus Ulyssis Odyss. f, 200. At eboris aurique, inprimis in anaglypho opere, miscendi mios a Græcis Romanisque est frequentatus cf. Ge. II], 26. Crepit quoque lignum ebore distingui , mox operiri : Plin. XVI, 43 s. 84.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS XXIII.

Teucri ad Sidonios accessus,

1, 619-626. Atque equidem Teucrum memini Sidona venire , Finibus expulsum patriis ; nova regna petentem Auxilio Beli : genilor tum Belus opimam Vastabat Cyprum et victor ditione tenebat. Multa cuin arte et sagacitate hæc ex tragicorum fabulis ad majorem rei probabilitatem traduxit poeta. Teucer, redux a Troja, a patre Telamone aspere acceptus, sive quod fratrem Ajacem non esset ultus , sive alia de caussa (v. Serv.), neque in insulam Salaminem admissus, forte Phæbi accepta , profectus, novam Salaminem in Cypro condidit. Plures fuere hujus argumenti tragicæ fabulæ. Nunc ea de re Helena Eurip. 89 sqq. 144 sqq. est consulenda. Extiterunt forte etiam lyrica carmina , unde Horatius I Carm. 7 expressit, nisi is Pacuvium ante oculos

. habuit. v. Cic. II de Or. 46. Jam Cyprum a Phænicibus coloniis fuisse frequentatam , atque etiam ditione habitam, vel ipse insulæ situs probabile facit. Forte tamen et historiarum monumenta tradiderant, a Tyriis vel Sidoniis , et quidem a Belo aliquo , Cyprum fuisse bello petitam. Paullo tamen licentius in his, jure quidem suo , versatur poeta. Facit Beli, Tyri regis , sedem Sidonem , quæ tamen, Trojanis saltem temporibus, suos reges ipsa habuit (cf. ad Guthrium T. I, p. 439). Paridem Sidonem venisse et urbem evertisse, narratum erat in Cypriis, ut ex fragmento Procli Escurial. didici. Accesserat mox ad Cinyram Palamedes in Cyprum missus ad societatem belli petendam : quod ex eodem, ut suspicor, carmine narratur in Alcidamantis Or. in Palamed. p. 73. Fundus erat Iliad. a, 20—23. Porro Beli nomen, tanquam mollius , recte prætulit poeta vero nomini, quod pater Elisa et Pygmalionis, Tyri rex , habuit Mutgonis vel Matgeni ap. Joseph. in Apion. I, p. 927, Mettinum , Mettem, Methrem appellant alii, y. ad Justin. XVIII, 4, 3. Adde Serv. ad Æn. I, 343.

[ocr errors]

:

[ocr errors]

EXCURSUS XXIV.

De Ilione.

1, 653. Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim. Ilionem inter Priami filias ab Apollodoro et similibus memorari non videas, ab Hygino tamen fab. 243 et 109 ex tragoedia scilicet Græcorum aliqua , quæ interiit. Est ibi illa Połymnestori Thracum regi nupta, et ad eam frater Polydorus educandus mittitur. Etiam Pacuvii tragædia hoc

nomine fuit; et Accii Ilionen ex Nonio laudari videas, male ab aliis , etiam a Columna, inter Ennianas fabulas commemoratam. Ex ea dictum illud : Mater te appello e Cic. Acad. Qu. IV, 27 et Horat. II Serm. 3, 61 notum. adde Serv. ad h. I. et III, 15. Laodicen frustra huc vocat Cerda , de qua v. Quint. Cal. XIII; 544 sqq. Tryphiod. v. 648 et Pausan. X, 26.

EXCURSUS XXV.

Implere amorem genitoris. 1, 716. Et magnum falsi inplevit genitoris amorem. Videamus paullo accuratius de h. I., in quo mihi dissentiendum est a doctiss. Interprete. Nam, quæ prima legentis cogitationi occurrat, sententia esse videtur hæc, ut Ascanius falsus desiderium patris, a quo absentiam filii impatienter ferente arcessitus erat , primis amplexibus et osculis expleret. Ita magnum amorem bene dixit, et fałsus genitor , est elusus , deceptus , vel simpl. cujus verus filius Amor non esset. Implere amorem, ut , dolorem , luctum, bene dicitur; communius explere. Burmannus tamen Corradum, qui ita exposuerat, reprehendit , alteramque rationem proponit, ut sit : 'partes filii , patrem vehementer amantis, bene egit; erga patrem amorem ostendit omnibus numeris ita perfectum, ut is crederet esse verum filii affectum. Sane amor genitoris est etiam amor in genitorem ; et ut impleri officium dicitur , cui satisfacimus , ita amor recte videtur dictus impleri , cum debitus amor præstatur. Sed primum toti rationi subesse aliquid coacti ac duri videtur; nec, quorsum magnus amor pertineat, dicere in promtu est; et Æneæ desiderium potius erat explendum, cujus omnis in Ascanio cura stabat et animus hærebat. Ceterum Servius locum obscure interpretatur, nec Donatus vel Pompon. Sab. quidquam juvant.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS XXVI.

Qui. qualis. quantus. 1, 750—753. Multa super Priamo rogitans , super Hectore multa ; Nunc, quibus Auroræ venisset filius armis ; Nunc , quales Diomelis equi; Nunc, quantus Achilles. Memnonis (de quo vid. Excurs. XIX sup. ad 489) arma nec apud Pindarum, nec apud Dictyn et Quintum quidquam habent præcipui. Apud Hesiodum Theog. 984 Memnon x&#xoxopvou this, sed hoc simpliciter armatus , ut passim alii heroes. Nisi itaque poeta fabulam parum nunc notam sequutus est, nec commentitum est,

[ocr errors]
[ocr errors]

2

[ocr errors]

quod in Servianis legitur, a Vulcano facta fuisse ei arma; ad barbaricum exercitus Memnonii apparatum, a Trojano more diversum , referendum est. cf. Dictyn IV, 4 et 5. Quod nisi probare malis , aecipienda verba sunt simpliciter, ut sit variata oratio pro vulgari : multa rogitans porro super Memnone , et Diomede et Achille. Similis forma orationis Ecl. VI, 80. 81 Quo cursu deserta petiverit , aut quibus ante Infelix suu tecta supervolitaverit alis , pro , quomodo ille narraverit, quemadmodum Philomela primum in solitaria loca fugerit, mox vero, in hirundinem mutata, pristina sua tecta iterum petierit, et circum ea volaverit. Sed, ut in nostro Æneidis loco rationi propositæ non satis confidam, facit primum, quod etiam supra v. 489 nigri Memnonis arma memorata singulare quid de armis ejus innuere videntur; tum in hoc ipso loco v. 752 Diomedis equi subjecti similiter certa aliqua ratione sunt dicti, etsi nec, illi quidnam præcipui habuerint , dicere in promtu est. Si equi sunt currus, quos Sthenelus regebat : Iliad. , 366. 367, non memini ulla insigniorę laude eos a poeta commendari, Sin equi sunt Rheso coeso abducti : sup. v. 469 sq., ii Rhesi erant dicendi, non Diomedis; qui etiam aliis equis, Æneæ abductis, superbiebat in ludis funebribus Patrocli, Iliad. t, 290 sq. Quod Servius Điomedis equos a Diomedis Thracis equis carnivoris originem ducere dicit , inter Grammaticorum acumina referendum esse videtur. Tandem quantus Achilles , quam magnus corporis viribus et animi virtute.

[ocr errors]
[ocr errors]

ÆNEIDOS

LIBER SECUNDUS.

www

ARGUMENTUM.

[ocr errors]

DIDONIS voluntati morem gerens Æneas, excidii Trojani seriem narrat; ea est hujusmodi: Græci decimo belli Trojani anno attritis jam viribus, virtutique diffidentes, ad dolum confugiunt: nocteque ea , quæ urbis incendium antecessit, fugam simulantes, circa Tenedum latitant, relicto in agro Trojano equo ligneo tantæ magnitudinis, ut portis urbis recipi non posset, ejus utero lectissimum quemque procerum includunt. Trojani partim fraude Sinonis impulsi, partim Laocoontis supplicio territi, diruta muri parte, equum in arce statuunt 1 — 249. Nocte intempesta Græci a Tenedo profecti, per eam muri ruinam, qua equus erat introductus, urbem invadunt. Sinon reserato equi utero armatos emittit: omnia ferro flammisque fædantur — 267. Æneas interim ab Hectore in somnis admonetur, ut sibi fuga consulat, deosque patrios incendio eripiat — 297. Ille tamen, honestam mortem turpi fugæ præferens, frustra in arma ruit: satis feliciter primus impetus succedit Trojanis, donec Coroebi consilium secuti, sumtis Græcorum armis, suorum telis obruuntur -437. Interea Priami regia oppugnatur, Priamusque ipse a Pyrrho Achillis filio interficitur — 558. Æneas itaque frustra tentatis omnibus, cum jam nihil spei reliquum esset, sacra Anchise patri committit, eoque in humeros suos sublato, assumtisque Ascanio filio Creusaque uxore, fugam arripit --728. Græci a tergo insequuntur. In eo tumultu Creusam uxorem amittit: cujus quærendæ caussa per totam urbem oberranti obvia fit uxoris Umbra, virumque mortis suæ certiorem facit – 794: ipse ad socios revertitur; quo jam magnus virorum mulierumque numerus confluxerat, ejus auspicium, quocunque terrarum abducere vellet, sequi paratus.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »