EXCURSUS XXIII. Teucri ad Sidonios accessus. I, 619-626. Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, Finibus expulsum patriis; nova regna petentem Auxilio Beli : genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum et victor ditione tenebat. Multa cum arte et sagacitate hæc ex tragicorum fabulis ad majorem rei probabilitatem traduxit poeta. Teucer, redux a Troja, a patre Telamone aspere acceptus, sive quod fratrem Ajacem non esset ultus, sive alia de caussa (v. Serv.), neque in insulam Salaminem admissus, forte Phœbi accepta, profectus, novam Salaminem in Cypro condidit. Plures fuere hujus argumenti tragicæ fabulæ. Nunc ea de re Helena Eurip. 89 sqq. 144 sqq. est consulenda. Extiterunt forte etiam lyrica carmina, unde Horatius I Carm. 7 expressit, nisi is Pacuvium ante oculos habuit. v. Cic. II de Or. 46. Jam Cyprum a Phœnicibus coloniis fuisse frequentatam, atque etiam ditione habitam, vel ipse insulæ situs probabile facit. Forte tamen et historiarum monumenta tradiderant, a Tyriis vel Sidoniis, et quidem a Belo aliquo, Cyprum fuisse bello petitam. Paullo tamen licentius in his, jure quidem suo, versatur poeta. Facit Beli, Tyri regis, sedem Sidonem, quæ tamen, Trojanis saltem temporibus, suos reges ipsa habuit (cf. ad Guthrium T. I, p. 439). Paridem Sidonem venisse et urbem evertisse, narratum erat in Cypriis, ut ex fragmento Procli Escurial. didici. Accesserat mox ad Cinyram Palamedes in Cyprum missus ad societatem belli petendam: quod ex eodem, ut suspicor, carmine narratur in Alcidamantis Or. in Palamed. p. 73. Fundus erat Iliad. λ, 20-23. Porro Beli nomen, tanquam mollius, recte prætulit poeta vero nomini, quod pater Elisæ et Pygmalionis, Tyri rex, habuit Mutgonis vel Matgeni ap. Joseph. in Apion. I, p. 927, Mettinum, Mettem, Methrem appellant alii, v. ad Justin. XVIII, 4, 3. Adde Serv. ad Æn. I, 343. EXCURSUS XXIV. De Ilione. 1, 653. Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim. Ilionem inter Priami filias ab Apollodoro et similibus memorari non videas, ab Hygino tamen fab. 243 et 109 ex tragedia scilicet Græcorum aliqua, quæ interiit. Est ibi illa Połymnestori Thracum regi nupta, et ad eam frater Polydorus educandus mittitur. Etiam Pacuvii tragœdia hoc nomine fuit; et Accii Ilionen ex Nonio laudari videas, male ab aliis, etiam a Columna, inter Ennianas fabulas commemoratam. Ex ea dictum illud: Mater te appello e Cic. Acad. Qu. IV, 27 et Horat. II Serm. 3, 61 notum. adde Serv. ad h. 1. et III, 15. Laodicen frustra huc vocat Cerda, de qua v. Quint. Cal. XIII; 544 sqq. Tryphiod. v. 648 et Pausan. X, 26. EXCURSUS XXV. Implere amorem genitoris. I, 716. Et magnum falsi inplevit genitoris amorem. Videamus paullo accuratius de h. 1., in quo mihi dissentiendum est a doctiss. Interprete. Nam, quæ prima legentis cogitationi occurrat, sententia esse videtur hæc, ut Ascanius falsus desiderium patris, a quo absentiam filii impatienter ferente arcessitus erat, primis amplexibus et osculis expleret. Ita magnum amorem bene dixit, et falsus genitor, est elusus, deceptus, vel simpl. cujus verus filius Amor non esset. Implere amorem, ut, dolorem, luctum, bene dicitur; communius explere. Burmannus tamen Corradum, qui ita exposuerat, reprehendit, alteramque rationem proponit, ut sit: 'partes filii, patrem vehementer amantis, bene egit; erga patrem amorem ostendit omnibus numeris ita perfectum, ut is crederet esse verum filii affectum. Sane amor genitoris est etiam amor in genitorem ; et ut impleri officium dicitur, cui satisfacimus, ita amor recte videtur dictus impleri, cum debitus amor præstatur. Sed primum toti rationi subesse aliquid coacti ac duri videtur; nec, quorsum magnus amor pertineat, diceré in promtu est; et Æneæ desiderium potius erat explendum, cujus omnis in Ascanio cura stabat et animus hærebat. Ceterum Servius locum obscure interpretatur, nec Donatus vel Pompon. Sab. quidquam juvant. EXCURSUS XXVI. Qui. qualis. quantus. I, 750-753. Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; Nunc, quibus Auroræ venisset filius armis; Nunc, quales Diomedis equi; Nunc, quantus Achilles. Memnonis (de quo vid. Excurs. XIX sup. ad 489) arma nec apud Pindarum, nec apud Dictyn et Quintum quidquam habent præcipui. Apud Hesiodum Theog. 984 Memnon χαλκοκορυση τὴς, sed hoc simpliciter armatus, ut passim alii heroes. Nisi itaque poeta fabulam parum nunc notam sequutus est, nec commentitum est, quodin Servianis legitur, a Vulcano facta fuisse ei arma; ad barbaricum exercitus Memnonii apparatum, a Trojano more diversum, referendum est. cf. Dictyn IV, 4 et 5. Quod nisi probare malis, aecipienda verba sunt simpliciter, ut sit variata oratio pro vulgari: multa rogitans porro super Memnone, et Diomede et Achille. Similis forma orationis Ecl. VI, 80. 81 Quo cursu deserta petiverit, aut quibus ante Infelix sua tecta supervolitaverit alis, pro, quomodo ille narraverit, quemadmodum Philomela primum in solitaria loca fugerit, mox vero, in hirundinem mutata, pristina sua tecta iterum petierit, et circum ea volaverit. Sed, ut in nostro Eneidis loco rationi propositæ non satis confidam, facit primum, quod etiam supra v. 489 nigri Memnonis arma memorata singulare quid de armis ejus innuere videntur; tum in hoc ipso loco v. 752 Diomedis equi subjecti similiter certa aliqua ratione sunt dicti, etsi nec, illi quidnam præcipui habuerint, dicere in promtu est. Si equi sunt currus, quos Sthenelus regebat: Iliad. δ, 366. 367, non memini ulla insigniorę laude eos a poeta commendari. Sin equi sunt Rheso ceso abducti: sup. v. 469 sq., ii Rhesi erant dicendi, non Diomedis; qui etiam aliis equis, Eneæ abductis, superbiebat in ludis funebribus Patrocli, Iliad. 4, 290 sq. Quod Servius Diomedis equos a Diomedis Thracis equis carnivoris originem ducere dicit, inter Grammaticorum acumina referendum esse videtur. Tandem quantus Achilles, quam magnus corporis viribus et animi ÆNEIDOS LIBER SECUNDUS. ARGUMENTUM. DIDONIS voluntati morem gerens Æneas, excidii Trojani seriem narrat; ea est hujusmodi: Græci decimo belli Trojani anno attritis jam viribus, virtutique diffidentes, ad dolum confugiunt: nocteque ea, quæ urbis incendium antecessit, fugam simulantes, circa Tenedum latitant, relicto in agro Trojano equo ligneo tantæ magnitudinis, ut portis urbis recipi non posset, ejus utero lectissimum quemque procerum includunt. Trojani partim fraude Sinonis impulsi, partim Laocoontis supplicio territi, diruta muri parte, equum in arce statuunt 1-249. Nocte intempesta Græci a Tenedo profecti, per eam muri ruinam, qua equus erat introductus, urbem invadunt. Sinon reserato equi utero armatos emittit: omnia ferro flammisque fœdantur 267. Æneas interim ab Hectore in somnis admonetur, ut sibi fuga consulat, deosque patrios incendio eripiat 297. Ille tamen, honestam mortem turpi fugæ præferens, frustra in arma ruit: satis feliciter primus impetus succedit Trojanis, donec Corœbi consilium secuti, sumtis Græcorum armis, suorum telis obruuntur - 437. Interea Priami regia oppugnatur, Priamusque ipse a Pyrrho Achillis filio interficitur - 558. Æneas itaque frustra tentatiş omnibus, cum jam nihil spei reliquum esset, sacra Anchisa patri committit, eoque in humeros suos sublato, assumtisque Ascanio filio Creusaque uxore, fugam arripit - 728. Græci a tergo insequuntur. In eo tumultu Creusam uxorem amittit: cujus quærendæ caussa per totam urbem oberranti obvia fit uxoris Umbra, virumque mortis suæ certiorem facit 794: ipse ad socios revertitur; quo jam magnus virorum mulierumque numerus confluxerat, ejus auspicium, quocunque terrarum abducere vellet, sequi paratus. CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant; Infandum, Regina, jubes renovare dolorem ; 5 2. Ab alto est Medic. Pierii. - 3. renovare jubes regina Hamb. pr. - 4. opis Hugen. 5. ipsa Franc. Hic et tertius liber Episodium de Trojæ excidio Æneæque erroribus complectuntur, quod præclare poeta intexuit, quippe cum Æneæ fatis inprimis conjunctum, et ad admirationem excitandam natura sua et magna rerum inter homines fama eximie aptum, Quod autem Æneæ narrantis partes tradidit, in eo illud commodi assequutus est poeta, ut tota narratio habeat majorem auctoritatem, magisque miserationem faciat, cum ab eo exponantur res, qui earum pars magna fuit ipse; Delectus porro rerum ita relictus erat poetæ, ut proferre tantum ea liceret, quæ vel movent inprimis vel ornatum admittunt; Tandem ipse audientium confessus post sollennes epulas, et Didonis in Ænea hærentis vultus, habet, quod legentis animum quodammodo afficiat. Noc-tem ipsam, jam provectam, habere quoque, quod mentem teneat, putabat Trappius. Est hic liber inter perfectissimas operis partes ipsius poetæ judicio habitus; quippe quem cum quarto et sexto Augusto speciminis loco prælegerit. v. sup. T. I Vita V. c. 12. §. 46 sq. Quem autem ex antiquioribus poetis ante oculos habuerit Virgilius in excidio Trojæ exponendo, disputatum est in Excursu ad hujus libri princ. scilicet Iliadem parvam cum Euripidis tragœdiis. 1. Intenti ora tenebant, ornate, erant intenti; habebant vultus et oculos intentos et conversos in Æneam. Mox v. 2 altus tantum ornat. Et erant tricliniares lecti magnificentiæ caussa alti; accedebant pulvini. 3. Cf. Odyss., 12 sqq. et n, 241. 242, sed in Virgilio omnia prnatiora; ut v. 4 ornate pro : narrando, ut regnum Trojanum everterint Achivi, dixit, eruerint, et Trojanas opes, et regno adjecit epitheton, lamentabile, quod lamentabile exitium habuit. Eadem expressit Statius suo more Theb. V, 28 sqq. 6 sq. Reluctatur Æneas narrationemque principio deprecatur: nimium enim sibi animum iri commotum harum calamitatum recordatione, quas ne Achivi quidem, cladis auctores, sine lacrimis nar |