Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XXX

accessoriis rebus vim totius comparationis definirent, modo alterius accessoris more omnem laudem ad eum, contemto altero, aber e

Probus, etiam Pomponio Sabino ad h. 1. laudatus, ap. Gell. IX, 9 (cf. Macrob. V Sat. 13 et 14) nihil quidquam tam improspere Virgilium ait ex Homero vertisse - quem locum ibi vide et expende Grammatici pravum acumen. Nam singula refellere non vacat. Contra Jul. Cæs. Scaliger in Poetice V, 3 p. 219 Virgilianos versus a magistro, HomeTamaricos vero a discipulo confectos ostendere vult. Sed erat summus Vir

ce is omnino Homero iniquior. Probum vel Scaligerum exscripserunt vel (in gli Euboici

secondi Abitatori di Napoli pag. 405). Nobis quidem, ut in aliis, Dugas inventi laudem, quæ haud dubie est major, Homerus, majoris ornatus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

commendationem habere videtur Virgilius; et esse in utroque, quod probes, quod mireris. Choros egregie substituit Virgilius, cum Homerus lusum memoret : παίζουσι, quod, etsi et ipsum de choreis ac saltatione sollenne, ut v. c. Odyss. 9, 250. 251 (et paullo ante μολπή cantus cum saltatione. v. Græv. Lect. Hesiod. c. 19); vix tamen Homerus, quæ ejus verba sunt, alia de re quam de incessu et discursitatione venantium cogitare potuit. Variavit itaque Virgilius rem, et multo splendidiorem speciem exhibuit χορευούσας, non discurrentes, Nymphas.

Vituperant tamen in Marone choros Dianæ, deæ venatrici, tributos, et præferre hactenus possis Silium, qui in re venatoria substitit in loco e nostro expresso lib. XV, 772 sqq. Ut, cum venatu saltus exercet opacos Dictynna, et lætæ præbet spectacula matri, Aut Pindi nemora excutiens, aut Manala lustrans, omnis Naiadum plenis comitata pharetris Turba ruit, striduntque sagittiferi coryti : exultat vertice montis Gratam perlustrans oculis Latonia prædam. ut illam Claudiani R. P. II, 62 70, ubi Amazonum cohors memoratur. Scilicet non meminere viri docti, cum antiquorum hominum more solennis in solennibus festis et sacrificiis esset saltatio cum cantu, traductas esse choreas, ut alia vitæ humanæ gaudia, ad beatam deorum vitam. Ducit chorum Bacchus, ducit Apollo, ducit Diana, Venus. Inprimis autem puellares choreas dederunt veteres Veneri cum Gratiis et Nymphis; quod ex iis in suum carmen derivavit Horat. 1, 4, et Dianæ cum Nymphis, v. c. apud Callim. in Dian. 170 sq., unde ejus Nymphæ χορήτιδες ν. 13. 14. In talibus autem choris haud dubie, quæ procerior et pulchrior est corpore, eminet super ceteras. Aliam viam ingressus erat Apelles, qui Dianam pinxerat sacrificantium virginum choro mixtam: quibus vicisse Homeri versus videbatur, id ipsum describentis. Plin. XXXV, 36, 17. Velim utique Plinium aut disertius aut subtilius rem exposuisse; si sacra facientes puellæ chorum ducebant, non bene intelligitur, quo jure Dianam illis inserere potuerat Apelles : cui enim sacra faciebat dea? aut quomodo sacris seu suis seu alienis interesse illa poterat? Tum quomodo artifex Homeri versus vincere dici potuit id ipsum describentis! cum Homerus longe aliam Dianæ cum Nymphis ludentis speciem expresserit. Corruptelam in voce

sacrificantium quærere cum Lessingio (in Laocoonte p. 224) vix ausim, cum nulla adsit ratio critica probabilis. Dubitare licet, sitne sacrificantium virginum chorus de choro proprie dicto accipiendus ; ut inf. de Apolline IV, 145 Instauratque choros. an chorus dictus sit pro turba ac multitudine ut ap. Ovid. II Met. 441 sqq. Ecce suo comitata choro Dictynna per altum Mænalon ingrediens etc. Pinxerat forte Apelles sacrum Dianæ, cui ipsa dea interesse dignata erat; ut ap. Apollon. III, 875 sq. ubi Medea comparatur cum Diana ad sacrum properante ; incedit illa τηλόθεν ἀντιόωσα πολυκνίσσου έκατόμβης.

Eurotam tribuit Dianæ Virgilius, Laconicæ fluvium, qui Taygetum montem alluit, quem Homerus meinoraverat. Nec Cynthus inepte nominatur, utpote Deli insulæ mons. Magnus numerus Nympharum bene declaratur : quam mille sequutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades. Nympharum comitatum Latonam circumstantem pulchre etiam Apollon. expressit in loco insigni paullo ante laudato, et cum hoc comparando III, 875 - 884: incedit ibi Diana curru vecta Nympharum comitatu stipata, sacro interfutura. Alio invento Penthesilea inter Amazones eminens cum Luna inter sidera et cum Aurora comparatur a Quinto Smyrnæo I, 36 sqq., quod proxime accedit ad illud Horatianum : velut inter ignes Luna minores. Quod pharetram fert humero Diana, otiosum (quamquam vel sie positum, ornaret tamen; cum dea sit ἰοχέαιρα) haberi nequit, siquidem Nymphas supereminet omnes: conspicuique adeo sunt humeri deæ. Jam hoc quidem ornatius extulisse Homerum, negari nequit :' Πασάων δ ̓ ὕπερ ἤγε κάρη ἔχει δὲ μέτωπα, ̔Ῥεῖά τ' ἀριγνώτη πέλεται, καλαί. δὲ τε πασαι in quibus inprimis novissima verba præclare dicta sunt. Recte itaque ab his abstinuit poeta Romanus. In versu autem 502 cum Homero certasse videri potest : cujus γέγηθε δέ τε φρένα Λητω reddidit: Latonæ tacitum pertentant gaudia; quod enim Homerus in medio collocaverat, ipse in fine subjecit. Est etiam hoc in artificio magnorum poetarum, ut in fine comparationis adjiciant adjunctum vel factum aliquod, quod illam notionem, ad quam illustrandam tota comparatio erat instituta, inprimis animo audientis infigit. Feliciter illud interdum ab aliorum sensu et opinione ducitur, aut a vi, quam res ad eorum animos et affectus habet. Ita h. 1. præclara Dianæ species mirifice declaratur Latonæ matris sensu, quæ si miratione filiæ defixa fuit, quid de aliorum judicio expectabimus? Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus; exsultat tacite, et in sinu gaudet, animadversa hac filiæ suæ divina formæ majestate. Atque hoc decus Virgilius sibi conflavit ex illo, quod temere inter cetera abjectum repererat : γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ. Conf. imitationem Claud. R. P. II, 69 sq. In illis : gradiensque deas supereminet omnes, multi certarunt cum Virgilio. Statius I Silv. 2,115 Latias, metire, quid ultra Emineat matres, quantum Latonia Nymphas Virgo premit, quantumque egomet Nereidas exto. Incessum Æneæ simili modo per Apollinis incessum de

claratum videbimus inf. IV, 142 sqq. Juvat tandem observare et hoc, post alios, nisi fallimur: in forma Didonis describenda uno epitheto defungi poetam: pulcherrima Dido: tam parum poeta ulteriore pulchritudinis descriptione immorandum sibi éssé putabat: nec facile corporis formosi speciem per partes describere ullus poeta, si sapit,

laborabit.

EXCURSUS XXI.

De antiquo Italiæ nomine.

I, 530-533. et III, 163 - 166. Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt OEnotri coluere viri; nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Nomina Italiæ omnia a Græcis venisse videntur; an inter incolas toti huic terrarum tractui nomen commune impertitum fuerit ac quale, ignorari, aut verius, nulllum omnino ab initio fuisse, putamus. Ita enim fert rerum hominumque ratio ac mos, ut nomina non imponantur rebus nisi iis aut ab aliis aut inter se discernendis; adeoque nec terris ac regionibus imposita fuere nomina nisi hominum commerciis subnatis; ut aut diversarum stirpium ac gentium sedes designarentur, aut ut accolæ ac fines dirimi ae regi possent. Inventa itaque terrarum nomina partim inter tribules ac populares, partim ab advenis. Prioris generis nomina, id quod ipsa rei ratio credere jubet, ad angustos tractus, quos aliqua stirps, tribus, vel gens tenebat, spectarunt; alia nomina in his substitere, alia inde latius ad proxima quæque loca proferri cœperant. Aliter res se habere potuit in nominibus, quæ ab advenis seu negotiandi seu visendi caussa fines ingressis invenirentur; quippe quæ magnum terrarum tractum jam ab initio declarare possunt, dummodo, fines aut oram ac litus aut populum tam late protendi, primo statim aditu constabat. cf. Exc. II extr. ad lib. VIII. Potuit adeo isti terrarum tractui, quam Italiam appellamus, initio a certa oræ maritimæ parte vel loco facto, nomen impositum esse a Phœnicibus, quod tamen nunc ignoramus. Nomina, quæ tenemus, Græcæ fere originis sunt: verum Græci non nisi exiguos litoris tractus ab initio cognitos habuere. Saturniæ qui dem nomen, quod Dionysius Halic. I, 34 putabat, vix fuit commune ac vulgare, sed est poetarum; etsi primo ad locum aliquem circa Tiberim spectasse dicitur: v. ad lib. VIII Exc. II extr. Hesperiæ nomen, terram ad occidentem sitam declarans, commune fuit cum Hispania; ut satis appareat, Græcis ex omni Europa primam innotuisse Italiam, nec nisi navigatione ad ulteriora facta, Iberiam quoque in notitiam venisse. Reliqua Italiæ nomina, cum certo agro vel certæ regioni, quam primum adierant vel coloniis frequentarant Græci, essent propria, ad remotiores terras, modo angustius modo latius, tandemque ad totum hunc Alpibus procurrentem tractum fuere traducta. OEnotria ab initio fuit ager inter Lameticum s. Terinæum sinum ac Scylacium, qui serioribus temporibus Bruttiorum erat. Appulerunt enim Enotri Pelasgi in litore hoc Italiæ interiore, atque Ausonibus hinc ejectis protulerunt fines suos primum versus Laum fluvium et Metapontum urbem, mox usque ad Silarum et Bradanum, forte etiam latius; Dionysius quidem hos ipsos Pelasgos ad Latium progressos, Umbris Siculisque expulsis, et cum Aboriginibus permixtos ea loca tenuisse narrat; sed ex opinatione ita statuens; cum non meminisset, alteram Pelasgorum multitudinem in mare Adriaticum evectam aliunde per Umbriam ad ista loca penetrasse. Propter cognationem tamen stirpis, aut etiam secundum illam Dionysio quoque probatam opinionem, Enotri totam Italiam obtinuisse dici possunt et ipsa Italia OEnotria, uti a prioribus incolis Ausonia, et a Chonibus, OEnotrorum parte, Chonia. Accuratius hæc, etsi primis lineis, secundum Aristotelem de rep. VII, 10 et Strabonem VI p. 391 comparato Dionysio I, 11 sq. 35 sq. post Cluverium a nobis exposita sunt in Guthriani operis (Allgemeine Weltgeschichte) recensione T. IV p. 75 sq. et al. Successit Italiæ nomen, idque paullo serius: nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem; Ergo Trojani saltem belli tempore in OEnotriæ locum alterum Italiæ nomen successisse, audierat Virgilius. Convenit hoc fere cum eo, quod Dionysius Halicarnassensis habet, XVII γενεαῖς seu ætatibus h. e. 459 annis ante bellum Trojanum, OEnotros Italiam accessisse: etsi hoc conjectura tantum, neque ea satis probabili apposuisse videri debet: cf. Exc. IV ad lib. VII. Add. Commentat. de fabulis Gr. inter Etruscos in Tom. III, Nov. Comm. Soc. Sc. Gotting. p. 35. 36. Ipsum Italiæ nomen ab initio illi parti fuit proprium, intra cujus fines OEnotria principio includebatur, Antiocho Syracusio teste apud Strabonem VI, p. 391, et Dionys. Halic. I, 34, Ab Italo, qui ex regibus post OEnotrum gentis conditorem fuit, nomen ductum idem Antiochus tradiderat v. loca laudd. Hellanicus autem Lesbius cum Timæo ap. Gell. XI, 1 aliisque a vitulis, ἰταλοῖς (Leguntur eadem in Apollodoro II, 5, 10, sed v. Notas p. 400 sqq.); utrumque tamen conjecturæ potius Græcanicæ, quam acceptæ a majoribus narrationis fidei, deberi videtur. Saltim hoc ex iisdem locis teneri forte potest, circa Herculis Thebani demum tempora Italiæ nomen invaluisse. Omnino super nominis origine multa alia aut commenti sunt aut tradidere veteres. v. Serv. ad h. 1. I, 533. adde his Bocharti somnia (Canaan I, 33). Siculorum regem appellat Italum etiam Thucydides VI. cf. Cluver. Ital. I, p. to sqq., qui tamen frustra conatur efficere, ut Italiæ nomen Latio proprium fuisse videatur. Ceterum, quod in Servianis ad v. 532 lib. I legitur: OEnotria, ut Varro dicit, ab OEnotro, Sabinorum rege, videndum est, an a seriore manu inculcatum sit. Consentit enim cum iis, quæ a Catone Anniano p. 6

traduntur.

EXCURSUS XXII.

Auro inclusum ebur, marmor, argentum.

I, 588-593. Restitit Eneas, claraque in luce refulsit, Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Comparationem vulgo male institutam in altera editione deseruèram: recte quoque adversus illam disputavit Mejerotto V. C. in Dubiis p. 35. Primum conferenda cum h. 1. inf. X, 135 sqq. Homer. Odyss. ζ, 229-235.4, 156.162. De statua ex ebore, argento, vel marmore facta vix recte hæc accipias; quorsum enim pertinere To circumdatus dixeris? nam ad inaurandi artificium multo minus bene hoc referas. Cogitandum saltem de sculptura vel anaglypho. Enimvero' accipere præstat simpliciter de ornamento aliquo vel cimelio, ex ebore, argento, vel marmore facto, quod intra aliam materiam, h. 1. aurum, comprehensum et inclusum est, ut ita auri splendore repercusso interioris materiæ candor et nitor tanto elarius effulgeat. Ad similem modum viri divina oris dignitate ornati species erat tanto magis insignis et præclara, quod nimbus fulgidus eum circumdabat. Quod etiam multo magis patet ex altero loco lib. X, 135 sq. Qualis gemma micat, fulvum quæ dividit aurum (auro inclusa) Aut collo decus aut capiti; vel quale per artem Inclusum buxo, aut Oricia terebintho Lucet ebur. Ascanius scilicet inter ceteros pugnantes conspicuus est oris nitore et pulchritudine. At Homerus, e quo uterque locus expressus, dum Ulyssem lotum et unctum nova corporis dignitate enituisse declarare vult, simpliciter argentum auro inclusum memorat, versibus tamen nitidissimis; inprimis ad declarandam notionem τοῦ. τῷ περίχευε χάριν, adhibet illud : Ὡς ὅτε τὶς χρυσὸν περιχεύεται ἀργύρῳ ἀνὴρ "Ιδρις – in quo argentum, h. e. ornamentum aliquod et άγαλμα, muliebris v. c. ornatus, ex argento, ferruminatione (κολλήσει, συναφή), inclusum auro, intelligere in promtu est; in quo argenti nitor ac candor inter aurum suavius ac vividius elucescit; auri enim rutilantis splendore repercusso argenti nitor multo magis efflorescit. Apparet ex his ipsis locis talem argenti aurique in uno opere consociandi usum ac morem viguisse, et placuisse, Homeri saltem ætate : Talis erat calathus Helenæ ex Ægypto apportatus Odyss. 8, 132 τάλαρον ̓Αργύρεον· χρυσῷ δ' επὶ χείλεα κεκράαντο. Talis erat crater ibid v. 615. Omnino variis metallis vas vel utensile exornandi morem fuisse declarat v. c. lectus Ulyssis Odyss. 4, 200. At eboris aurique, inprimis in anaglypho opere, miscendi mos a Græcis Romanisque est frequentatus cf. Ge. III, 26. Cœpit quoque lignum ebore distingui, mox operiri: Plin. XVI, 43 s. 84.

« ZurückWeiter »