Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

humili pariete , , ante Jovis simulacrum ducto, Penthesilea vulnerata, picta a Panæno, Phidiæ fratre ( ibid. ). Alia erat Penthèsileæ pictura Polygnoti Delphis ( ibid. X, 31. p. 875 f.) et pugna Thesei cum Amazonibus, picta in Pæcile a Micone ( ibid. I, 15 ). Certamen artificum in dedicando ex ære signo in templo Ephesiorum v. ap. Plin. XXXIV, 19 pr. Fuere ii artifices Pulycletus, Phidias, Ctesilaus , Cydon et Phradmon. Præterea Plinius Desilai Amazonem vulneratam, ( XXXIV, 19, 15) et Strongylionis Amazonem eucnemon (ibid. s. 21.) utramque ex ære, memorat. Debuit Phidiæ alia esse Atheais Amazon hastæ innixa , si vera dixit Lucian. Image. 4. Antiquius omnibus enumeratis signum fuit Aristoclis Cydoniatæ ultra 01. XXIX. assurgens æyo, ( Paus. V, 25, p. 445. ) Olympiæ positum, Herculis cum Amazone equestri pugnantis. Narrata hæc sunt eo consilio, ut quam vulgatum artis argumentum hoc fuerit, appareat, utque recte hoc a Marone inter picturas referri intelligatur. Ex iis monumentis, quæ ad nostra tempora servata sunt, facile princeps est signum e marmore, cum titulo : translata de schola Medicorum , ( ex. adoxns ) olim in hortis Matthæiorum, nunc in Museo PioClementino ( Vol. II, 38 ) in pulcherrimis habitum; mamma dextra nudata stans. Sunt alia in Museo Capitolino, alia aliis in locis, præclara Amazon equestris ex ære inter Herculanensia; sed ad locum nostrum facit anaglyphum in Villa Borghesia apud Winckelmann. ( Monum. ined. CXXVII. ) in quo Penthesileæ adventus ad Priamum exhibetur. Amazonum imagines frequentes sunt in numis multarum Asiæ urbium, quæ origines suas ab Amazonibus repetebant.

a

[ocr errors][merged small][ocr errors]

EXCURSUS XX.

Diance et Nympharum choreæ. I, 498—503. Qualis in Eurotæ ripis aut per juga Cynthi Exercet Dianu choros , quam mille secutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes; Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus. Talis erat Dido; talem se læta ferebat Per medios. Expressa suavissima formæ Didonis et speciei corporis proceræ cum Diana comparatio, cnjus semina jam in nobilissimo illo versu de Helena Odyss. d, 121. 122 ’Ex di 'Erevas forcémoso θυώδεος υψορόφοιο Ηλυθεν, 'Αρτέμιδα χρυσάλακάτω εικυία latent, et Odyss. ζ. 101 899

Τήσι δε Ναυσικάα λευκώλενος ήρχετο μολπής. Οίη δ' "Αρτεμις είσι κατ' ούρεος λοχίαιρα, "Η κατα Τηϋγετον περιμήκετoν ή 'Ερύμανθον, Τερπομένη κάπροισι και ωκείης ελάφοισι, Τη δε θ' άμα Νύμφαι , κούραι Διός Αίγιόχοιο, Αγρονόμοι παίζουσι, γέγηθε δέ τε φρένα Ακτώ. Πασάων δ' ύπερ ήγε κάρη έχει ήδέ μέτωπα, Ρεία σ' αριγγώτη πέλεται, καλαι δε τε πάσαι. Ως γ αμφιπόλοισι μετέπρεπε Feep févos diduns. In qua Homerum cum Virgilio contulerunt viri docti, iniquo fere judicio, cum modo in singulis partibus hærerent, et ex

accessoriis rebus vim totius comparationis definirent, modo alterius poetæ cæco amore omnem laudem ad eum, contemto altero, traherent. Probus, etiam Pomponio Sabino ad h. 1. laudatus, ap. Gell. IX, 9 (cf. Macrob. V Sat. 13 et 14) nihil quidquam tam improspere Virgilium ait ex Homero vertisse

quem locum ibi vide et expende Grammatici pravum acumen. Nam singula refellere non vacat. Contra Jul. Cæs. Scaliger in Poetice V, 3 p. 219 Virgilianos versus a magistro , Homericos vero a discipulo confectos ostendere vult. Sed erat summus Vir omnino Homero iniquior. Probum vel Scaligerum exscripserunt vel sequuti sunt plurimi alii, etiam nuper Martorellus ( in gli Euboici secondi Abitatori di Napoli pag. 405 ). Nobis quidem, ut in aliis , inventi laudem, quæ haud dubie est major, Homerus, majoris ornatus commendationem habere videtur Virgilius; et esse in utroque, quod probes, quod mireris. Choros egregie substituit Virgilius, cum Homerus lusum memoret : nailovor, quod, etsi et ipsum de choreis ac saltatione sollenne, ut v. e. Odyss. $, 250. 251 ( et paullo ante pongan cantus cum saltatione. v. Græv. Lect. Hesiod. c. 19 ); vix tamen Homerus, quæ ejus verba sunt, alia de re quam de incessu et discursitatione venantium cogitare potuit. Variavit itaque Virgilius rem , et multo splendidiorem speciem exhibuit Zoperouoas, non discurrentes, Nymphas.

Vituperant tamen in Marone choros Dianæ, deæ venatrici , tributos, et præferre hactenus possis Silium, qui in re venatoria substitit in loco e nostro expresso lib. XV, 772 sqq. Ut, cum venatu saltus exercet opacos Dictynna , et lætæ præbet spectacula matri, Aut Pindi nemora excutiens, aut Manala lustrans , omnis Naiadum plenis comitata pharetris Turba ruit, striduntque sagittiferi coryti : - exultat vertice montis Gratam perlustrans oculis Latonia prædam. ut illam Claudiani R. P. II, 62 – 70, abi Amazonum cohors memoratur. Scilicet non meminere viri docti, cum antiquorum hominum more solennis in solennibus festis et sacrificiis esset saltatio cum cantu , traductas esse choreas, ut alia vitæ humanæ gaudia, ad beatam deorum vitam. Dacit chorum Bacchus, ducit Apollo, ducit Diana, Venus. Inprimis autem puellares choreas dederunt veteres Veneri cum Gratiis et Nymphis ; quod ex iis in suum carmen derivarit Horat. I, 4, et Dianæ. cum Nymphis, v. c. apud Callim. in Dian. 170 sq., unde ejus Nympha zopizodes v. 13. 14. In talibus autem choris haud dubie, quæ procerior et pulchrior est corpore, eminet super ceteras. Aliam viam ingressus erat Apelles, qui Dianam pinxerat sacrificantium virginum choro mixtam : quibus vicisse Homeri versus videbatur, id ipsum describentis. Plin. XXXV, 36, 13. Velim utique Pliniam aut disertius aut subtilius rem exposuisse; si sacra facientes puellæ chorum ducebant, non bene intelligitur, quo jure Dianam illis inserere potuerat Apelles : cui enim sacra faciebat dea? aut quomodo sacris sen suis seu alienis interesse illa poterat? Tum quomodo artifex Homeri versus vincere dici potuit id ipsum describentis ! cum Homerus longe aliam Diana cum Nymphis ludentis speciem expresserit. Corruptelam in voce

[ocr errors]
[ocr errors]

:

sacrificantium quærere cum Lessingio (in Laocoonte p. 224) vix ausim, cum nulla adsit ratio critica probabilis. Dubitare licet, sitne sacrificantium virginum chorus de choro proprie dicto accipiendus ; ut inf. de Apolline IV, 145 Instauratque choros. an chorus dictus sit pro turba ac multitudine ut ap. Ovid. II Met. 441 sqq. Ecce suo comitata choro Dictynna per altum Mænalon ingrediens etc. Pinxerat forte Apelles sacrum Dianæ, cui ipsa deą interesse dignata erat; ut ap. Apollon. III, 875 sq. ubi Medea comparatur cum Diana ad sacrum properante και incedit illa τηλόθεν αντιόωσα πολυκρίσσου έκατόμβης.

Eurotam tribuit Dianæ Virgilius, Laconicæ fluvium , qui Taygetum montem alluit, quem Homerus meinoraverat. Nec Cynthus inepte nominatur, utpote Deli insulæ mons. Magnus numerus Nympharum bene declaratur : quam mille sequutæ Hinc atque hinc glomerantur Oreades. Nympharum comitatum Latonam circumstantem pulchre etiam Apollon. expressit in loco insigni paullo ante laudato , et cum hoc comparando III, 875 – 884: incedit ibi Diana curru vecta Nympharum comitatu stipata , sacro interfutura. Alio invento Penthesilea inter Amazones eminens cum Luna inter sidera et cum Aurora comparatur a Quinto Smyrnæo I, 36. sqq., quod proxime accedit ad illud Horatianum : velut inter ignes Luna minores. Quod pharetram fert , humero Diana , otiosum (quamquam vel sic positum, ornaret tamen ; cum dea sit ioxécipe) haberi nequit, siquidem Nymphas supereminet omnes : conspicuique adeo sunt humeri deæ. Jam hoc quidem ornatius extulisse Homerum, negari nequit : Πασάων δ' ύπερ ήγε κάρη έχει δέ μέτωπα, Ρειά τ' αριγνώση πέλεται, καλαή. dé. Te neod. in quibus inprimis novissima verba præclare dicta sunt. Recte itaque ab his abstinuit poeta Romanus. In versu autem 502 cum Homero certasse videri potest : cujus γέγηθε δε τε φρένα Λητω reddidit : Latonæ tacitum pertentant gaudia ; quod enim Homerus in medio collocaverat, ipse in fine subjecit. Est etiam hoc in artificio magnorum poetarum, ut in fine comparationis adjiciant adjunctum vel factum aliquod, quod illam notionem, ad quam illustrandam tota comparatio erat instituta , inprimis animo audientis infigit. Feliciter illud interdum ab aliorum sensu et opinione ducitur, aut a vi, quam res ad eorum animos et affectus habet. Ita h. 1. præclara Dianæ species mirifice declaratur Latonæ matris sensu , quæ si miratione filiæ defixa fuit, quid de aliorum judicio expectabimus? Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus; exsultat tacite, et in sinu gaudet, animadversa hac filiæ suæ divina formæ majestate. Atque hoc decus Virgilius sibi conflavit ex illo , quod temere inter cetera abjectum repererat : gegnute da te opéve Antas. Conf. imitationem Claud. R. P. II, 69 sq. In illis : gradiensque deas supereminet omnes, multi certarunt cum Virgilio. Statius I Silv. 2, 115 Latias, metire, quid ultra Emineat matres, quantum Latonia Nymphas Virgo premit, quantumque egomet Nereidas exło. Incessum Æneæ simili modo per Apollinis incessum de

[ocr errors]

:

[ocr errors]

claratum videbimus inf. IV, 142 sqq. Juvat tandem observare et hoc, post alios , nisi fallimur : in forma Didonis describenda uno epitheto defungi poetam : pulcherrima Dido : tam parum poeta ulteriore pulchritudinis descriptione immorandum sibi esse putabat : nec facile corporis formosi speciem per partes describere ullus poeta, si sapit, laborabit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS X XI.

De antiquo Italiæ nomine. 1,530 — 533. et III, 163 — 166. Est locus , Hesperiam Graii cognomine dicunt OEnotri coluere viri ; nunc fama, minores Italiam. dixisse ducis de nomine gentem. Nomina Italiæ omnia a Græcis venisse videntur; an inter incolas toti huic' terrarum tractui nomen commune impertitum fuerit ac quale , ignorari, aut verius, nulllum omnino ab initio fuisse , putamus. Ita enim fert rerum hominumque ratio ac mos, ut nomina non imponantur rebus nisi iis aut ab aliis aut inter se discernendis ; adeoque nec terris ac regionibus imposita fuere nomina nisi hominum commerciis subnatis ; ut aut diversarum stirpium ac gentium sedes designarentur, aut ut accolæ ac fines dirimi ae regi possent. Inventa itaque terrarum nomina partim inter tribules ac populares , partim ab advenis. Prioris generis nomina, id quod ipsa rei ratio credere jubet, ad angustos tractus, quos aliqua stirps, tribus, vel gens tenebat, spectarunt; alia nomina in his substitere, alia inde latius ad proxima quæque loca proferri coeperant. Aliter res se habere potuit in nominibus, quæ ab advenis seu negotiandi seu visendi caussa fines ingressis invenirentur; quippe quæ magnum terrarum tractum jam ab initio declarare possunt , dummodo , tines aut oram ac litus aut populum tam late protendi, primo statim aditu constabat. cf. Exc. Il extr. ad lib. VIII. Potuit adeo isti terrarum tractui , quam Italiam appellamus, initio a certa oræ maritimæ parte vel loco facto , nomen impositum esse a Phoenicibus, quod tamen nunc ignoramus. Nomina , quæ tenemus, Græcæ fere originis sunt : verum Græci non nisi exiguos litoris tractus ab initio cognitos habuere. Saturniæ quidem nomen , quod Dionysius Halic. I, 34 putabat , vix fuit commune ac vulgare, sed est poetarum ; etsi primo ad locum aliquem circa Tiberim spectasse dicitur : v. ad lib. VIII Exc. II extr. Hespériæ nomen, terram ad occidentem sitam declarans, commune fuit cum Hispania; ut satis appareat, Græcis ex omni Europa primam innotuisse Italiam, nec nisi navigatione ad ulteriora facta, Iberiam quoque in notitiam venisse. Reliqua Italiæ nomina, cum certo agro vel certe regioni,

, quam primum adierant vel coloniis frequentarant Græci, essent propria, ad remotiores tețras, modo angustius modo latius ,

[ocr errors]

7

2

[ocr errors]
[ocr errors]

7

tandemque ad totum hunc Alpibus procurrentem tractum fuere traducta. OEnotria ab initio fuit ager inter Lameticum s. Terinæum sinum ac Scylacium , qui serioribus temporibus Bruttiorum erat. Appulerunt enim OEnotri Pelasgi in litore hoc Italiæ interiore, atque Ausonibus hinc ejectis protulerunt fines suos primum versus Laum fluvium et Metapontum urbem, mox usque ad Silarum et Bradanum, forte etiam latius ; Dionysius quidem hos ipsos Pelasgos ad Latium progressos, Umbris Siculisque expulsis, et cum Aboriginibus permistos ea loca tenuisse narrat; sed ex opinatione ita statuens; cum non meminisset , alteram Pelasgorum multitudinem in mare Adriaticum evectam aliunde

per

Umbriam ad ista loca penetrasse. Propter cognationem tamen stirpis, aut etiam secundum illam Dionysio quoque probatam opinionem, OEnotri totam Italiam obtinuisse díci possunt et ipsa Italia Enotria , uti a prioribus incolis Ausonia, et a Chonibus, OEnotrorum parte, Chonia. Accuratius hæc, etsi primis lineis, secundum Aristotelem de rep. VII, 10 et Strabonem VI p. 391 comparato Dionysio I, 11 sq. 35 sq. post Cluverium a nobis exposita sunt in Guthriani operis ( Allgemeine Weltgeschichte) recensione T. IV p. 75 sq. et al. Successit Italiæ nomen, idque paullo serius : nunc fama , minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem ; Ergo Trojani saltem belli tempore in OEnotriæ locum alterum Italiæ nomen successisse, audierat Virgilius. Convenit hoc fere cum eo, quod Dionysius Halicarnassensis habet, XVII gsvecis seu ætatibus h. e. 459 annis ante bellum Trojanum , OEnotros Italiam accessisse : etsi hoc conjectura tantum , neque ea satis probabili apposuisse videri debet : cf. Exc. IV ad lib. VII. Add. Commentat. de fabulis Gr. inter Etruscos in Tom. III,

Nov. Comm. Soc. Sc. Gotting. p. 35. 36. Ipsum Italiæ nomen ab initio illi parti fuit proprium, intra cujus fines OEnotria principio includebatur, Antiocho Syracusio teste apud Strabonem VI, p. 391, et Dionys. Halic. I, 34, Ab Italo, qui ex regibus post OEnotrum gentis conditorem fuit, nomen ductum idem Antiochus tradiderat v. loca laudd. Hellanicus autem Lesbius cum Timæo ap. Gell. XI, 1 aliisque a vitulis, irunois (Leguntur eadem in Apollodoro II, 5, 10, sed v. Notas p. 400 sqq.); utrumque tamen conjecturæ potius Græcanicæ, quam acceptæ a majoribus narrationis fidei, deberi videtur. Saltim hoc ex iisdem locis teneri forte potest, circa Herculis Thebani demum tempora Italiæ nomen invaluisse. Omnino super nominis origine multa alia aut commenti sunt aut tradidere veteres. v. Serv. ad h. I. I, 533. adde his Bocharti somnia ( Canaan I, 33). Siculorum regem appellat Italum etiam Thucydides VI. cf. Cluver. Ital. I, p. 10 sqq., qui tamen frustra conatur efficere, ut Italiæ nomen Latio proprium fuisse videatur. Ceterum, quod in Servianis ad v. 532 lib. I legitur : OEnotria , ut Varro dicit, ab OEnotro , Sabinorum rege, videndum est, an a seriore manu inculcatum sit. Consentit enim cum iis, quæ a Catone Anniano P traduntur.

:

:

« ZurückWeiter »