exoinasse, multa docent exempla apud Plinium et Pausaniam, ut Athenis I, 17 in Thesei templo; I, 18 in templo Dioscurorum; I, 20 in t. Bacchi; cf. c. 25. 26. et Athenæum X, p. 456 extr. inprimisque templum Minervæ Syracusis ap. Cicer. Verr. IV, 55. Trojani autem belli historiæ, etsi in populo, qui nihil cum Trojanis et Græcis commune haberet, recte tamen poterant operis ab arte profecti argumentum præbere. Solet enim ars externas historias, inprimis claras et nobiles, sibi materiem facere; et ab Etruscis, saltem ab Italis, similiter belli Trojani historiam, quamquam illa aliena ab hoc populo erat, in tot monumentis, inprimis sepulcralibus , expressam videmus. Ceterum ea, quæ mox memorantur, non continui alicujus operis uniusque tabulæ argumentum sunt habenda; certe nihil in poeta video , quod ita statuere jubeat; sed singulæ historiæ singulorum operum argumentum constituere putandæ. EXCURSUS XVI. De Rheso. 1, 469. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis. Novavit plura in rebus Trojanis Maro , ab Homoro aliena , et morem ætatis suæ prætulit; Tragicos ea in re sequutus, qui equites, tubas, et alia memorant, quæ heroica vita ignoravit. Nunc tentoria narrat niveis velis: in quibus non tam illud me movet, quod nivea tentoria fecit, eo scilicet, ut vel noctu nitore fulgentia late essent Diomedi et Ulyssi speculantibus conspicua; sed quod Trojanis temporibus tentoria nondum erant lintea. Achivorum xnsolas stipitibus lignisque constabant, vimine intertexto humoque aggesta, adeoque tuguria potius, v. Iliad. ., 449 sqq. cf. Eustath. ad Iliad. a, 185. Reete et Tzetza in Antehomericis, a viro doctissimo Jacobs nunc editis, Achei : τευξαν δε κλισίας πλεκτας, σταβάραις (h. e. σταυρούς ) αραφυίας. et Tryphiod. 139. πυρίδιον πλεκτάσιν ένα κλισίνσι βαλόντες. ad quem versum loci nostri haud oblitus est doctiss. Northmore. Thraces vero illa nocte ne in talibus quidem tentoriis, sed, ut erant, nuda humo recubabant; medosti leis ut in Rheso 763 sqq. quid? quod totus Trojanorum exercitus sub dio noctem agebat, quantum quidem ex Homerica lectione memini. Etiam Rhesi Trag. auctor tantum cúvo's Thracum et rsitas memorat. At Dietys tentoria memorat pag, 60, : 1. 43. EXCURSUS XVII. De Troilo. I, 474--478. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer, atque inpar congressus Achilli, Fertur equis, curruque hæret resupinus inani , Lora tenens tamen; huic cervixque comæque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Troilus Priami f. (aliis Apollinis. cf. Not. ad Apollod. p. 762 ) admodum puer, h. e. in prima juventa constitutus impubem Troilon Horat. dixit II, 9, 15: nimium cilo Congresse Achilli Troile Senec. Agam. 747. 748 ab Achille victus. Factum jam ante Iliadis tempora. Nam libro ultimo inter occisos ab Achille filios Priamus Tpwizor inrio Xeépuno memorat, Iliad. w, 257. Meminit etiam Quintus Paralip. IV, 155. 419 sqq. inter superiorum temporum res ab Achille gestas; et in hoc præivisse auctorem Cypriorum carminum, e Proclo didici. Alii serius et post Memnonis demum interitum collocasse videntur , ut ex Lycophrone 307 sqq. et Tzetza ad e. I. et in Posthomer. 353 sqq. colligas, ubi Troili cædes est extremum facinorum Achillis. Et sic manifeste Dictys qui vulgo fertur IV, 9. unde patet inter potiora episodia Postiliacorum fuisse Troili facta et fata. Post Hectorem cæsum Troilum Ausonius Epitaph. 18 ait. Omnino varie hanc narrationem a priseis poetis tractatam fuisse necesse est. Inprimis tamen infames fuere Achillis amores in Troilum pulcherrimum puerum , vid. Tzetza ibid. et ad e. Canter. Nov. Lect. II, 9, et h. l. Cerda post Servium: Tzetza pro solita sua stultitia sponsione certat, Troilum magnum jam natu fuisse. Nata autem sine dubio est ea fabula e poetarum lusibus, qui puerorum amores inprimis Achillis exemplo defendebant; quam ad rem summum illud occisi Patrocli desiderium memorari solebat. Fuere ex eo genere plures, ut Phanocles, cujus "Έρωτες και Καλοί ηuper in memoriam revocati fuere fragmento e Stobæo a Ruhnkenio retractato. conf. Notæ ad Apollod. p. 532 sqq. Illud mireris , quod jam Lycophron fabulam hanc Troili interpolatam sequutus esse videtur l. 1. et Aræ auctor carminis, quod inter Simmiæ naiguia habetur. Ceterum Virgilius Troili cædem ita narrat et tractat, ut is cum Achille congressus vulnere accepto curru exciderit, pedibus tamen ita impeditus , ut supinus e curru delapsus ab equis raptaretur (compara Iliad. 3, 42. 43), cum interea nec hastam nec frena e manibus dimitteret; itaque hasta inversa per terram tracta sulcos in pulvere tractim faciebat. Aliter Dictys 1. I. ubi in pugna captus mox producitur et jugulatur ab Achille. Dares cap. 33. quem Josephus Iscanus VI, 289 sqq. sequitur, equo in pugna excussum memorat et ab Achille superveniente occisum. Tragoediæ Troili nomine inscriptæ fuere olim Sophoclis, et aliorum. Quæ fabulæ oeconomia fuerit, e Scholiis Vict. e $ a ad Iliad. XXIV, 257 suspicari licet: Troilus in Thymbræo equestris cursus exercitationi vacans a superveniente Achille occisus erat. Observabimus tandem recentiorum quoque fabularum factum esse Troilum argumentum, Lollii quidem Urbinatis, et Guidonis de Colonna. Unde Chaucer duxit suum Troilum et Cressida. Extat quoque ms. Alberti Stadensis carmen elegiacum historiam belli Trojani complexum, Troili nomine inscriptum in bibliotheca ducali Guelpherb. EXCURSUS XVIII. De Hectore circa Trojam raptato. I, 483. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros Achilles. Observatum et hic et ad Homerum jam ab aliis, Homerum raptati circa Trojan Hectoris non meminisse. Ter circa urbis muros fugit Hector ( Iliad. 7, 208 ), cæsus autem e curru ligatus statim ad naves trahitur , v. Iliad. X, 399 sqq., ubi ter quotidie circa Patrocli tumulum raptare eum solebat Achilles , Iliad., 14 sqq. Tractum igitur Hectoris cadaver circa muros aut uni ex Cyclicis aut ex Tragicis deberi puto, qui omnia fere belli Iliaci facta variis modis tractata et ornata pro consilii ratione sæpe inflexerant et variaverant. v. Excurs. ad Æn. II, pr. Fuere autem hujus argumenti tragoediæ olim plures Æschyli, Timesithei, Dionysii Tyranni, Ennii, “Εκτορος λύτρα inscriptae, aliorum Πρίαμος, 'Αχιλλεύς. Virgilius tamen inprimis ante oculos habuisse videtur Euripidem , quem inter ceteros ille probavit, Androm. v. 105. 106. Hanc Ennius latinam fecerat, ex eaque hic ipse locus de miserabili Hectoris cæde superest : v. Fragm. Ennii pag. 239. Est ex ea vox sonora et splendida raptaverat petita. cf. inf. II, 272. Virgilium, non Homerum, sequutus est auctor Epitomes Iliados 1004. ubi cf. Wernsdorf. Poet. min. To. IV p. 742. Actum est nuper pluribus de raptato Hectore ad Ilium non circa lliuin ad libellum Lechevalerii, qui Descriptio Troadis inscribitur. EXCURSUS XIX. De Memnone. I, 489. Eoasque acies et nigri Memnonis arma : Memnonis ad Trojam adventus, et pugna cum Achille ac cædes, inter res Iliacas post Iliadem celebre argumentum, quod inprimis nobilitaverat Arctinus Milesius, cujus Æthiopis libris V olim fuit lectitata : Ejus argumentum a Proclo servatum e cod. Vatic. datum vid. in Biblioth. ant. litt. et art. unde intelliges, carmen illud initium cepisse ab Penthesileæ accessu : 2 ad urbem , atque etiam post Memnonis mortem complexum esse Achillis extrema, ludos funebres ei factos et judicium armorum inter Ulyssem et Ajacem. Nihil itaque mirum, quod Schol. Pindar. I, 4, 58 Ajacis autoxeopícv ex illo carmine docet. Etiam in Tabula Niaca a Fabretto edita Αιθιοπίς κατα 'Αρκτίνον τον Μιλήσιον adscripta, tanquam ex qua rerum expressarum pars petita sit. Arctinum ad Olymp. IX Suidas, ad IV refert Eusebius Hieronymi MCCLIV, ubi v. Pontac, Scalig. Vallars. item Salmas. ad Solin. p. 599. 600 Ryck. de prim. Ital. colon. p. 440. Eidem rácu Iépors tributa, de qua v. Excurs. I ad lib. II pr. Secundum veteres, quos amisimus, late describitur Memnonis fatum a Quinto Paralip. lib. II et Dicty IV, 4. VI, 10. et ultimo loco a Tzetza in Posthom. 212 sqq. ubi v. Jacobsii nota, qui Sturzium quoque excitat ad Hellanici fragm. p. 149. Multis etiam olim tragediis fuit celebratus Memnon, Æschyli inprimis et Sophoclis, cujus Aisiones ejusdem argumenti fuisse videntur, et, quod probabile fit, una eademque cum Memnone fabula. Memnonem etiam Homerus ipse memoraviy Odyss. d, 188. ubi Nestor filium Antilochum ab eo cæsum prodit; est ibi 'Hoūs pasivas ágacós viós. Et ~, 521 Ulysses Neoptolemum prædicat nonoomov Mera Méuvove Sãov. Fuit itaque Memnon pulcherrimus juvenis. Virgilius tamen nigrum appellat. Scilicet Tithoni et Auroræ filius indos et Æthiopes adduxisse fertur : ut Trojanis opem ferret: sive quod fama acceptum erat, venisse Trojanis socios et auxilia ex terris ad orientem Troadis sitis , sive quod a Cyclicis tota illa narratio fuit illata rebus Troicis. Obscurior est de Memnone fabula, et quæ modo ad Ægyptum superiorem, modo ad Assyriorum adeo origines revocetur. Vide a Pocokio congesta ad Memnonis signum illustrandum in ruinis Thebarum ( Descript. of the East Tom. I, p. 101 sqq. et in Inscription. ant. græcis p. 80 sqq. 91 sqq. ). Sed ne poetæ absurda commenti esse videantur, hoc saltem monebimus, Assyriorum imperium videri illo tempore usque in Asiam minorem prolatum, atque ex iis finibus, adeoque ex Oriente (hinc Eoæ acies ), non vero ex Assyria proprie dicta, potuisse fingi vel tradi aliquem Memnonem, Auroræ, 'Hous, filium , copias Trojanis adduxisse; Indos et Æthiopes poetæ vocant; quo nomine omnes ad Orientem sitos populos, in australibus inprimis plagis, declarabant veteres. Ornata deinde variis modis et amplificata fabula. cf. Pausan. X, 31 p. 875. Schol. Pind. Nem. 6, 85. 3, 106 add. inf. ad v. 551. Fuit quoque Memnonis sepulcrum haud longe ab sepo ad septentrionem Troadis finium : Strab. XIII p. 878 C. Confusa landem cum alio Memnone Ægyptio, Pha-menopha apud Paus. I, 42 p. 101, alibi Amenophis, f. Amun-no-phi, secundum Jablonsk. de Hemnone p. 31. Erat is sol oriens : id quod statua quoque suh orientem solem vocalis declarabat. : EXCURSUS XIX *. De Amazonibus auxilium Ilio ferentibus. 1, 490. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet, Aurea subnectens exertæ cingula mamma Bellatrix, audetque viris concurrere virgo. Quæ mythi de Amazonibus origines fuerint, incertum est : fuisse tamen fundum aliquem historicum, famam antiquam, multa arguunt. Verum de his disputandi locus hic non est. Vide notata ad Apollod. II, 5, 9. Not. p. 372 sq. Quæ cum Virgiliano loco conjuncta sunt, partim e belli Trojani historiis, partim ex Amazonum specie et habitu repetam. Induxerant Amazones in belli Trojani historias poetæ, qui post Homerum scripsere, et in his primo, ut suspicor, loco Arctinus in Æthiopide, quantum ex Proclo colligere licet, ( Biblioth. d. a. Litt. P. I. p. 33 Ined. ) quia antiquiore aliqua fama celebratæ erant Amazonum irruptiones in Asiam minorem factæ, inprimis in Lydiam et Phrygiam; quarum una in Priami tempora inciderat: Il. 2, 189. Intulere hinc Amazones in heroum tempora et facta Cyclici propter rei novitatem admodum licenter; memoratæ adeo Amazonum pugnæ sunt in Argonauticis, Heraclea, Theseide, etiam in Bacchi profectione ad Indos : quæ omnia fuere poetarum commenta; at illud, quod in Homero memoratum erat, a fama profectum. Priamus adversus eas arma tulerat; at Penthesilea auxilio Trojanis fuit accita. Post eos, qui periere, exponit cyclicorum narrata Quintus lib. I. et pleraque ex eo Tzetza in Posthomericis pr. Virgilii locus inprimis disertus est in specie et habitu Amazonum reddendo. Satis notæ sunt earum peltæ lunatæ. Quod ex equis pugnarunt, non attigit. At mammam nudam memorat. Dextra fuit ea mamma, fabulis et arte celebrata; fabulis quidem, quod exusta fuisse fertur, arte, quod ea exerta est, non exusta, quod visu ingratum respuerat ars. Verum et ipsa res docere potest, dextram fuisse, quæ exureretur, ne arcui intendendo et remittendo tumor esset impedimento. Inf. XI, 649. Amazon dicta Camilla est unum exerla latus, quod Silius imitatus lib. II, 79. reddit dextrum nuda latus. De Amazonum specie in priscæ artis monumentis obvia, plura nunc in vulgus innotuerunt quam illis annis, cum prioribus vicibus commentabamur in poetam. Neque adeo necesse est, nunc multa commemorare. Attingam tantum potiora, quæ iis, quorum studia in ea antiquitatis parte collocata haud fuere, prodesse possunt. Antiquæ artis frequens fuit argumentum jam inde a Phidia, sculptum in scuto Minervæ Athenis, Amazonum proelium ( Plin. XXXVI, 4, 4 ) et in basi simulacri Jovis Olympii ( Pausan. V, 11. p. 402 ). In lorica autem eu |