divinam speciem a tergo ostendunt. Sic Apollo in Butæ formam conversus : Mortales medio adspectus sermone reliquit, Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Adgnovere deum proceres divinaque tela Dardanidæ, pharetramque fuga sensere sonantem, Æn. IX, 657 sq. Apollinem hic vides in aerem sublatum; cum alibi nube vel obscura caligine involvant se dii, quippe qui omnino, ut invisi sint, nube se operiant, atque eos quoque, quos subducere vel occultare volunt, nube obducant, ut toties ap. Homerum fit. Sed aliis locis abeuntes deos declarat incessus levis ac celer, et volanti similis, ut vix pedibus terram attingant; qualis omnino deorum incessus esse fertur, οὔτε χθόνα μάρπτε πόδεσσιν, Iliad. §, 228. cf. 284. 5, modo stellæ fatuæ cadenti Iliad. δ, 75, modo columbæ, modo accipitris volatui comparatus. Notus locus Iliad. 1, 778 Αἱ δὲ βάτην τρήρωσι πελειάσιν ἴθμαθ ̓ ὁμοῖαι. Harpæ etiam, quæ ex aquilarum genere est, Minerva cælo descendens assimulatur Iliad. τ, 350. 1, et Neptunus Calchantis habitu Achivos ad pugnam adhortatus Iliad. v, 62 sqq. Αὐτὸς δ' ὥστ ̓ ἵρηξ ὠκύυπτερος ἆρτο πέτεσθαι etc. et subjicit Ajax : non hic fuit Calchas : Ιχνια γὰρ μετόπισθε ποδῶν ἠδὲ κνημάων ̔Ῥεῖ ̓ ἔγνων ἀπιόντος (levi scilicet et suspenso gressu). ἀρίγνωτοι δὲ θεοί περ. At in Odyss. a, 320 Minerva, cum sub Mentæ persona Telemachi animum erexisset, ἀπέβη, Ὄρνις δ ̓ ὡς ἀνόπαια διέπτατο, et Odyss. γ, 371. 2 eadem apud Nestorem ἀπέβη Φήνῃ εἰδομένη· θάμβος δ ̓ ἕλε πάντας ἰδόντας. Hinc (et Mercurii volatus super mare fit radendo mari : Od. 4, 51. Serpentis lapsum ac tractum nusquam a poetis Græcis vidi deorum incessui assimulari : vide tamen Spenc. ad h. 1. Singulare est inf. IX, 15. 19, quod Iris arcu et sereno cælo discessum suum mirabilem facit. Cum dei discessu conjunctum interdum illud, ut præter naturam mira aliqua vi affici sentiat modo animum, modo corpus, is, qui cum dco in mortalem mutato egerat. Sic supra memorato loco Iliad. v, 62 sq. Neptunum, qui Calchantis personam induerat, agnoscit Ajax manuum pedumque insolito vigore, viriumque refectione, v. 74. 75, et tetigerat eum deus discedens sceptro suo. Imitatus hoc est Quint. Cal. XI, 142-144. Aliud exemplum habes Iliad. v, 81. 110 Apollinis Æneam restituentis : Ὡς εἰπὼν ἔμπνευσε μένος μέγα ποιμένι λαῶν, et Odyss. a, 320 Minerva discedens Telemacho non modo incessu, sed et ex eo manifesta fit : τῷ δ ̓ ἐνὶ θυμῷ Θῆκε μένος καὶ θάρσος. Hoc idem faciunt interdum dii tacite et occulte, ut Pallas Menelaum novis viribus recreat Iliad. p, 569. Quandoquidem in ipso discessu divina species humanæ formæ succedit, commemorantur quoque illa, quæ in specie divina memorabilia sunt; summa oris pulchritudo aut majestas, corpus humano majus et augustius, cum pulchritudine candor corporis, cervix pulchra, comæ promissæ, quales perpetuam deorum juventam decent, ut in Cerere, Hymn. v. 277. 8, et in loco nostro Virgilii. Quod inter præsentis numinis signa refertur gratus odor, quem sive totum corpus sive coma exhalat: uti in Venere, h. 1. ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere; et Dianæ nec in adspectum prodeuntis præsentia ex divino odore agnoscitur ab Hippolyto apud Eurip. Hippol. 1391 : id quidem ductum est ex antiqua vita, quando regiæ opulentiæ erat, unguentis suavibus delibutum corpus habere, antequam frequentioribus commerciis copia majore et expeditiore sumtu unguenta Asiæ in Europam illata sunt. A regum autem luxu, qualis tum erat, adumbrata deorum vita, adeoque in eam traductum etiam unguentum ambrosia dictum. Sic de Junone Iliad. §, 170 sqq. et de-Venere Odyss. 9, 364. 365 et sup. Georg. IV, 415 sqq. Etiam ap. Hesiod. Scut. Here. 7. 8. Alcmenæ a capite et superciliis suaves odores spirant, tanquam a Venere. (etsi versus vix a primo carminis auctore sunt.) Ducta hinc sunt ea, quæ de veste stragula Bacchi habet Apollon. IV, 430 sq. Hoc tamen divinæ naturæ argumentum non nisi in elegantioribus diis locum habere potest; ut in Venere et Apolline; in Diana etiam apud Eurip. 1. c.; in Flora apud Ovid. Fast. V, 376 : alia exempla v. apud Burmann. ad Anthol. Lat. IV, 13, 30. Insignius ceteris est in Hymno Homer. in Cer. 276 sqq., quod apponam, quia reliqua quoque præsentis numinis argumenta sub discessum continet : ὣς εἰποῦσα θεὰ μέγεθός τε καὶ εἶδος ἀμειψε, Γῆρας ἀπωσαμένη· περί τ ̓ ἀμφί τε κάλλος ἄκτο, Ὀδμὴ δ' ἱμερόεσσα θυκέντων ἀπὸ πέπλων Σκίδνατο. τῆλε δὲ φέγγος ἀπὸ χροὸς ἀθανάτοιο Λάμπε θεῆς, ξανθη δὲ κόμη κατενήνοθεν ὤμους· Αὐγῆς δ ̓ ἐπλήσθη πυκινὸς δόμος, ἀστεροπῆς ὡς. Βῆ δὲ δὲ ἐκ μεγάρων. Videmus hic sub discessum Cereris formam divinam receptam: pulchritudinem, ambrosium odorem, candens corpus, comam promissam; lucem per domum fusam. Imitatione quoque expressa res in templis: v. c. de Dea Syria et in teletis: ut apud Apulei XI. Et hi quidem priscæ et epicæ poeseos præcipui modi divinam præsentiam declarandi, super quibus multa possint argutius disputari, nisi hoc a consilio nostro esset alienum; et facere hoc cuivis ex superioribus est in promtu. Quando autem de origine et caussa hujus phantasmatis hominum mentibus subnati quæritur, ablegandus est lector ad Exc. I ad lib. IX, 638. Nec tamen existimandum est, semper hæc tam accurate et diserte a poetis tractari. Quin sæpe satis habent, deum memorare cum mortali agentem, numen suum manifestantem, et a mortali agnitum, nulla tamen re adjecta, qua intelligatur, quomodo id fieri potuerit. Scilicet jam ab initio inter poetam et lectorem tacito consensu convenerat, posse et solere a diis fieri ea, quæ naturæ morem deserunt eoque ipso mirationem faciunt. Exempla vide Iliad. v, 319, ubi Neptunus Æneam non latet, et p, 334 Apollinem idem "Ἔγνα ἐσάντα δών, adde Iliad. β, 172. ε, 794, 815. Sic inf. XII, 632 Juturnam sororem agnoscit Turnus, nec additur, quo signo vel argumento. 2 EXCURSUS XIV. Equi caput omen Carthaginiensium fortunæ. I, 442-445. Pœni Effodere loco signum, quod regia Juno Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello Egregiam et facilem victu per sæcula gentem. Caput equinum adeo auspicium et omen fuit futuræ fortunæ; fore Pœnos gentem bellicosam et rerum copiis (ex agricultura, navigatione et commerciis populorum) affluentem. Justin. XVIII, 5, 16 Ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque poриlum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. Quas fidiculas verbis, facilem victu fore gentem, interpretandis adhibuerint viri docti, vide ap. Cerd. Burm. Trapp. Si Carthaginiensium historiam inspicere meminissent viri docti, in multis hujus et quarti libri locis minus turbassent. Celebrata satis inter veteres res est, Carthaginienses agri colendi studiosissimos fuisse, et totum illum Africæ tractum lætissimo cultu summæ fertilitatis effloruisse. Itaque præclare iis portenditur perpetua victus copia et affluentia; et facilis victu est is, qui facilem et paratum victum habet: εὐπορος, ut agrum frugibus vel frugum facilem dixere veteres. Tenendum scilicet, ea, quæ in vulgari oratione τὸ facilis pro adjectivo adjunctum habent, poetice ita efferri; ut si alloquium regis facile exprimendum sit, facilem regem alloquio vel alloquii dicat poeta, ut Val. Fl. V, 407 litus quod faciles appulsus habet, idem litus facile appulsibus. Ita, quæ victum facilem fundit humo tellus Georg. II, 460, est etiam tellus victu facilis; et sc gens victu facilis, quæ habet victum, alimenti copiam paratam, affuentem, propter agrorum scilicet fertilitatem et ubertatem. Simili rodo infinita alia ad prosaicam formam comparanda sunt. Æn. VIII, 518 asper victu venatus, h. e. qui victum asperum, qualis est vito asperæ, duræ et pauperis, præbet. nox aspera curis, Val. Fl. III, 362, quæ curas asperas secum affert, et sic porro. Equus autem quiuni ferax et lætum solum, equis alendis idoneum, ominetur? quum loc armentum pabuli copiam et uberem agrum inprimis sibi pose Vide, si talis res auctoritate indiget, Columellam de R. R. VI, 7. Varia quidem de hoc portento inter fundamenta urbis reperto fut narratio, nam alii (v. Justin. 1. c. Serv. et Pompon.) primo capr bubulum, alii palmam simul repertam tradiderant, proxime tamer ad nostrum alii ap. Eustath. ad Dionys. Perieg. 195 εὗρον κεφαλὴν ἵπου, καὶ συμβαλόντες σημαίνεσθαι σχολὴν αὐτοῖς καὶ παρ ̓ ἄλλων δόσιν τροφῆ, καθὰ καὶ τοῖς ἵπποις, ἔκτισαν ἐν τοιούτῳ τόπῳ Καρχηδόνα. sane diverse interpretatio de otio ac pacis studiis, inprimis ex mercatibus; vides tamen hoc ipsum, facilem victu, ita expressum, ut sine multo pore victum inveniant. Quod Æn. III, 540 sqq. diversum ex equis augurium petitur, nihil officit. Poterant enim eædem res diversis temporibus et rerum conditionibus ad diversa trahi omina. Ita ἵππον πολέμιόν τε καὶ ἐπήλυδα, bellicosum et advenam interpretabantur vates Telmessenses ap. Herodot. I, 78. EXCURSUS XV. Pictura in templo Carthaginis ab Ænea perlustrata. I, 453 sqq. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, Dum Artificum manus inter se operumque labores Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas. De pictura vulgo hæc accipiuntur; et v. 464 picturam expresse appellavit. Quod si verum est, adversus temporum rationem peccare poeta maluit hæc commemorans, modo gratis rerum imaginibus delectaret. Nam Iliacis temporibus non fuisse pingendi artem apparet. v. Plin. XXXV, 6. Observatum hoc jam est Gogueto de origg. legg. art. et discipl. Tom. III, p. 346. Et Homerum sculpturæ opera in omni me tallorum genere memorare, nulla picturæ, unicuique Homerum legenti facile succurrit. Videndum igitur, an Virgilius non de pictis tabulis, sed de anaglypho opere, et quidem ex ære, quod antiquissimum fuit genus, et quo ducunt fores ex ære factæ v. 448. 449, agere dicendus sit? Nam, quod picturam dixit, hoc poetica elegantia de quovis opere, quod figuras rerum ac signa repræsentat, bene memorare potuit. Acciniendum autem ita esset de sculptorio opere in foribus templi ac valvis ex ære facto: in his enim, ut et in fastigiis, templorum pariter ac раlation "um frequens fuit cælatura: cf. Paus. I, 24. V, 10. X, 19. VIII, Verr. IV, 56 et porticus templi Jovis Olympii apud Agrigen45. Cic. Diodor. XIII, 82 in qua et exsculpta ἅλωσις πῆς Τροίας heroibus suo quoque . Ovid. Met. II, pr.. tinos: v. L habitu expressis; et solent poetæ in argumentis ejusmodi sculpturæ sibi p lacere, ut noster Ge. III, 26 sqq. Æn. VI, 20 sqq. Sie in regia Solis. Silius III, 32. in templi Herculis foribus. ad q. 1. cf. Draken. Valer. Fl. V, 411 in fastigio templi (ita quidem nobis videtur) et in t oribus 417-465 expressas historias apud Colchos memorat; sapienter uidem hoc; sed idem in operis summa infelix; non enim apparet, quor sum ista descriptio anaglyphi inserta sit. At noster poeta ad confirmandu'm Æneæ animum his rerum imaginibus egregie utitur. Anaglypha idem et alibi memorat, ut inf. 640. Inter hæc tamen commento illi sculpturæ h. 1. non magis confidam, quam ei, quod multo minus probabiliter in animum venit viro docto, ut crederet, hic de textura agi. Nisi vim facias verbis, non nisi de tabulis pictis agere poeta potuit, et dicendus ille est maluisse morem Italiæ suæ sequi, in qua passim visebantur porticus templorum pictæ. Res Trojanas inter argumenta fuisse, vel ex Petronio 29 et 89 discere licet: cf. Wernsdorf. P. Min. T. IV, p. 605. Nihil frequentius eodem more inter Græcos, quos, parietes templorum et porticus picturis exornasse, multa docent exempla apud Plinium et Pausaniam, ut Athenis I, 17 in Thesei templo; I, 18 in templo Dioscurorum; I, 20 in t. Bacchi; cf. c. 25. 26. et Athenæum X, p. 456 extr. inprimisque templum Minervæ Syracusis ap. Cicer. Verr. IV, 55. Trojani autem belli historiæ, etsi in populo, qui nihil cum Trojanis et Græcis commune haberet, recte tamen poterant operis ab arte profecti argumentum præbere. Solet enim ars externas historias, inprimis claras et nobiles, sibi materiem facere; et ab Etruscis, saltem ab Italis, similiter belli Trojani historiam, quamquam illa aliena ab hoc populo erat, in tot monumentis, inprimis sepulcralibus, expressam videmus. Ceterum ea, quæ mox memorantur, non continui alicujus operis uniusque tabulæ argumentum sunt habenda; certe nihil in poeta video, quod ita statuere jubeat; sed singulæ historiæ singulorum operum argumentum constituere putandæ. EXCURSUS XVI. : I, 469. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis. Novavit plura in rebus Trojanis Maro, ab Homero aliena, et morem ætatis suæ prætulit; Tragicos ea in re sequutus, qui equites, tubas, et alia memorant, quæ heroica vita ignoravit. Nunc tentoria narrat niveis velis: in quibus non tam illud me movet, quod nivea tentoria fecit, eo scilicet, ut vel noctu nitore fulgentia late essent Diomedi et Ulyssi speculantibus conspicua; sed quod Trojanis temporibus tentoria nondum erant lintea. Achivorum κλισίαι stipitibus lignisque constabant, vimine intertexto humoque aggesta, adeoque tuguria potius, v. Iliad. w, 449 sqq. cf. Eustath. ad Iliad. a, 185. Recte et Tzetza in Antehomericis, a viro doctissimo Jacobs nuno editis, Achæi : τεῦξαν δὲ κλισίας πλεκτὰς, σταβάραις (h. e. σταυροῖς) ἀραρυίας. et Tryphiod. 139. πῦρἴδιον πλεκτῆσιν ἐνὶ κλισίησι βαλόντες. ad quem versum loci nostri haud oblitus est doctiss. Northmore. Thraces vero illa nocte ne in talibus quidem tentoriis, sed, ut erant, nuda humo recubabant; πεδοστιβεῖς ut in Rheso 763 sqq. quid? quod totus Trojanorum exercitus sub dio noctem agebat, quantum quidem ex Homerica lectione memini. Etiam Rhesi Trag. auctor tantum εὐνας Thracum et κοίτας memorat. At Dietys tentoria memorat pag, 60, 1. 45. |