Excursus IV **. Palladium a Diomede et Ulysse rap- Pag. DISQUISITIO I DE CARMINE EPICO VIRGILIAΝΟ. De carmine epico universe multa disputare, cum tot habeamus libros, in quibus copiose et accurate de eo præceptum est, et cum pauci sint, quibus expediat, ut in præceptis diu detineantur, inutile esse arbitror. Neque etiam talis disputatio ullam ad adolescentum animos habere potest vim aut afferre utilitatem, nisi uno jam vel altero carmine epico perlecto diligenter, et docte enarrato; ne nunc illud moneam, præceptis istis et disputationibus omnino plus promitti quam præstari. Pleraque enim, quæ utilitatem habent, talia sunt, ut ab ingenio liberaliore, ubi unus vel alter poeta perlectus fuerit, vel, nemine monente, facile animadvertantur; vanis autem et inanibus subtilitatibus et argutiis ætas illa melius caret. Tum utilitas, quam præstant, intra judicium de aliorum ingeniorum monumentis qualecunque ferendum subsistit; ut ii vero, qui ingenii sui vires ipsi experturi sunt, ex illis præceptionibus paullo plus quam ex uno vel altero bono exemplo proficiant, expectari non potest. Eos tamen, qui adolescentibus poetas interpretantur, librorum illorum doctrina imbutos esse velim quam maxime; nam ita demum, ubi ipsi virorum doctorum disputationes accurate cognoverint et animo teneant, in promtu habebunt, in singulis rebus et caussis monere commode et cum fructu enarrare ea, quæ adolescentum ingenia alere, judicia acuere, elegantiæ et virtutis sensum aut instillare aut ex L mm DISQUISITIO I DE CARMINE EPICO VIRGILIANO. De carmine epico universe multa disputare, cum tot habeamus libros, in quibus copiose et accurate de eo - præceptum est, et cum pauci sint, quibus expediat, ut in præceptis diu detineantur, inutile esse arbitror. Neque etiam talis disputatio ullam ad adolescentum animos habere potest vim aut afferre utilitatem, nisi uno jam vel altero carmine epico perlecto diligenter, et docte enarrato; ne nunc illud moneam, præceptis istis et disputationibus omnino plus promitti quam præstari. Pleraque enim, quæ utilitatem habent, talia sunt, ut ab ingenio liberaliore, ubi unus vel alter poeta perlectus fuerit, vel, nemine monente, facile animadvertantur; vanis autem et inanibus subtilitatibus et argutiis ætas illa melius caret. Tum utilitas, quam præstant, intra judicium de aliorum ingeniorum monumentis qualecunque ferendum subsistit; ut ii vero, qui ingenii sui vires ipsi experturi sunt, ex illis præceptionibus paullo plus quam ex uno vel altero bono exemplo proficiant, expectari non potest. Eos tamen, qui adolescentibus poetas interpretantur, librorum illorum doctrina imbutos esse velim quam maxime; nam ita demum, ubi ipsi virorum doctorum disputationes accurate ognoverint et animo teneant, in promtu habebunt, in ngulis rebus et caussis monere commode et cum fructu arrare ea, quæ adolescentum ingenia alere, judicia cuere, elegantiæ et virtutis sensum aut instillare aut ex |