: media Achivorum concione , sed soli, conspicitur Minerva , statimque agnoscitur , Servicios de vi osse décrtev, Iliad. «, 200. Iliad. p, 334 Æneas Apollinem fyuco socłyta idaóv. Ceterum ex loco hoc Heliodorus illud duxisse videtur, quod ex fixo et constanti obtutu deum intelligi dixit. Species autem divina modo ab æterna deorum juventute , ac pulchritudine, modo cúm attributis ex poetarum et artificum doctrina et usu, declaratur. Verum frequentissima ratio ea est, ut ad eum, quem volunt, accedant eumque alloquantur, humana forma induti, noti fere alicujus et familiaris, sicque ei ludum faciant , ut cum mortali se agere ille putet; Tumque dii consequuti id; quod volebant, interdum abeunt , ut nec agnoscantur : v. c. Iliad. po 70. cf. O, 285 sqq.2, 226 sqq. Sic etiam inobservati discedunt, qui per somnum se offerunt, ut Minerva Od. , 41 sqq. 8, 795 sqq. et cum Tiphy illa per somnum adstat Orph. Arg. 538. 554. Interdum, ut numen suum prodant, forma humana deposita, divina conspicui fiunt : Sic Venus in Anchisa amplexibus : Hymn. in Ven. 181 sqq. 175. cf. Buru. ad Anthol. Lat. IV, 13, 12 si irati sunt majores majoresque fiunt : Callimach. in Cer. 59. cf. Wessel ad Herod. VIII, 38 : aut inter dicendum agendumque oculis, voce, toto corporis habitu mortali forma majore produnt se, ut omnino divinæ naturæ indicium vel originis habita est oris corporisque majcstas, vel pulchritudo. specto , ait ille ap. Ovid. III Met. 60g, cultum faciemque gradumque : Nil ibi, quod posset credi mortule, videbam. Ita Iris, quæ Beroen simulabat, Æn. V, 647 divini signa decoris Ardentisque notate oculos, qui spiritus illi, Qui vultus , vocisque sonus vel gressus eunti. cf. Odyss. V, 288, ubi Minerva, proditura se deam, repente inter dicendum femina fit eximia specie ; de Cerere autem Hymn. 188. 189, ubi v. Ruhnk. Inprimis autem huc spectat Iliad. 9, 396 sq., ubi Veneris anui assimulatæ consiliis obsequi cum nollet Helena , tum illa manifesta adstat dea , και β' ώς oύν ένόησε θεάς περικαλλέα σειρών, Στηθεα θ' αμερόεντα, και έμματα μαρμαίροντα , Θάμβησέν τ' άρ' έπειτα: quem ipsum locum Virgilius versibus supra adscriptis ante oculos habuit, rem tamen aliter tractavit : avertens rosea cervice refulsit etc. Scilicet occurrit apud poetas tandem et illa ratio , ut non nisi sub discessum , modo ad terrorem faciendum , modo ad numen testandum , mortali forma exuta , divina specie numen spectantium oculos præstringat. Itaque h. 1. divinam speciem numenque arguit pulchra cervix, coma suaviter spirans, palla deæ defluens , cum antea venatricis more esset succincta, tandemque incessus. Videamus de singulis. Scilicet si abeuntes numen manifestum ac confessum faciunt, signis fere atque notis id faciunt sequentibus : Peractis mandatis modo discedunt sic ut ad Olympum redeant, ut de Mercurio juvenis faciem mentito Odyss. x, 307. 308 Nñoor dév ünnecouy ille ad Olympum redit; modo subito ex conspectu eorum, quibuscum loquebantur, auferuntur; evanescunt vel avolant. Alias abeuntes , forma adscititia abjecta, 7 : versus > divinam speciem a tergo ostendunt. Sic Apollo in Butæ formam con : Mortales medio adspectus sermone reliquit , Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Adgnovere deum proceres divinaque tela Dardanidæ , pharetramque fuga sensere sonantem , Æn. IX, 657 sq. Apollinem hic vides in aerem sublatum; cum alibi nube vel obscura caligine involvant se dii, quippe qui omnino, ut invisi sint, nube se operiant, atque eos quoque, quos subducere vel occultare volunt, nube obducant, ut toties ap. llomcrum fit. Sed aliis locis abeuntes deos declarat incessus levis ac celer , et volanti similis, ut vix pedibus terram attingant; qualis omnino deorum incessus esse fertur , oure zgórce recepte módooiv, Iliad. &, 228. cf. 284. 5, modo stellæ fatuæ cadenti Iliad. d', 75, modo columbæ, modo accipitris volatui comparatus. Notus locus Iliad. <, 778 Ai do Beétav aprípedos Tensidor Spice D' onoids. Harpæ etiam, quæ ex aquilarum genere est, Minerva colo descendens assimulatur Iliad. 350. I, et Neptunus Calchantis habitu Achivos ad pugnam adhortatus Iliad. v, 62 sqq. Autós war' ipně có xúuttepos cópto titoodan etc. et subjicit Ajax : non hic fuit Calchas : Ιχνια γαρ μετόπισθε ποδών ήδε κνημάων Ρεϊ” έγνων απιόντος (levi scilicet et suspenso gressu). eépíðuctor de Deoi rep. At in Odyss. a, 320 Minerva, cum sub Mentæ persona Telemachi animum erexisset, ezéln, "Opros dows evónar SÉTTATO, et Odyss. 7, 371. 2 eadem apud Nestorem απέβη Φήνη ειδομένη • θάμβος δ' έλε πάντας ίδοντας. Ηinc {et Mercurii volatus super mare fit radendo mari : Od. 6, 51. Serpentis lapsum ac tractum nusquam a poetis Græcis vidi deorum incessui assimulari : vide tamen Spenc. ad h. 1. Singulare est inf. IX, 15. 19, quod Iris arcu et sereno coelo discessum suum mirabilem facit. Cum dei discessu conjunctum interdum illud, ut præter naturam mira aliqua vi affici sentiat modo animum, modo corpus, is, qui cum dco in mortalem mutato egerat. Sic supra memorato loco Iliad. v, 62 sq. Neptunum, qui Calchantis personam induerat, agnoscit Ajax manuum pedumque insolito vigore , viriumque refectione , v. 74. 75, et tetigerat eum deus discedens sceptro suo. Imitatus hoc est Quint. Cal. XI, 142 — 144. Aliud exemplum habes Iliad. v, -81. 110 Apollinis Eneam restituentis : “Ως ειπων έμπνευσε μένος μέγα ποιμένι λαών , et Odyss. a, 320 Minerva discedens Telemacho non modo incessu , sed et ex eo manifesta fit : Ta divi Juula Oñxs usvos xceà Jeçoos. Hoc idem faciunt interdum dii tacite et occulte, ut Pallas Menelaum novis viribus recreat Iliad. 569. Quandoquidem in ipso discessu divina species humanæ formæ succedit, commemorantur quoque illa, quæ in specie divina memorabilia sunt; summa oris pulchritudo aut majestas, corpus humano majus et augustius, cum pulchritudine candor corporis , cervix pulchra , comæ promissæ, quales perpetuam deorum juventam decent, ut in Cerere, Hymn. v. 277. 8, et in loco nostro Virgilii. Quod inter præsentis numinis signa refertur gratus odor, quem sive totum corpus sivc coma eshalat : uti in Venere, b. I. ambrosiaque : comæ divinum vertice odorem Spiravere ; et Dianæ nec in adspectum prodeuntis præsentia ex divino odore agnoscitur ab Hippolyto apud Eurip. Hippol. 1391 : id quidem ductum est ex antiqua vita, quando regiæ opulentiæ erat, unguentis suavibus delibutum corpus habere, antequam frequentioribus commerciis copia majore et expeditiore sumtu unguenta Asiæ in Europam illata sunt. A regum autem luxu, qualis tum erat , adumbrata deorum vita, adeoque in eam traductum etiam unguentum ambrosia dictum. Sic de Junone Iliad. 5, 170 sqq. et de-Venere Odyss. I, 364. 365 et sup. Georg. IV, 415 sqq. Etiam ap. Hesiod. Scut. Herc. 7. 8. Alcmenæ a capite et superciliis suaves odores spirant, tanquam a Venere. (etsi versus vix a primo carminis auctore sunt. nt.) Ducta hinc sunt ea, quæ de veste stragula Bacchi habet Apollon. IV, 430 sq. Hoc tamen divinæ naturæ argumentum non nisi in elegantioribus diis locum habere potest; ut in Venere et Apolline; in Diana etiam apud Eurip. I. c.; in Flora apud Ovid. Fast. V, 376 : alia exempla v. apud Burmann. ad Anthol. Lat. IV, 13, 30. Insignius ceteris est in Hymno Homer. in Cer. 276 sqq., quod apponam , quia reliqua quoque præsentis numinis argumenta sub discessum continet : ως ειπούσα θεα μέγεθός τε και είδος αμειψε, Γηρας απωσαμένη • περί τ' αμφί τε κάλλος ακτο, 'Οσμή δ' ομερόεσσα θυηέντων απο πέπλων Σκίδγατο. τηλε δε φέγγος απο χροός αθανάτoιo Λάμπε θεης, ξανθη δε κομη κατενήνοθεν ώμους: Αυγής δ' επλήσθη πυκινός δόμος, αστεροπής ως. Bă se si én Meycépwv. Videmus hic sub discessum Cereris formam divinam receptam : pulchritudinem, ambrosium odorem, candens corpus, comam promissam ; lucem per domum fusam. Imitatione quoque expressa res in templis : v. c. de Dea Syria et in teletis : ut apud Apulei XI. Et hi quidem priscæ et epicæ poeseos præcipui modi divinam præsentiam declarandi, super quibus multa possint argutius disputari, nisi hoc a consilio nostro esset alienum; et facere hoc cuivis ex superioribus est in promtu. Quando autem de origine et caussa hujus phantasmatis hominum mentibus subnati quæritur, ablegandus est lector ad Exc. I ad lib. IX, 638. Nec tamen existimandum est, semper hæc tam accurate et diserte a poetis tractari. Quin sæpe satis habent, deum memorare cum mortali agentem, numen suum manifestantem, et a mortali agnitum, nulla tamen re adjecta, qua intelligatur, quomodo id fieri potuerit. Scilicet jam ab initio inter poetam et lectorem tacito consensu convenerat, posse et solere a diis fieri ea, quæ naturæ morem deserunt eoque ipso mirationem faciunt. Exempla vide Iliad. v, 319, ubi Neptunus Eneam non latet, et p, 334 Apollinem idem "Ey vo égéria do, adde Iliad. B , 172.4, 294815. Sic inf. XII, 632 Juturnam sororem agnoscit Turnus , nec additur, quo signo vel argumento. : : a EXCURSUS XIV. Equi caput omen Carthaginiensium fortunæ. I, 442-445. Poeni Effodere loco signum, quod regia Juno Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello Egregiam et facilem victu per sæcula gentem. Caput equinum adeo auspicium et omen fuit futuræ fortunæ; fore Poenos gentem bellicosam et rerum copiis ( ex agricultura, navigatione et commerciis populorum ) affluentem. Justin. XVIII, 5, 16 Ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. Quas fidiculas verbis, facilem victu fore gentem, interpretandis adhibuerint viri docti, vide ap. Cerd. Burm. Trapp. Si Carthaginiensium historiam inspicere meminissent viri docti, in multis hujus et quarti libri locis minus turbassent. Celebrata satis inter veteres res est, Carthaginienses agri colendi studiosissimos fuisse, et totum illum Africæ tractum lætissimo cultu summæ fertilitatis effloruisse. Itaque præclare iis portenditur perpetua victus copia et affluentia; et facilis victu est is, qui facilem et paratum victum habet : &ÚTOPOs, ut agrum frugibus vel frugum facilem dixere veteres. Tenendum scilicet, ea, quæ in vulgari oratione Fè facilis pro adjectivo adjunctum habent, poetice ita efferri; ut si alloquium regis facile exprimendum sit, facilem regem alloquio vel alloquii dicat poeta, ut Val. Fl. V, 407 litus quod faciles appulsus habet, idem litus facile appulsibus. Ita, quæ victum facilem fudit humo tellus Georg. II, 460, est etiam tellus victu facilis; et sic gens victu facilis, quæ habet victum, alimenti copiam paratam, affuentem, propter agrorum scilicet fertilitatem et ubertatem. Simili rodo infinita alia ad prosaicam formam comparanda sunt. Æn. VIII, 318 asper victu venatus , h. e. qui victum asperum, qualis est vite asperæ, pauperis, præbet. nox aspera curis, Val. Fl. III, 362, quæ curas asperas secum affert, et sic porro. Equus autem quilni ferax et lætum solum , equis alendis idoneum, ominetur? quum ioc armentum pabuli copiam et uberem agrum inprimis sibi poscr. Vide, si talis' res auctoritate indiget, Columellam de R. R. VI, -7. Varia quidem de hoc portento Justin. I. c. inter fundamenta urbis reperto fuit narratio, nam alii ( v. Serv. et Pompon.) primo cap! bubulum, alii palmam simul repertam tradiderant, proxime tamer ad nostrụm alii ap. Eustath. ad Dionys. Perieg. 195 ευρον κεφαλήν και που, και συμβαλόντες σημαίνεσθαι σχολήν αυτούς και παρ' άλλων δόσιν τροφή, καθά και τους ίπποις, έκτισαν εν τοιούτω τόπο Krpandóva. sane diverse interpretatio de otio ac pacis studiis, inprimis ex mercatibus; vid.s tamen hoc ipsum, facilem victu, ita expressum , ut sine multo ígore victum inveniant. Quod Æn. III, 540 sqq. diversum ex equis augurium petitur, nihil officit. Poterant enim exdem res duræ et ។ ។ diversis temporibus et rerum conditionibus ad diversa trahi omina. Ita ίππον πολέμιόν τε και επήλυδα, bellicosum et advenam interpretabantur vates Telmessenses ap. Herodot. I, 78, EXCURSUS XV. ex I, 453 sqq. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, Dum Artificum manus inter se operumque labores Miratur, videt Iliucas ex ordine pugnas. De pictura vulgo hæc accipiuntur; et v. 464 picturam expresse appellavit: Quod si verum est, adversus temporum rationem peccare poeta maluit hæc commemorans, modo gratis rerum imaginibus delectaret. Nam Iliacis temporibus non fuisse pingendi artem apparet. v. Plin. XXXV, 6. Observatum hoc jam est Gogueto de origg. legg. art. et discipl. Tom. III, p. 346. Et Homerum sculpturæ opera in omni metallorum genere memorare, nulla picturæ , unicuique Homerum legenti facile succurrit. Videndum igitur, an Virgilius non de pictis tabulis, sed de anaglypho opere, et quidem ex ære, quod antiquissimum fuit genus, et quo ducunt fores ex ære factæ v. 448. 449, agere dicendus sit? Nam, quod picturam dixit , hoc poetica elegantia de quovis opere, quod figuras rerum ac signa repræsentat, bene memorare potuit. Acciniendum autem ita esset de sculptorio opere in foribus templi ac valvis ære facto : in his enim, ut et in fastigiis, templorum pariter ac pa um frequens fuit cælatura : cf. Paus. I, 24. V, 10. X, 19. VIII, lation Verr. IV, 56 et porticus templi Jovis Olympii apud Agrigentinos : v. 1 Piodor. XIII, 82 in qua et exsculpta dawois ans Tpoías heroibus habitu expressis; et solent poetæ in argumentis ejusmodi suo quoque lacere, ut noster Ge. III, 26 sqq. Æn. VI, 20 sqq. Sic sculpturæ sibi Ovid. Met. II, pr. in regia Solis. Silius III, 32. in templi Herculis foribus. ad q. 1. cf. Draken:.. Valer. Fl. V, 411 in fastigio templi ( ita quidem nobis videtur ) et in 1:2ribus 417–465 expressas historias apud Colchos memorat; sapienter , idem hoc; sed idem in operis summa infelix; non enim apparet , quor. sum isla descriptio anaglyphi inserta sit. At noster poeta ad confirmandum Æneæ animum his rerum imaginibus egregie utitur. Anaglypha idem et alibi memorat, ut inf. 640. Inter hæc tamen commento illi sculptu ræ h. I. non magis confidam, quam ei, quod multo minus probabiliter , in animum venit viro docto, ut crederet , hic de textura agi. Nisi vim iacias verbis, non nisi de tabulis pictis agere poeta potuit, et dicendus ille est maluisse morem Italiæ suæ sequi, in qua passim visebantur porticus templorum pictæ. Res Trojanas inter argumenta fuisse, vel ex Petronio 29 et 89 discere licet : cf. Wernsdorf. P. Min. T. IV, p. 605. Nihil frequentius eodem more inter Græcos, quos, parietes templorum et porteus picturis 45. Cic. |