ex Junonis odiis in illa ipsa terra et urbe, quæ deæ tantopere curæ cor dique erat, impendente, sollicitudinem faciat. Sed poeta aliam viam est ingressus. Ne Æneas ullum in his locis periculum adeat, mittitur Mercurius ad Pœnorum Didonisque inprimis animos placidos et propitios efficiendos. Quo facto, cum tamen vel sic Venus haberet, quod Junonis odia et iras metueret, Cupidinis mox illa utitur (inf. 670 sqq.), ut Didonis animum amore in Æneam inflammet, quo minus illa Junonis aliquo monitu in diversa consilia impulsa in ejus perniciem conspiret. Interea Juno, dum his jam malis aliter occurri non posse videt (v. IV, 90 sqq.), hoc ipso Didonis et Æneæ amore ad avertendum ab Italia Æneam et intercipienda adeo Romæ fata uti constituit; sed quo minus illa res exitum habeat, Jupiter, cui fatorum ordo inprimis curæ esse debet, cavet (ibid. v. 222 sq.) cf. sup. Excurs. I*. EXCURSUS XI. Dido a Sichæi umbra monita. I, 353-359. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago Conjugis, ora modis attollens pallida miris, Crudelis aras trajectaque pectora ferro Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit; Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, Auxiliumque viæ veteres tellure recludit Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. Quæ de mariti specie per somnum oblata narrantur, a poeta ipso adornata videntur, nec incommode ad epicam poesin, ut miraculo animum teneat. Forte poetæ, præter historiam, debetur etiam illud ad rei atrocitatem adjectum v. 349 ante aras. Nam vulgo, cum venatum exiisset, a fratre uxoris insidiis petitus interiisse Sichæus traditur: vide Cedrenum p. 140 B. et Jo. Malalam Chronograph. p. 68 (p. 206 ed. Oxon.), qui Servium ad h. 1. descripsit, sed, ut apparet, multo integriorem quam qualem nunc habemus. cf. Eustath. ad Dionys. Perieg. v. 195. Sed, ut poeta ante aras id factum mallet, occasionem fingendi præbere potuit hoc, quod maritus Didonis sacerdotio Herculis functus esse memoratur cf. Justin. XVIII, 4. Jam somni visum potest illud quidem ita accipi, ut ipsum facinus somniantis animo fuerit objectum, ita ut illa ipsi cædi interesse, eam fieri cerneret, poeticæ tamen rationi magis consentaneum, ut, quæ a Sichæi umbra verbis sunt exposita, tanquam gesta nudentur, enuntientur; ut in notis exposuimus. Similiter umbra Sichæi mox abditos thesauros indicat, quo loco renositi sint, ut itineris subsidium ac viaticum Didoni fugienti sint Sie Hectoris umbra inf. II, 297 effert sacra, efferenda esse gestu significat. Thesauri Didonis adhuc Neronis tempore lusum avaritiæ fecere v. Tacit. Annal. XVI, pr. EXCURSUS XII. Pius Æneas. I, 378. 379. Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates Classe veho mecum, fama super æthera notus. Notati hi versus, quod Æneas egregie se ipsum commendat. Recte, nostris moribus si rem æstimes; secus, si heroicis; ut ex toto Homero satis constat. Exempla aliorum v. ap. Pierson. Verisim. p. 206: adde Spencium (in Essay on Pope's Odyssey P. I. p. 52). Hic ipse versus ex Homero adumbratus Odyss. 1, 19. Ulysses apud Alcinoum: Εἴμ' Ὀδυσεῦς Λαερτιάδης, ὃς πᾶσι δόλοισιν ̓Ανθρώποισι μέλω (carus et honoratus sum propter sagacitatem consiliorum in re bellica) καὶ μευ κλέος οὐρανὸν ἵκει. fama super æthera notus, ex poeticæ orationis genio, nihil aliud quam simpliciter, celeber et inclytus. Inclytum autem ac notum se calamitatibus suis dicere, minus habet offensionis etiam nostris moribus; et pietatis mentio facta hominum animos benevolos ipsi reddere poterat. Verum et pius, ut omnino in Æneide, perpetuum est Æneæ attributum, quod, Homerico more, proprio nomini tanquam aliud proprium adjungitur. Sic et pater Eneas, quod antiquiore sermone honoris vocabulum fuit, ac reverentiæ amorisque, inprimis regibus tributum. Sić Odyss. θ, 145 ξεῖνε πάτερ. Cum autem pietatis notio tam late pateat: quæri potest; quo tandem sensu poeta accipi voluerit. Fuit enim Æneas pius in patrem : unde III, 481 de Anchise: o felix nati pietate, fuit in filium, in patriam, in deos. Scilicet hoc ultimo respectu dictus est pius a poeta θεοσεβής, religiosus. Docent hoc adjuncta, h. 1. raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum Lib. II, 691. Jupiter, adspice nos, et, si pietate meremur, Da deinde auxilium. Convenit, quod in omnibus rebus monitis deorum obtemperat; et primo loco hoc, quod in Homero II. v, 298. g. in laudibus Æneæ ex Neptuni persona pietas memoratur : κεχαρισμένα δ ̓ αἰεἴ δῶρα θεοῖσι δίδωσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσι. Cum pietate justitia jungitur inf. 544. 545. Quod autem in Penatibus, de quibus v. Exc. IX ad lib. II, quos secum abduxerat, Æneas inprimis gloriatur, ad veterem religionem pertinet. Nondum excisa plane et eversa videbatur resp. superstitibus adhuc diis tutelaribus seu patriis, eorumque vasis et sacris instrumentis. Qui in coloniam mittebantur, sacra metropoleos suæ secum abducebant. Si sacra, h. e. dii patrii et eorum utensilia, essent seu vi seu fraude et furto ablata, gravissima calamitas ea habebatur. Ut deos elicerent, qui urbem oppugnabant, aut ut deos vinculis ligarent, qui obsidione gravi premebantur, ad eandem religionem pertinebat. Capta igitur urbe, præcipua ea cura inprimis sacerdotum, ut deorum signa et vasa salva essent, dum aut absconderent ea, aut secum asportarent. Sic Panthus Apollinis sacerdos II, 319 fugiebat, sacra manu victosque deos ferens. Sigillatim hæc satis exposita passim sunt a viris doctis; nobis curæ fuit, ut ad rationes suas et caussas ea referrentur; idque teneri velim etiam in aliis. EXCURSUS XIII. De iis quæ deorum præsentiam arguunt. I, 402-404. Dixit, et avertens rosca cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea. Habemus hic exemplum ἐπιφανείας numinis insigne. Non injucundum erit, paucis exponere, quibus modis poetæ, Virgilius et Homerus, deorum præsentiam vel in discessu arguant, inprimis cum viri docti, qui in hunc locum inciderunt, sequuti fere sint Heliodori Æthiop. lib. III. p. 148. 149 ed. Bourd., a quo tamen non tam poeticas rationes; quam theosophorum commenta exposita esse manifestum fit. Quoties igitur poetæ, inprimisque principes isti, deos cum hominibus agere iisque interesse faciunt; faciunt autem hoc sæpissime, ex recepta inter veteres persuasione, ad quam divinæ naturæ species humana vulgo credita necessario ducere debuit, in priscorum hominum et heroum vita, fere ut in vita patriarcharum, deos invisere homines, ad eos devertere, eorum hospitio uti, iis occurrere, sermones ac consilia communicare solitos; quoties igitur deos inter homines agere memorant poetæ: si modum quidem et rationem exponunt, quam tamen sæpe declarare negligunt: aut dii, etsi cum hominibus agunt, plane se hominum visui non subjiciunt, aut in conspectum veniunt manifesti, aut forma humana adsumta se offerunt, ut tamen mox, saltem in discessu, divinæ præsentiæ nonnunquam signa aliqua edant. In variandis his sequuntur poetæ nonnullas alias opiniones inter priscos homines receptas: primo quidem, deos propria sua ac divina specie a mortalibus aut omnino cerni non posse aut non nisi cum vitæ discrimine, (pro exemplo sit Semele) saltem oculorum cæcitate, (. c. Hymn. in Vener. 188. v. ad Callim. L. P. 82 Spanhem. et ad 102) non posse cerni: nisi forte ab hominibus, qui θεοφιλεῖς, a diis amati essent : οὔπω γὰρ πάντεσσι θεοὶ φαίνονται ἐναργεῖς, Odyss. π, 161. Contra χαλεποὶ δὲ φαίνεσθαι ἐναργεῖς, Iliad. v, 131. cf. Spanhem. Callim. Ap. g. Quoties igitur alios homines adeant dii, specie eos humana assumta illis occurrere; esse vero divinam speciem humana majorem, longeque pulchriorem; itaque quoties pulchritudine insignis aliquis mortalis sese offert, numen sub ea specie latere suspicari solent, ut in Hymno in Dionys. 19. 20.: porro deos nube modo candenti modo caliginosa amictos ad homines, quibuscum agunt, accedere. Quæ omnia cum sensuum nostrorum judicio ita conjuncta sunt, ut omnium temporum populorumque opinione, nisi qui aut belluino more vivunt aut ad summam philosophiam expoliti sunt, recepta ea fuerint. Jam si in hominum conspectum, quibuscum tamen agunt, omnino non veniunt dii: solent fere verba eorum tantum audiri, quibus is, quem alloquuntur, facile numen agnoscere potest, vel quod deus suum nomen effatur, vel quod dei vox jam olim nota et sæpius audita erat. Ita Ulysses (Iliad. v. 512) et Achilles de Minervæ vel conspectæ voce nihil dubitant, et notum Ajacis illud apud Sophoclem : Ὦ φθέγμ ̓Αθάνας φιλτάτης ἐμοὶ θεῶν Ὡς εὐμαθές σου, κἂν ἀποπτος ἧς, ὅμως Φώνημ ἠκούω etc. Diversa ratio est, qua Apollo Iliad. π, 788 sqq. loco inter paucos splendido, Patroclo etsi invisus terrorem infert. Sin in conspectum veniunt dii manifesti: divina specie, hoc est majores ac pulchriores humana forma, tum apparent; multa fere luce oculos obtundunt: ita ut hæg ipsa lux præsentiam numinis arguere credatur. Sic inf. IV, 358 Ipse deum (Mercurium) manifesto in lumine vidi Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Etiam plena luce domus memoratur, v. c. Hymn. in Cerer. 188. 190, ubi cf. Ruhnk. Interdum tamen ad terrorem omnia comparata sunt: species, oculi, habitus; ita nube caliginosa et atra amicti sunt dii, ut Venus lib. XII, 416. Juno vero cum procella yenit: lib. X, 633 cœlo se protinus alto Misit agens hiemem, nimbo succincta, per auras. Enimvero hoe spectat jam propius ad illa, quæ a consilio nostro aliena sunt, cum deorum præsentia omnem naturam sensu aliquo perfundere creditur : dum dii, modo cum aeris, ventorum, marisque tranquillitate et auræ silentio adveniunt: in quam rem loca congesta v. ap. Valken. ad Theocr. 2, 38: modo ventorum marisve tumultus præsentiam dei arguit. Cum his conjunctæ sunt ἐπιφάνειαι deorum in templis, sub sacrorum sollennium aut oraculorum edendorum tempus: de quibus nunc non agitur, et copiose actum ab aliis, inpr. a Spanhem ad Callim. Itaque nec attingam, quæ ex his ipsis deorum apparitionibus ad Manes aut Umbras per somnum oblatas translata sunt; ut de Creusa Æn. II, 773: tandem etiam ad homines divinitus afflatos, ut de Sibylla VI, 49. 50. Verum ut ad illum deorum conspectum redeamus, quo, quoties eorum ministerio poeta utitur, illi prodeunt : si manifesto numine occurrunt, fieri id fere animadvertas vel occursu alterius dei, vel ut filio, marito, aut amato a se homini, in conspectum veniant. Sic inter pugnas dii sibi occursant in Iliade, sic Achilli Thetis, et Æneæ se mater Venus non ante oculis tam clara, videndam Obtulit, et pura per noctem in luce refulsit - confessa deam, qualisque videri Cælicolis, et quanta, solet, lib. II, 591. Veniunt quoque dii in conspectum unius tantum, etsi in magna hominum frequentia, ita ut ceteri omnes ne sensum quidem numinis præsentis habeant: sic uni Ulyssi ejusque canibus manifesta fit Minerva, Od. π, 160. Sic soli Peleo Thetis apud Apollon. IV, 854 sqq. et Achilli in media Achivorum concione, sed soli, conspicitur Minerva, statimque agnoscitur, δεινὼ δὲ οἱ ὅσσε φάανθεν, Iliad. α, 200. Iliad. p, 334 Eneas Apollinem ἔγνω ἐσάντα ἰδών. Ceterum ex loco hoc Heliodorus illud duxisse videtur, quod ex fixo et constanti obtutu deum intelligi dixit. Species autem divina modo ab æterna deorum juventute, ac pulchritudine, modo cum attributis ex poetarum et artificum doctrina et usu, declaratur. Verum frequentissima ratio ea est, ut ad eum, quem volunt, accedant eumque alloquantur, humana forma induti, noti fere alicujus et familiaris, sicque ei ludum faciant, ut cum mortali se agere ille putet; Tumque dii consequuti id; quod volebant, interdum abeunt, ut nec agnoscantur: v. c. Iliad. p, 70. cf. 4, 285 sqq. x, 226 sqq. Sic etiam inobservati discedunt, qui per somnum se offerunt, ut Minerva Od. 3, 41 sqq. 8, 795 sqq. et cum Tiphy illa per somnum adstat Orph. Arg. 538. 554. Interdum, ut numen suum prodant, forma humana deposita, divina conspicui fiunt : Sic Venus in Anchisæ amplexibus: Hymn. in Ven. 181 sqq. 175. cf. Burm. ad Anthol. Lat. IV, 13, 12 si irati sunt majores majoresque fiunt: Callimach. in Cer. 59. cf. Wessel ad Herod. VIII, 38: aut inter dicendum agendumque oculis, voce, toto corporis habitu mortali forma majore produnt se, ut omnino divinæ naturæ indicium vel originis habita est oris corporisque majestas, vel pulchritudo. specto, ait ille ap. Ovid. III Met. 609, cultum faciemque gradumque : Nil ibi, quod posset credi mortale, videbam. Ita Iris, quæ Beroen simulabat, Æn. V, 647 divini signa decoris Ardentisque notate oculos, qui spiritus illi, Qui vultus, vocisque sonus vel gressus eunti. cf. Odyss. v, 288, ubi Minerva, proditura se deam, repente inter dicendum femina fit eximia specie; de Cerere autem Hymn. 188. 189, ubi v. Ruhnk. Inprimis autem huc spectat Iliad. γ, 396 sq., ubi Veneris anui assimulatæ consiliis obsequi cum nollet Helena, tum illa manifesta adstat dea, καὶ ῥ ̓ ὡς οὖν ἐνόησε θεᾶς περικαλλέα δειρήν, Στήθεί θ' ἱμερόεντα, καὶ ὄμματα μαρμαίροντα, Θάμβησέν τ ̓ ἀρ ̓ ἔπειτα· quem ipsum locum Virgilius versibus supra adscriptis ante oculos habuit, rem tamen aliter tractavit : avertens rosea cervice refulsit etc. Scilicet occurrit apud poetas tandem et illa ratio, ut non nisi sub discessum, modo ad terrorem faciendum, modo ad numen testandum, mortali forma exuta, divina specie numen spectantium oculos præstringat. Itaque h. 1. divinam speciem numenque arguit pulchra cervix, coma suaviter spirans, palla deæ defluens, cum antea venatricis more esset succincta, tandemque incessus. Videamus de singulis. Scilicet si abeuntes numen manifestum ac confessum faciunt, signis fere atque notis id faciunt sequentibus: Peractis mandatis modo discedunt sic ut ad Olympum redeant, ut de Mercurio juvenis faciem mentito Odyss. κ, 307. 308 Νῆσον ἀν ̓ ὑλήεσσαν ille ad Olympum redit; modo subito ex conspectu eorum, quibuscum loquebantur, auferuntur, evanescunt vel avolant. Alias abeuntes, forma adscititia abjecta, |