: ( eo loco ), unde per ora novem vasto cum murmure montis It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti. Primum versus hi, licet pulcherrimi, cum tamen non poeta hæc narret, cui ornatum sectari licet, verum ex Veneris persona Jovi supplicantis pronuntientur, alieno loco Timavi descriptionem intrudere videri debent; quod jam Ursinus recte vidit, qui simili loco Homeri Odyss. 8, 708 excusare rem velle videtur. Fit sane omnino hoc gravissimorum poetarum more et exemplo, ut etiam, quando ex aliena persona oratio fit, ornatus idonei materia, qua variari oratio et delectari legentis animus possit, non dimittatur manibus; cum delectationis major sit ratio habenda, quam judicii animorum sedati. Potuit adeo fluvius ille, etiam in Veneris oratione, verbis ornari, inprimis cum ejus natura, ad hunc modum descripta : unde per ora novem — It mare proruptum , ad amplificationem periculorum, quæ tamen ab Antenore superata sunt, facere possint. Tametsi forte hunc in modum excusari versus 245 et 246 possunt, nullo tamen modo probare se possunt judicio paullo acutiori; et erant illi haud dubie inter eos, quos sublatos Virgilius mallet. Improbarunt hos versus et alii, et Jac. Bryant V. C. Quibus autem in terris fluvius ille quærendus sit, magna fuit inter viros doctos controversia. Si enim notus ille Istriæ fluvius est, quid ille cum Patavio commune habere potest, ut v. 247 Hic tamen ille urbem Patavi — locavit? ( sed v. ad e. v.) Maluere itaque alii referre ad Meduacum s. Brentam, nonnulli adeo ad Padum; quos ipsa res refellit et Paullus Pincius cum aliis doctis viris a Burmanno præf. Tom. VI. Thes. Ital. nominatis. Si tamen Timavus Istriæ fluvius est, difficultates contra hos versus vel sic, non Catrous primus, sed multi ante eum viri docti ( v. c. Cerda ) moverunt, qui Timavum aut plane nullum, aut hujus, quem poeta narrat, admodum nunc quidem dissimilem esse contenderent. Sed frustra; nam Strabonis lib. V, p. 214. 215, et Melæ auctoritas poetam defendit, ut Timavi olim istam naturam fuisse dubitari nequeat. Scilicet inter Aquileiam et Tergeste, in Carnorum finibus, apud vicum S. Joannis, non longe a castello Duino ( Tywein ), qui totus tractus saxeus et scopulosus est ( sunt autem montes calcarii (1)), complures ingentesque inter rupium antra aquarum fontes prosiliunt : quorum præcipuos sex numerabat Cluverius, qui hæc loca adiit et singula accurate exploravit ( v. Italia ant. p. 192 ), nec plures Valvasor, quem cum eo comparavimus, in Crainia T. 1, p. 272 sqq. 612 pro anni tempestate plures paucioresve sunt, ita ut modo septem, modo novem fontes numerentur : ( teste Linharto Historia Crainiæ p. 66. (2)) Hi fontes tribus alveis paullulum delati, mox in unum flumen confluunt, quod vix mille passuum viam emensum uno ostio in mare exit. Italis etiam nunc maris parentem ( la madre del mare ) appellari Holdsworthus tradit; quod nomen jam Polybii ætate Duino insignior est ceteris. V. Gruber (1) V. Franc. Griselini Lettera nel Giornale d'Italia. Tom. XI, p. 118. (2) Unus ex his fontibus sub castello c. tab. frequentabatur. vid. Strab. 1. c. p. 214 D., ac si mari magna aquarum accessio inde fieret. Cum Strabo cum aliis septem, Mela cum Virgilio novem ora seu capita, et fontes ( sic ora et alii v. c. Statius IV Theb. 832 ) memorent, non inexplorata tradita ab iis esse e modo dictis apparet; nec necesse est, alias in vicinia scaturigines , quæ in eosdem alveos deferuntur, quarumque una ex lacu prodit, a veteribus adnumeratas esse suspicari, quod Cluverius faciebat. Hæc eadem diligenti investigatione prosequutum videmus Holdsworthum, elegantissimi ingenii virum, dum viveret, p. 600. 601. Immutavit longa ætas locorum faciem; quid? quod invalescente in dies versus hoc litus boreale mari Adriatico reprimi creditur aquæ in ipsis fluminis ostiis impetus, ita ut nunc longe minore spatio flumen, sub ipsos fere fontes stagnans, per planitiem ad mare deferatur (1). Ceterum cum per subterraneas cavernas mari ad Timavi fontes iter pateat, cum æstu, maris magnam illi aquarum molem accipiunt; quo fit, ut ingenti cum fragore et mugitu subterraneo Timavus inter rupium antra prorumpat ( hoc est nostro, vasto cum murmure montis ), nec, jam in unum alveum coactus, contineri in eo possit, sed vicina late loca inundet, antequam ad mare perveniat. Hinc ille it mare proruptum , ad maris speciem, magnos fluctus volventis ( quod magua aquæ vi prorumpit se, effunditur, ut Pompon. ), et, nostra ætate saltem hiberna tempestate, premit arva , operit, inun dat, pelago, aquarum vi pelago simili, sonanti, propter aquarum copiam et impetum (2). De origine Timavi multa disputant iidem, quos memoravimus, auctores. Cum plena sit Carnorum regio fluminibus subeuntibus terram moxque iterum emergentibus , etiam Timavus simili ratione idem esse flumen videtur, quod XIV millia passuum (XVIII vel XX. Irenæus de Cruce Istoria di Trieste lib. I. c. 2 et V, 10 memorat ) supra hos fontes ad vicum D. Catiani ( S. Kazian) bis terve subter rupium cava viam sibi facit, tandemque cuniculo subterraneo totum conditur. Rekam id flumen esse, Valvasor docet, qui rectius hæc exponit, quam Cluverius. Enimvero jam apud Strabonem lib. V. p. 329 A. Posidonium hoc idem tradidisse videas, e montibus delatum Timavum voragine terre absorberi, είθ' υπό γής ενεχθέντα περί εκατόν και λ σταδίους (XVII millia passuum ) éri qñ Bonettu tùy éxbonsiv morsio Jai male accipitur : in mare effluere. Vert. ad mare, non longe a mari, emitti iterum. Hoc Plinius tradit lib. II, s. 106 Et in Atinate campo fluvius (1) Cf. Schloezer Briefwechsel II Th. Heft XII, p. 340. add. Hacquet Oryctograph. Carniolica Tom. I, p. 61. Antiquiorem locorum faciem tabula videre licet in libro apud Juntas Venet. 1553 fol. vulgato : de Balneis omnia quæ extant apud Græcos, Latinos et Arabas p 306. (2) Minus bene Wood V. G., loco mox laudando antiquam interpretatio nem revocat, qua mare proruptum de ipso mari Adriatico accipiebatur, quod, quoties exæstuat, in interiora litoris exundans Timavi cursum reprimit. Hoc locorum naturam ita ferre nemo neget : sed verborum structura sermonisque ratio manifeste repugnat isti sensui : est enim fons, unde h. e. ex quo, mare proruptum it, non vero, fons in quem, versus quem, mare procedit. > mersus post XX mill . passuum exit, et in Aquileiensi Timavus. Restat ut hoc moneamus, fontem Timavi h. I. pro ipso Timavo dici, eum autem ita superasse Antenor intelligendus, ut cursu navium juxta litora servato, nam cum classe hæc loca adiit, ostia fluvii prætervectus ad ulteriores plagas et interiorem sinum pergeret. Est enim is poetarum v. c. eorum, qui Argonautica exponunt, mos, ut in navigatione facta litoris vicini populos, urbes, et amnes enumerent. Aliam rationem, eamque subtiliorem, suppeditavit Wood I. c.; docet enim, navigationem ex Ionio mari in interiora Adriæ aliter tuto fieri non posse, quam ut litus Illyricum legatur (1): ubi ad intima Istriæ perventum est, etiamnum recta trajicitur mare adversus Venetias. cf. Liv. X, 2. Quæ observatio, etsi huic loco expediendo prorsus necessaria non est, alterum tamen locum illustrat in Ecl. VIII, 6. 7, ubi de navigatione Asinii Pollionis versus Parthinos Illyrici : seu magni superas jam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis æquoris. am enim secundum litus navigationem innuit. Ceterum hunc locum certatim expressere Lucanus, Silius et Statius , qui Timavo etiam ex hoc loco ad ipsos Patavinos fines designandos poetico more usi sunt. Unde inter recentiores inanis et vana de hoc fluvio, sitne Patavino agro an Istriæ adnumerandus, orta est controversia: de qua v. Burman. præf. T. VI Thesauri Italiæ p. 13. Sed præstat illud adjicere, nostro judicio, si verum quidem hujus moris sensum animus imbibit, ex anteriore poeta, et quidem Græco , qui nunc interiit, forte Argonauticorum aut Antenoridis scriptore, Virgilium sua transtulisse videri; unde et eodem amne usus est ad Asinii Pollionis navigationem declarandam l. c. Est enim et in ornando nimius , quod fere in talibus locis solet, et ornamenta paullo exquisitiora cumulat. EXCURSUS VIII. De Iuli cognomine Ascanio indito. I, 267. 268. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno. Ab Iulo vulgo ducta gens Julia; sed h. I. etiam nomen gentis Juliæ ab Iulo, cognomine Ascanii , derivatur. Sane, licet alia gentium nomina ducta fere sint a prænominibus, ut ab Aulo Auliæ, ab Marco Marciæ, non tamen 'nominum gentilitiorum exempla desunt, quæ a cognominibus venisse videntur, ut gentis Flaviæ, Fulviæ, Rutiliæ, al. cf. Cerda ad h. I. Jam porro hoc cognomen Iulı formatum poeta esse vult ab Ili nomine, quod Trojanum fuit, et quo Laomedontis pater fuit appellatus; sed ratione grammatica plane refragante. Verum in etymologiis cum Græci tum Romani argutias ple (1) Wood's Essay on the original Genius of Homer p. 54 sqq. rumque captant, non sermonis rationem et analogiæ veritatem sequuntur. Nec multo subtilior altera ex Julii Cæsaris Pontifical. lib. II, et Catone in Origg. memorata etymologia, ut Julus a Jove, Jobus, Jolus , Julus, ductum sit. v. Auct. de Orig. G. Rom. c. 15. Altera in h. l. quæstio est, an pro carminis epici majestate, et in Jovis oratione, eaque ad Venerem, Æneæ matrem, etymologia talis recte inserta esse videri possit. Partem difficultatis vidit Britannus in Miscell. Obss. Vol. I. p. 5 et 82, adversus quem et ibi doctiss. Editor et ad h. 1. Burmannus disputant, nescio an commode satis. Potest quidem defendi poeta haetenus, quod in Augusti gratiam et ad majorem, quam populares sui inde capere poterant, voluptatem, etiam præter ilavórnta et subtilitatem, intexere aliquid non dubitavit; potest quoque, quod Eschenburgio V.C. placuisse video, Jupiter videri Veneri voluisse hoc in memoriam revocare. Nec tamen minus ita alterum versum ab aliena manu accessisse uspio sive totum, sive post Additur, cum a poeta scilicet imperfectus esset relictus. Nam interpretatio ista : Ilus erat, dum res stetit Ilia regno; per se inepta, multo etiam magis a loco hoc aliena est. Tum an regno satis latine adjectum sit, nescio : dum resp. Trojana , regnum Trojanum, stetit, duravit, regno? nisi putes defendi posse ex lib. II, 88 Dum stabat regno incolumis Palamedes : ubi dictum tamen esse apparet poetico usu pro, dum regnum ejus stabat incolume h. e. ejus regia dignitas erat salva et intacta. Certe judicio acutiori parum se probare potest versus tam jejunus. De Ascanio v. Exc. XVII ad lib. II. EXCURSUS IX. Belli porte. 1, 291-296. Aspera tum positis mitescent sæcula bellis. Cana Fides, et Vesta , Remo cum fratre Quirinus, Jura dabunt : diræ ferro et compagibus artis Claudentur Belli portæ. Furor impius intus Sæva sedens super arma , et centum vinctus aenis Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento. Splendidissimus locus et Jove vaticinante dignus. Fidem ait, religiones patrias et concordiam abolitis bellis ac discordiis esse regnaturas. Mutata hæc in personas, et quidem deos deasque : Fidem, Vestam , patrem Quirinum. Fides cana , quia alias prisca , antiqua , dicta. Vesta, quippe Romanis patria eaque antiquissima religione culta cum ipsis Penatibus, cf. Æn. II, 296, ét imperii præses, in cujus æde ignis sacer servabatur. ( Ut pudicitia per eam designetur, Romano equidem more fieri posse non arbitror.) Quod autem Quirinum cum fratre Remo nunc jura dare, h e. regnare, imperio Romano præesse, rem Romanam tueri, ait, in his concordiam quidem civium innui posse, Burmanno non refragabor, ut forte pro eo, quod diceres, fore ut concordia et pax bellis civilibus et discordiis sopitis vigeat ac floreat, poeta Romulum et Remum, quos dira discordia disjunxerat, iterum regnatūros esse dixerit. Meo tamen sensu rei sermonique poetæ accommodatius est hoc: Bellorum civilium noxa interdum a Remi cæde repetebatur, qua tota posteritas culpæ et piaculo erat obligata; jam bellis civilibus expiatus Remi sanguis videbatur, ut v. c. Horat. Epod. 7, 17. Itaque ea poetæ mens: Temporum antiquorum integritatem et puritatem iri restitutum, qualis illa fuerit, antequam fraternus sanguis in terram defluxit, primumque illud parricidium fuit commissum. Pacatis iterum animis et fraterna concordia pristina rem Romanam moderari et tueri quasi videbuntur Remus ac Romulus. De Agrippa cum Servio et aliis cogitari non posse, recte Burmannus monuit. Quod vero poetæ animum ad has rerum imagines deduceret, ut Fidem , et Vestam , cum Remo ac Romulo commemoraret, fuisse suspicor etiam hoc, quod, ut ex topographiis Romæ disci potest , in Palatino monte, adeoque circa Palatinam Cæsaris domum, templa Fidei, Vestæ ac Romuli Remique erant. Majorem igitur hæc omnia suavitatem habere debuere, si Romanus ea legeret, qui illa templa ante Augusti domum posita meminisset. Mox v. 293. 294 Bellum hic personam dei induere puto; est ó nóremos. Diversa Belli a Bellona et Marte persona. Apud Plin. XXXV, 36, 16. Apelles Belli imaginem restrictis ad terga manibus pinxit, Alexandro in curru triumphante. Eam cum altera tabula Apellis Augustus in Fori sui partibus celeberrimis dicaverat. Ut tamen picturam hanc Virgilius hic ante oculos habuisse videri debeat, quod jam in Servianis suspicatus aliquis, necesse non est. Notio hæc admodum obvia et communis; ut Discordiam, Bellum, Martem, vinctos , religatis post tergum manibus, fingere animo liceat; inprimis inter eos, qui triumphum agi, in eoque vinctis post tergum manibus duci viderant. Occurrit quoque simile tum in artis priscæ operibus. Erat Spartæ vetus signum Martis vinculo impediti. Pausan. III. 15. p. 245. Nostrum ante oculos habuit Calpurn. 1, 46 de Numeriano Cæsare : dabit impia vinctas Post tergum Bellona manus, spoliataque telis In sua vesanos torquebit viscera morsus, Et, modo quæ toto civilia distulit orbe , Secum bella geret. Hujus porta dira, quia dei diri et abominandi, clauditur ferro et compagibus artis s. vinculis h.e.foribus ferratis. Hom. Júpees Tuxuvi et muxuy@s cépeepuici. Jani templum, quod Janus Quirinus, vel Janus Quirini, vel Janus geminus appellatur, respicere putatur et recte. Æn. VII, 607 Sunt geminæ Belli portæ , sic nomine dicunt. Centum ærei cludunt vectes, æternaque ferri Robora , nec custos absistit lumine Janus. ubi vid. Not. Plutarch. de Fort. Rom. p. 322 Β. έκλείσθη δ' ούν τότε ( sub Numa ) και το του Ιάνου δίπυλον, και πολέμου πύλην καλούσι, ut recte jam Xylander vertit non τύχην. Ρax occludit Janum ap Lucan. I, 61.62. Contra Pacem clauso Jano inclusam teneri, interpretatio et sententia Ovidii esse videtur Fast. I, 281, si locum recte capimus. Apud Aristoph. in Pace 222 sqq. ITónspos Pacem antro incluserat. Adeo variis modis et accipiet reddi potuit res, cum antiqua Jani ædicula, ad modum templi amphiprostyli utrinque pervia, quæ, bello indicto, prisco more patebat adeuntibus et supplicantibus, pace argumen |