Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Aquilonem cum his non memorari miror equidem. Nam, quod Seneca Nat. Qu. V, 16, ubi h. I. excitat, Una , inquit, Eurusque Notusque Africus , et, qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo, verum non est; nisi tantum hoc dicere voluit, omissum esse Aquilonem a poeta. Nam ad classem Æneæ, quæ a Siciliæ litore occidentali evecta cursum ad Italiam tenebat, versus Africæ litora rejiciendam, Aquilonis sane, aut alterius venti ex vicino cardine, partes esse debuere præcipuæ. Sed eum omissum tanto magis mireris, quandoquidem in loco Homeri, quem verbis expressit, Odyss. 4, 295, ubi Ulysses ex Calypsus insula redux gravi tempestate opprimitur, cum ceteris ventis Bopéns and pugee vérns memoratus sit. Et in altero loco Odyss. 1, 80.81, ubi Ulysses , qui ultra Maleas provehi non poterat, versus Libyæ litus, ad Lotophagorum insulam, Meningem esse putant, rejicitur, Borea vento , et quo alio vento fieri id potuisset? id factum memoratur. Similiter de Argonautis apuả Apollonium IV, 1231, quos ex Ionio mari in Syrtes tempestas impingit, και τότ' αναρπάγδην ολοη βορέαο θύελλα Μεσσηγής πέλαγος σε Λιβυστικών Pép'. Habuit autem et hunc ipsum locum ante oculos Virgilius, ut e pluribus vestigiis intelligas. Dicendum itaque, poetam ventos promiscue h. I. posuisse, nec ad subtiliorem aliquam rationem; in una saltem procella ipsum Aquilonem nominat inf. v. 102. Porro aliam difficultatem in h. I. movere videri potest Seneca l. 1., ubi, recitatis his versibus, in unam tempestatem omnes ventos congregari posse negat: res scilicet ita ad libramentum rediret , et Aquilonem reprimeret Auster, et sic porro. Poetarum usu defendit nostrum poetam Cerda cf. inf. II, 417, et alterius Senecæ imitationem Agamemn. 473—476 habes. Enimvero cogitandum est de subitis ventorum conversionibus, ac procellarum ab omnibus plagis circumagentium se vicissitudine. Naturam rei clare espressit Hom. Odyss. 6, 331. 332 : Navem auténceyos divepos φέρον ένθα και ένθα, "Αλλοτε μεν τε Νότος Βορέη προβάλεσκε φέρεσθαι· “Αλλοτε spæůr' Eịpos Zequpqo siędoxe socóxsiy. Ceterum in Senecæ N. Q. loc. laud. vereor ne verba : quod fieri nullo modo potest, ab alio assuta sint.

2

[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS IV.

Aræ in mari ex adverso Carthaginis. I, 108

- 1!2. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet : Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, aras : Dorsum immane mari summo. Tris Eurus ab alto In brevia et syrtis urguet, miserabile visu. Aut Itali, Romani, omnino quæcunque saxa, omnes scopulos, medio in mari aras vocant, quemadmodum ara omnem crepidinem et eminentiam veteri sermone designabat. Notus locus Scalig. Auson. Lect. II, 22. At sic frigidissima esset oratio. Aut de certo aliquo loco agitur,

[ocr errors]

e

:

Erant autem ex adverso Carthaginis, CCXXX ‘ab urbe stadiis, inter Apollinis et Mercurii promontoria ( cf. inf. Exc. VI ad v. 159) quæ insulæ seu verius scopuli, sæpius pro una insula habiti, nunc Afris Zowa. moore, in geographicis tabulis Zimbra , vitiose in Gallicis libris, les Isles des Imbes, dicta, ( de qua v. Shaw Travels p. 146 ) olim Ægimorus vel Ægimurus insula. Plin. V, 7 Contra Carthaginis sinum duce Ægimori Aræ , scopuli verius quam insulæ , inter Siciliam maxime et Sardiniam ( Compara Liv. XXX, 24). Auctores sunt, et has quondam habitatas subsedisse; ut adeo sub mari laterent ( saxa malignis submersa vadis Statius diceret I Theb. 373). Varro ap. Serv. ad h. 1. verentur in pelago latentem insulam , quem locum vocant Aras. Eas Neptunias fuisse vocatas idem Servius e Claudio Quadrigario docet, at Sisenna propitias appellaverat. Jam Aræ possunt dictæ videri, quia scopuli sunt super aquam eminentes. At Servius : quod ibi Afri et Romani fædus inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt. Inducias quidem in ea insula ruptas sub finem belli Punici secundi Livius l. I. memorat; non pacem ibi factam. Et fines imperii in pacis conditionibus apud Polyb. III, 22 sqq. aliter constituuntar. Sed, qui istum Servianis adsuit pannum , Ægates insulas, Lilybæo Siciliæ oppositas, ad quas victi a C. Lutatio Catulo Pæni bello Punico primo finem fecerunt, cum Ægimuro confudit. Quod et a Pomponio Sabino factum video. Alia lacinia in Servianis docet, in his saxis, quæ insulæ submersæ olim reliquiæ essent, Ponorum sacerdotes rem divinam facere solitos.

Hactenus de vocis aræ interpretatione. Nunc de toto versu, quem solent laudare docti viri, tanquam doctrinæ, quæ in poeta fuit, argumentum. Recte quidem. Sed quis poetam ferat in medio rerum æstu, cum omnia tempestate magna turbata sunt, cum omnia mortem intentant, grammaticam aliquam subtilitatem alienissimo loco interserentem? Sensisse hoc frigus jam alios non dubito; et eundem sensum se habere privatis aliquando ad me literis significabat Artium inter populares nostros sospitator, Hagedornius. Cum autem vix probabile sit, hoc sensu vacasse poetam elegantissimi ingenii, Maronem : suspicioni locus est, totum versum a mala manu esse illatum.

Sed alia difficultas occurrit in locorum ac ventorum descriptione. Tres naves Notus in Aras abripit ; atqui ad eas Aquilo ferre debebat naves a Sicilia in altum evectas ? Verum et hic Notum temere pro quocunque vento ponere potuit; ut Æn. V, 2 Æneas ex Africa versus Italiam tendens fluctus Aquilone secabat. Potuit etiam classis jam tum ad occidentales vel australes Ararum partes delata esse , unde Notus in Aras propelleret. Paullo post v. 110 Eurus tres alias naves in brevia et syrtes agit. Jam vulgo omnes, quotquot vidi, interpretes Syrtes proprie ita dictas (de quibus v. Sallust. Jug. 78) intelligunt. Enimvero, ut taceam, ab occidentali Siciliæ litore provectos Eurum non potuisse ad has partes abripere; huic enim dubitationi eodem, quo paullo ante usi sumus, modo occurri potest ; omni, quantum vi:leo, geographicæ

ut tam ingenti marium spatio ad Syrtem mino

rationi hoc repugn

2

rem, multo magis ut ad majorem, delata Trojanorum classis pars fuerit, cum altera pars Aris , h. e. insulis Carthagini obversis, adhæsisset. Porro tempestate sedata jactatæ naves v. 158 proxima litora petere dicuntur; et appellunt sane illæ ad Carthaginense litus. At quantum litoris hoc esset intervallum inter Carthaginem et Syrtim minorem ; nam major multo etiam longius remota. Quo efficitur, ut, nisi poeta dormitavit ( quod fere est, ut verearis, si cf. V, 192. VII, 302. VI, 60 cum V, 51. IV, 41), Syrtes saltem appellative de arenosis locis quibuscunque accipiamus; quem in modum Syrtin illam, in

quam É XT 6081 timet navis Paulum vecta Act. Ap. XXVII, 17, de loco aliquo arenoso circa Clauden insulam, non de magnis Syrtibus, accipiendam putamus. Fuisse igitur in ea maris parte, circa Aras seu Ægimuri insulas , loca arenosa credendum est, in quæ pars navium Trojanarum incidit,

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS V. Neptunus graviter commotus idemque placidus. I, 124-129. Interea magno misceri murmure pontum Emissamque hiemen sensit Neptunus et imis Stagna refusa vadis : graviter commotus et alio Prospiciens summa placidum caput extulit unda. Hic graviter commotus , ira, et caput placidum habere videntur primo obtutu , quod sibi repugnet. Observarunt jam alii et nuper IIl. Homius in Element. Critic. Nec tamen defuere jam olim qui defenderent. Sed Grammaticorum veterum levissima est ratio, ut alterum ad Æolum, alterum respectu Æneæ, dictum sit. Artificum autem, quibus animi motus in deorum ore ita sunt exprimendi, ne placida numinis majestas inde minuatur , exemplo et ratione, ad quam Spencius provocat, tueri poetam nolim. Nam diversa est in his poetices et plastices ratio, atque indoles. Plastes enim vel pictor iram etiam placidi vultus exprimere potest; et in Neptuni ore iram ita pingi posse , ut placidi vultus vestigia non modo maneant , verum etiam ipsam iram temperent et mitigent, nemo dubitat. Verum poeta, cum graviter commotum et placidum sigillatim unum post alterum ponit, diversis animi sensum ac contrariarum rerum imaginibus impellit, adeoque alterum altero subeunte jugulat. Dixeris, nunc esse placidum, cum antea fuisset graviter commotus. Atqui nihil evenit novi, quo placatior reddi potuerit : viderat mare turbatum; prospicit et videt disjectam Æneæ classem : quid in hoc erat, quo exhilarari posset? Meliorem rationem ac viam defendendi poetæ suppeditabat Brandesius, Vir summus, artium literarumque politiorum egregius arbiter, cum et ipsis poetis eam legem scriptam et ab Homero ( ut in ipso Neptuno Odyss. €, 282 sqq.) et præstantissimo quoque poeta observatum esse diceret, ut dignis

179

tatem et majestatem deorum etiam in ira vel exsultatione aliove affectu animi servarent, eique hactenus consulerent, ne faciem aut ira tumentem aut rictum cachinno diductum , legentium sensui objicerent. Etiam in illis : Quos ego sed præstat placidam illam dei majestatem a poeta esse proditam. Tanquain numinis itaque proprium omnino habendum esse placidum caput, quod et placato et iralo convenit ac manet , adeoque h. I. mari efferri etiam ab irato. Sed nec video , quare graviter commotus de gravi ac vehemente ira, qua exardesceret, acceptum sit. Est enim nihil aliud quam, quod Neptunus, cum ortam subito, ignota de caussa , tempestatem sensisset , rei miraculo tura batur. Est Homericum ougxu.Feis. Effert itaque caput suum, vultu , quo esse solet, placido , qui dei esse solet. Aliam dubitationem facere possit , quod Neptuni et animus et os atque vultus, mythologorum ac poetarum consensa, paullo tristior , iracundus et toryus exhibetur, adeoque placidum caput ei præter naturam tribui videtur. Multa hic dici possunt; nam in talibus disertum ac doctum esse non adeo difficile est; sed etsi Neptuni ingenium et os psixizoon Jovis non semper

habere solet, tamen ista vultus tristitia, qua a Jove disceraitur, non ad iram ac furorem assurgit; sed est vultus severitas, barba paullo hispidiore, coma minus comta , fronte contracta. Si autem poetarum loca sunt, in quibus oris truculentia aut animi sævitia paullo insignior ei tribuitur, videndum , an poeta non potius maris, cujus imperium deus habet, ingenium respexerit ; ut in illo : suisque immanior undis. Hactenus ad communes rationes a me disputatum erat. Nunc illud monebo : omnem difficultatem sublatam esse interpunctione mutata. v. Var. Lect. ad v, 126.

[ocr errors]
[ocr errors]

EXCURSUS VI. De loco litoris Libyæ , ad quem Eneas appulit. I, 159-11g. Est in secessu longo locus. Insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur In coelum scopuli : quorum sub vertice late Æquora tuta silent. Tum silvis scena coruscis Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum : Intus aquæ dulces , vivoque sedilia saxo; Nympharum domus. Hic fessas non vincula navis Ulla tenent; unco non adligat ancora morsu. Cum de hac loci, ad

quem Æneas appulerit, descriptione in diversas abierint sententias interpretes, et facies locorum omnino non libero satis prospectu menti se offerat : accuratius de ea mihi erit agendum. Interpretatio, nem sententiarum singularum jam supra apposui. Summa erat hæc : Est in hac litoris Libyci parte locus in sinum curvatus, cui insula

:

[ocr errors]

:

[ocr errors]
[ocr errors]

prætexitur, quique adeo, cum fluctus ab alto objectu insulæ franguntur , tutam navium stationem efficit. Hunc sinum subeunt Trojani. Jam in singulis nonnulla sunt, quæ ambiguitatem habere possunt. In longo secessu , sinuoso Libyæ litore , est locus : qui pro statione navium est. Insula, quæ continenti est objecta, efficit portum objectu laterum suorum (hoc ipso , quod objecta, opposita est), quibus , ad quæ, omnis unda ab alto , omnis fluctus , Frangitur et in sinus reductos sese scindit , fracta recedit : potest accipi de interioribus sinus recessibus, in

quos

fluctus fracti mox irruunt ; ut fere Ge. IV, 420 accepimus; et ut Cerda h. I. de intervallis inter insulæ latera et continentis scopulos prominentes : sed tribuuntur et alibi sinus ipsis fluctibus allisis , qui repulsi sinus faciunt; et Ge. III, 238. fluctus longius ex altoque sinum trahit. Hinc atque hinc, aut in ipsa insula, ab utraque ejus extremitate, aut in continenti ; si tamen in insula fuissent duo scopuli , fluctus ex alto allisi non præbuissent quietam stationem; necesse igitur est , in ipso Libyæ litore prominentes scopulos intelligere; in hoc ergo vastæ rupes geminique scopuli minantur in coelum (duo scopuli eminent), quorum sub vertice (subter quibus) late Æquora tuta silent. Hæc et pulchre dicta et intellectu facilia. Tum, præterea , desuper imminet (supra est) scena silvis coruscis , prospectus silvarum, et atrum nemus imminet horrenti umbra (in ipso continenti; non in insula , ut olim acceperam). Sub adversa fronte , in litore hoc continenti , ex adverso iis , qui ex alto ingrediuntur, antrum est scopulis pendentibus Hic (non tam in hoc antro, quam in tota hac sinus parte, quæ pro portu est) fessas non vincula navis Ulla tenent. Verba v. 62 Hinc atque hinc vastæ rupes, visa mihi olim erant referenda esse ad insulam ; quia antecesserat : Insula portum, et sequitur : Fronte sub adversa. Ita quoque visum erat Scaligero Poet. V, 3. Expensis tamen omnibus ipsam rerum ra

3 tionem id postulare vidi, ut ad continentem referantur omnia. Etiam apud Ηomerum δύο προβλήτες ακται απορρώγες in ipso continenti visuntur. In eo tamen nulla omnino insula objecta est.

Exoritur altera disputatio, in qua Africæ parte, et quidem in vicinis Carthagini litoribus iste locus sit , aut fuerit. Jam cum talem locorum situm a nemine alio commemoratum viderent , Interpretes post Servium, quem habemus , et Pompon. Sabinum fere in eam sententiam discessere, ut totum locum poetæ ingenio deberi, neque eum unquam vere extitisse existimarent. Et verum utique est , quod jam Macrob. V Sat. 3 et Servius ad h. 1. notarunt , poetam expressisse nobilissimum Homeri locum de Phorcynio portu et Nympharum antro Odyss. V, 96 sqq. atque adeo transtulisse ea, quæ Homerus de insula Ithaca memoraverat , ad ornandum litus Africæ. Enimvero

ut sive certasse cum Homero sive certi loci naturæ sua accommodasse videri debeat. Fuere porro interpretes , qui , secundum Servium, poetam portum suum ad portus novæ Carthaginis in Hispania speciem adumbrasse putarent ; quoniam apud Livium

[ocr errors]
[ocr errors]

mutavit non pauca ,

« ZurückWeiter »