Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

exacerbati fuere milites, quod ita jactasset. Serv. Sulpicius apud Ciceronem IV ad Div. 5. Quid est, quod tu, aut filia tua, cum fortuna hoc nomine queri possitis? Ipse quoque Cicero de Fin. II, 7. qui cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine. « Quærere ergo poetam, ait Scioppius, quo nomine exacerbata, quo Æneæ facto læsa, quidve graviter ferens Juno Æneæ tam addita infestaque fuerit: in quo periculum non est, ne per tautologiam aliter atque aliter rem eandem extulisse verbis indicetur : sed profecto aliud lædi est, aliud dolere.. Nam et usu venire potest, ut doleat, qui læsus non sit, et rursum, quem quis læserit, equo sit animo, nec quicquam ea in re moveatur. » Præclara critica, nec esse video, quod in ea moneatur, nisi quod forma orationis pedestris in poetam infertur. Possis substituere magis poeticum, quo crimine, ut apud Lucan. VII, 847. quo tanto crimine, tellus, Læsisti superos? aut quo vulnere læsa : ut mox: Juno æternum servans sub pectore vulnus, et Ovid. Met. IV, 720. vulnere læsa gravi; enimvero et nimis ea recedunt a scriptura nec satisfaciunt judicio morosiori. Magis poetam deceret quærere : quæ numina læsa impulerint, interposita una ex diis Junone. Ita comparari possit Horat. I, 26, 3 quis sub Arcto subjecto statim Teridate: ut ibi monet Mitscherl. Ex his si nihil satisfacit : restat ut locum referamus in numerum corum, quæ mutaturus, si licuisset, erat poeta,

EXCURSUS I**.

Pallas fulmen jaculans.

I, 42. Ipsa Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem Disjecitque rates evertitque æquora ventis; Illum, exspirantem transfixo pectore flammas Turbine conripuit scopuloque infixit acuto. De diis fulmen jaculantibus cum multa argutatus esset Servius cum aliis, viri docti diligenter commentati sunt; ita ut nunc inter notas res illud sit. Videndi de his Cuper. Harpocr. p. 100. Burmannus in Jove Fulguratore c. 15. et Winckelmann. Monum. ant. ined. T. II. c. 2. Res in gemmis obvia. Multo tamen magis celebrata est Pallas fulminatrix, in numis, maxime Domitiani Imp. Occurrit etiam in græcis, ut Antigoni Gonatæ, Agathoclis Syrac. et in ipsis Syracusarum numis. Est quoque Palladis caput cum fulmine in numo æreo Locrorum apud Magnan. Pellerin. et Eckhel Doctrina numor. T. I. P. II. p. 191. Alio modo in numis Atheniensium noctua cum fulmine cernitur. Nec minus alii dii cum fulminibus occurrunt, ut vel ex Lexico numism. Raschii cognoscas T. II. P. I. p. 1199.

Ajacis Oilei f. interitus est inter narrationes non uno modo a poetis ornatas. Sunt inprimis duæ, altera epicorum, altera tragicorum. Præi

verat Homerus Odyss. 8, 499 sq. Ajacem is Neptuni ope jam Gyris admotum in eo fuisse narrat, ut incolumis enataret in petras, cum ejus superbis dictis (φῆ ῥ ̓ ἀέκητι θεῶν φυγέειν μέγα λαῖτμα θαλάσσης) Neptunus irritatus tridente rupem percussit ipsumque cum rupis parte, quam manu prehenderat, præcipitem mari submersit: (qui sequuntur duo versus 509. 510 ab interpolatore, forte rhapsodo, profecti sunt.) Copiosius hæc exposuit Quintus XIV, 547 sqq. (ubi et ipse turbat narrata 579 - 586 ita ut eum versus adulterinos modo memoratos in suo legisse appareat, nam cum jam una cum rupe apprehensa in mare præceps ruisset, aliam rupem Neptunus in eum devolvit.) Ad Homeri mentem fabula exposita erat a Callimacho ἐν Αἰτίοις, ut discimus e Schol. II. v, 66 et ad eundem Homeri ductum adumbratus erat Ajacis infaustus casus in tabula apud Philostrat. Imagg. II, 13. nescio an eodem modo Apollodori Ajax fulmine incensus, quem Pergami spectari ait Plinius XXXV, 9. s. 36, 1. In priscorum operum reliquiis nullum Ajacis vestigium vidi memoratum, præterquam Ajacem petra descendentem (non in rupem enixum) in gemma Stoschiana ap. Winckelmann. Mon. ined. no. 142. Idem tamen argumentum in aliis gemmis ad Martem descendentem ad Rheam Silviam referri memini. Ajacem, nudum galeatum, cum clipeo et gladio irruenti similem, in Locrorum Opuntiorum numis occurrere putant viri docti; in aliis fulmen et Palladis caput ad eum spectare. cf. Eckhel v. i. Doctrina numor. Vol. I. P. II. p. 192.

Est altera ratio, qua præcipuæ in ulciscendo Ajace partes Minervæ tribuuntur. Conjunctas eas cum Neptuni opera fuisse jam ex Odyss. loco laud. δ, 502 tenemus. Ubi Ajax est ἐχθόμενος ̓Αθήνη. In eadem y, 135. fœda tempestate immissa Minervam ira concitam classem Achivorum Troja redeuntium dispersisse narrat poeta: τῷ σφέων πολέες κακὸν οἶτον ἐπέσπον Μήνιος ἐξ ὀλοῆς Γλαυκώπιδος ὀβριμοπάτρης. Similia sunt Odyss. e, 108. 9. Caussam iræ Minervæ subjecerant Cyclici, raptam in excidio Trojæ Cassandram: de qua nuper præclare egit Boettiger Vir doctissimus. Pro primo famæ hujus auctore haberi potest Arctinus in Ilii excidio; quod ex Procli fragmento sæpe laudato intelligere licet: ubi Ajax Κασσάνδραν πρὸς βίαν ἀποσπῶν, συνεφέλκεται τὸ τῆς ̓Αθηνᾶς ξόανον. petita mox ab eo pæna sacrilegii ad Minervæ aram confugit Ajax et servatur; tum discedunt Græci, καὶ φθορὰν αὐτοῖς ἡ ̓Αθηνᾶ κατὰ τὸ πέλαγος μηχα νᾶται. Exposita adeo in isto carmine videtur fuisse ratio, qua Minerva Ajacem ulta est: scilicet quod illa ipsa fulmen seu arripuit, seu a Jove obtinuit, quo Ajacem trajecit et scopulo affixit. Hoc sequuti sunt Tragici. Certe Hyginus fab. 116. quem argumentum Nαυπλίου πυρκαίως Sophoclis exponere suspicari licet: in qua, inquit, tempestate Ajax Locrus fulmine est a Minerva ictus; quem fluctus ad saxa illiserunt; unde Ajacis petræ sunt dictæ: scilicet quæ vulgo sunt Gyræ seu Gyrææ petræ. (Eadem, sed Neptuno adscito, in Agamemnone Senecæ 528. sq. tragico tumore sunt narrata.) Patet adeo ex his, Virgilium Tragicos etiam in Ajace esse sequutum. Tzetza Antehom, 300 sq. Ajacem in discrimen adductum ait, quia odio Ulyssis reliquerat classem; dilucidat hoc Philo stratus Heroic. 8. narrans, Agamemnonem insidiatum Ajaci, cui Cassandram eripuerat, falso crimine opprimere voluisse eum, quem injuria a se affectum sibi irasci norat.

EXCURSUS I.

De insula Æolia.

I, 51. 52. Ventorum in patriam, loca feta furentibus austris, Æoliam, in insulam Æoliam, venit Æneas, h. e. unam.ex Eoliis, quas et Vulcanias et Liparæas appellant. Unam Eoliam memorat Virgilius Homeri exemplo Odyss. x, pr. ad quem obscura de his locis fama pervenerat. Cum plures et nunc sint et olim fuerint: septem veteres nominant: quænam ex iis Æoli sedes ac regia fuerit, nec Homerus declaravit, nec Virgilius. In Strongylen tamen (nunc Stromboli) consensisse videtur antiquitas: Strab. VI, p. 424 B. Στρογγύλη ἐνταῦθα δὲ τὸν Αἴολον οἰκῆσαι φασίν. add. Plin. III, 9 s. 14. Hieram autem (Volcano nunc dictam) Vulcano plerique assignant; alii Liparam: v. ad Æn. VIII, 416. Variasse in his veteres mirum non est, cum ipsa illa natura, a qua ductæ fabulæ sunt, pluribus insulis communis sit, sive flammarum erumpentium, sive ventorum subterraneorum fremitum cogites: uti præter Strabonem, principem auctorem de his insulis VI p. 422 sq., aliosque veteres a Cerda ad h. 1. Apollonii Schol. IV, 761. III, 41. Spanh. ad Callim. in Dian. 47. Cluver. in Sicilia lib. II, c. 14 laudatos, e recentioribus inprimis Houel (Voyage pittoresque de Sicile, de Malte et de Lipari T. I, c. XI), Strongyles prospectum ediderat Illustr. Hamiltonus in Campis Phlegræis (To. II, pl. 37). Videndus de hac insula quoque Ætna v. 431 sqq. Ut autem veteres ventorum et Æoli, qui eos regeret, sedem has insulas, seu unam ex illis, facerent, naturalis haud dubie eos adduxit habitus; sive antra, quæ ex antiquioribus ignibus supererant, ventis subterraneis pervia, seu quod observatum erat, ex fremitus diversa ratione, flammæque, fuliginis et efflationis, prænosci posse ventos surgentes; etiam, quis tertio post die spiraturus sit ventus: vid. Strabon. VI, p, 423 Csq. (276). Plinius 1. c. Strongyle in qua regnavit Æolus; quæ a Lipara liquidiore flamma tantum differt; e cujus fumo, quinam flaturi sint venti, in triduum prædicere incolæ traduntur; unde ventos Æolo paruisse existimatum. Eoli autem mythum alio modo ornavit Homerus, cum Anni vertentis symbola in eum transtulit Odyss. x, 1, quo toto loco comparato intelliges, Æolum Virgilii plus dignitatis habere, etiam in hoc, quod utres, quibus venti includuntur, absunt; qui sane in Homericis fabulis locum suum tuentur, in Virgilio autem absurde positi fuissent. Comparato tamen Quint. Cal. loco XIV, 474 sqq. intelligere mihi videor, præivisse Virgilio ex cycli

eis poetis aliquem, qui tempestatem in Græcorum classem, Ajacis Oilei f. ulciscendi caussa, excitatam simili modo descripserat. Nam Quintus loco Virgiliano multa habet consentanea. Virgilium in hac fabula expressit Valer. Fl. I, 576 sqq. sic ut facile imitatorem intelligas; brevius narrationem exsequitur Silius IX, 491 sqq. Apollonii exemplo IV, 777.

EXCURSUS II.

Nymphæ Junonis comites.

1, 71. Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ. Habet igitur etiam Juno suas Nymphas, non modo Diana. Memorantur earum nomina ap. Pompon. Sab. ad h. 1. Sed ne fallare, exscripta ea esse teneas ex Georg. IV, 336 sqq., ubi Nereides Clymenes comites enumerantur. Locus autem Virgilii expressus ex Iliad. §, 267 sqq., ubi tamen Juno Somno promittit Χαρίτων μίαν ὁπλοτεράων. Charites enim Junoni adsunt antiqua religione. Ita ap. Pausan. II, 17. Sed fingunt poetæ nonnulla præter religiones. Sic Statius Palladi non minus quam Dianæ comites dat Theb. II, 239. Alioquin Horæ Junoni adsunt, quas ad quatuor anni tempora revocat Quintus Cal. X, 336 sqq. In Homero multa sunt, quæ minus displicent. Somno conjugem promitti, magis est consentaneum, quam Æolo, XII jam ex uxore filios habenti v. Odyss. x, pr., cui ideo nec v. 74 aliquid præclari admodum promittitur, pulchra eum prole parentem futurum. Dicendum tamen, Virgilium hac in parte fabulæ ab Homero recessisse, Æolumque nondum uxori junctum posuisse. In 74. 75 voluit poeta Homericis verbis ex l. 1. Iliad. §, uti; ubi v. 269 Somno promittitur Pasithea ἧς αἰὲν ἐέλδεαι ἤματα πάντα, cujus amore tu flagras ab omni inde tempore, cujus amore jam dudum teneris (vide 276, cf. Odyss. €, 210, 219): quæ multo melior est muneris commendatio. Sed Virgilius, nisi in diversam sententiam versus Homericos deflexit, ita accepisse videtur, quam tu semper amabis, ἐέλδεαι pro futuro tempore; quod et ipsum accommodatum est prisco usui loquendi. Vide v. c. Hymn. in Venerem v. 149, et Odyss. 3, 281 ἕξει δέ μιν ήματα πάντα. Unde apparet, vetere ævo omnino hanc fuisse formulam designandi conjugii.

EXCURSUS III.

De pluribus ventis una spirantibus.

I, 85, Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus.

Aquilonem cum his non memorari miror equidem. Nam, quod Seneca Nat. Qu. V, 16, ubi h. 1. excitat, Una, inquit, Eurusque Notusque Africus, et, qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo, verum non est; nisi tantum hoc dicere voluit, omissum esse Aquilonem a poeta. Nam ad classem Æneæ, quæ a Siciliæ litore occidentali evecta cursum ad Italiam tenebat, versus Africæ litora rejiciendam, Aquilonis sane, aut alterius venti ex vicino cardine, partes esse debuere præcipuæ. Sed eum omissum tanto magis mireris, quandoquidem in loco Homeri, quem verbis expressit, Odyss. E, 295, ubi Ulysses ex Calypsus insula redux gravi tempestate opprimitur, cum ceteris ventis Βορέης αἰθρηγε νέτης memoratus sit. Et in altero loco Odyss. 1, 80.81, ubi Ulysses, qui ultra Maleas provehi non poterat, versus Libyæ litus, ad Lotophagorum insulam, Meningem esse putant, rejicitur, Borea vento, et quo alio vento fieri id potuisset? id factum memoratur. Similiter de Argonautis apud Apollonium IV, 1231, quos ex Ionio mari in Syrtes tempestas impingit, καὶ τότ' ἀναρπάγδην ὀλοὴ βορέαο θύελλα Μεσσηγὺς πέλαγος τε Λιβυστικὸν φέρ'. Habuit autem et hunc ipsum locum ante oculos Virgilius, ut e pluribus vestigiis intelligas. Dicendum itaque, poetam ventos promiscue h. I. posuisse, nec ad subtiliorem aliquam rationem; in una saltem procella ipsum Aquilonem nominat inf. v. 102. Porro aliam difficultatem in h. 1. movere videri potest Seneca 1. 1., ubi, recitatis his versibus, in unam tempestatem omnes ventos congregari posse negat: res scilicet ita ad libramentum rediret, et Aquilonem reprimeret Auster, et sic porro. Poetarum usu defendit nostrum poetam Cerda cf. inf. II, 417, et alterius Senecæ imitationem Agamemn. 473-476 habes. Enimvero cogitandum est de subitis ventorum conversionibus, ac procellarum ab omnibus plagis circumagentium se vicissitudine. Naturam rei clare expressit Hom. Odyss. E, 331. 332: Navem ἀμπέλαγος ἄνεμοι φέρον ἔνθα καὶ ἔνθα, Ἄλλοτε μέν τε Νότος Βορέη προβάλεσκε φέρεσθαι· “Αλλοτε δ ̓ αὖτ ̓ Εὗρος Ζεφύρῳ εἴξασκε διώκειν. Ceterum in Senecæ N. Q. loc. laud. vereor ne verba: quod fieri nullo modo potest, ab alio assuta

sint.

EXCURSUS IV.

Aræ in mari ex adverso Carthaginis.

1, 108 132. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet: Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, aras: Dorsum immane mari summo. Tris Eurus ab alto In brevia et syrtis urguet, miserabile visu. Aut Itali, Romani, omnino quæcunque saxa, omnes scopulos, medio in mari aras vocant, quemadmodum ara omnem crepidinem et eminentiam veteri sermone designabat. Notus locus Scalig. Auson. Lect. II, 22. At sic frigidissima esset oratio, Aut de certo aliquo loco agitur,

« ZurückWeiter »