Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EXCURSUS I*.

De ministerio deorum, inprimis Junonis, in Æneide.

I, 4. Vi superum, sævæ memorem Junonis ob iram. Cum omnino exordiam hoc multo cum judicio et verbis significantibus elaboratum sit: quippe quod omnia, quæ in actione hac epica potiora sunt, complectatur; quo ipso Virgilius Homeri simplicitatem arte superavit, qui hoc unum narrare se velle profitetur, quomodo ob simultatem, quæ inter Achillem et Agamemnonem intercesserat, magna Achivorum strages facta sit; tum hic versus statim ab initio expectationem facit ministerii deorum, inprimisque pericula et labores ex odiis Junonis minatur; discrimina enim, quæ quis a diis objecta adit, tanto graviora esse probabile fit, facitque adeo ea res ad notionem magnitudinis. Cum de re ipsa alio jam loco actum sit universe (Disquis. I, de Carm. epico s. VII. s. IX), agedum exponamus uno loco, quomodo. Virgilius in toto carminis sui tenore invento hoc usus sit. Intelligemus scilicet, verum esse quod illo loco dictum est, valde diversam illam rationem esse ab ea, quam Homerus sequutus est; hic enim afflatu divino abreptus omnia cum fide narrat, tanquam is qui sibi persuasit, ea ita gesta esse; in Marone vero studium fingendi ea, quæ aliis persuadere cupiat, subtile acumen, et mira sagacitas in rebus Romanis eum Trojanis consociandis eminet.

Primo quidem Juno, cum jam alias satis graves irarum in Trojanos. caussas haberet (lib. I, 23-28), nunc multo majore eos odio persequitur, quod Carthagini suæ metuit; quandoquidem resciverat, ex Trojanis populum exoriturum esse, a quo aliquando Carthago delenda esset (1, 12 - 23). Illa igitur, ut ab Italia, destinata Æneæ a fatis sede, Trojanos arceret, nihil intentatum relinquit. Etiam tum, cum a Sicilia solverant, tempestate Æoli ope mota eos a cursu in Italiam dejicit; ita Carthaginiensium litori admotæ, tempestate a Neptuno sedata, ad litus illud, una amissa, naves Trojanæ appellunt I, 158 sq.; Neptuni autem opera ad Æolum coercendum satis erat accommodata.

Parandum nunc erat inter barbaros tutum Trojanis hospitium (I, 223), nec minus Junonis Pœnis studentis consilia metuebat Venus (IV, 96. 97): Exoratus a Venere Jupiter mittit Mercurium: is Didonem propitiam in advenas reddit Pænosque placat (297-304). In sermonibus inter Jovem et Venerem habitis (v. 229 sq.) multa præclare exponuntur, quæ Romanos ad carmen legendum advertere possent: A Trojanis orituros esse Romanos terrarum dominos (234 -237); fata Eneæ in Italia; Ascanii regnum; Alba condita; Rome

origines; Junonis odia olim placanda; Græcia a Romanis subacta; Julius Cæsar diis adscribendus; Pax terrarum orbi reddita ab Augusto (258-296).

Interea Æneam novas terras explorantem mater Nymphæ speciem mentita occurrens edocet, in quæ loca venerit, ejus animum firmat (305-417), et nube septum tuto in mediam urbem deducit. Eadem, ut Didonem penitus devinciret Eneæ, amore eam incendit (657722). Juno cum sua consilia ad perdendos Trojanos elusa videt, id saltem machinatur, ut Æneas cum Didone conjugio junctus Carthagine sedem figat; ita enim fore, ut satis ei destinatum imperium in Africam transferatur (IV, 102-106). Venus fraudem subodorata saltem conjugium paciscitur (127-129); ita enim Æneam tanto tutiorem ab insidiis fore videt. At Jupiter, quem Iarbæ Mauri, qui Didonem sibi in matrimonium petierat, precibus motum poeta narrat (196-218), mandatis Mercurio datis Æneæ denuntiat, ut Carthagine decedat (v 220 sqq.). Etiam in his Jovis mandatis iterum memorantur fatis datæ Æneæ in Italia sedes, posteris ejus terrarum imperium et primo loco Ascanii regnum (229-236).

Postquam Æneas Africa relicta iterum Siciliam appulerat, ut discessu ex insula et aditu Italiæ eum intercluderet, novam fraudem molitur Juno; Iride missa et in anum Beroen mutata mulieres Trojanas hortatur, ut classem incendant (V, 608 sqq.). Parte tamen Trojanorum Segestæ relicta, naves, quæ supererant, conscendit Eneas et cursum in Italiam absolvit; ut tuta esset navigatio, Venus Neptunum exorat (779-824).

Escensu ad ostia Tiberis ab oriente in litus facto et animis portento mensarum comesarum firmatis castra ponunt, et ad Latinum regem legatos mittunt (VII, I sqq.). Qui et ipse, multis portentis et vaticiniis jam ante de exterorum adventu edoctus, non modo hospitium et societatem regni, verum et conjugium filiæ et Laviniæ pollicetur (VII, 1-285). Tum Juno (VII, 286 sqq.), cum fata se retexere posse desperat, id saltem meditatur, ut rerum eventus differat : idque bello adversus Trojanos moto (313-322). Belli hujus semina hune in modum a Junone jacta, ut Alecto, Furiarum una, missa, Amatam, Laviniæ matrem, quæ filiæ matrimonium Turno pacta erat (341403), tum Turnum ipsum, ira et furore inflammaret (408-457), Latinos quoque in Trojanos exasperaret, Ascanio venanti objecta cerva sacra, quam ille vulnerat (475-502), tum Tyrrhei filio in tumultu agrestium cæso (531-539). Ita bellum conflatur. Jani portas ipsa Juno reserat (620-623).

Æneam de novis rerum casibus sollicitum Tiberis deus confirmat per somnum, portentumque suis cum XXX porcellis paullo post occursurum edocet, utque, Pallanteum profectus, Evandrum cum Arcadibus in societatem belli adsciscat, hortatur (VIII, 1-80): Objicitur portentum suis, quam Æneas Junoni mactat, ejusque iras deprecatur (81-89.59-61). Tum Venus arma ipsi a Vulcano fabricanda petit (VIII, 370-453), mox demissa illa cœlo (523-540, 608-ad f.).

Interea dum Æneas apud Evandrum et Etruscos auxilia conquirit, Turnus castra Trojanorum oppugnat. Facit illud Junonis monitu, missa ad eum Iride (IX pr.). In hac castrorum oppugnatione, ut Ascanius e pugnæ discrimine subduceretur, Apollo in Butæ speciem mutatus a pugnando eum absterret (638-663). Turnus, postquam per portam patentem in castra irruperat. Trojanos perterritos fugat, Junone ipsi favente; donec Jovis jussu ab Iride avocatur (802 sqq.). Omitto Cybeles interventum in classe Æneæ servanda, navibus in Nymphas mutatis (IX, 69-122; Χ, 219-250).

Concilio deorum facto, Jupiter dissidia moventes objurgat: differre saltem odia in illud tempus jubet, quo Carthago et Roma concursuræ sint (X, pr.). Venus de injuriis et periculis Eneæ creatis conquesta, ut saltem. Ascanius incolumis discedat, precatur; satius alioqui fuisse, ut Trojæ fatum commune experti essent pater et filius (X, 18-62). Juno refellit Venerem et Turnum defendit (62-99). Tandem Jupiter neutri parti se studere, sed fatis totam rem committere velle significat (100-115). Interspersa sunt alia nonnulla: Lausum et Pallantem congredi veţat Jupiter (X, 436), Mezentium ad pugnam instigat (X, 689), inde Tarchonem (XI, 725). Venus monstrat herbam, qua Æneæ vulnus sanatur (XII, 111). Graviora sunt, quod Turno adest Juturna nympha soror (X, 439. XII, 139). Æneæ adventu Trojani tandem castris erumpunt, et copias utrinque jungunt; belli itaque tota mole in Turnum conversa, Juno a Jove precibus consequitur, ut eum pugna subducere liceat (Χ, 606-688).

Tandem, rerum summa ad pugnam inter Turnum et Æneam deducta, Juno, ne ipsa nec pactioni nec pugnæ intersit, discedit, Juturnam hortatur, ut fratri, quacunque possit ratione, succurrat (XII, 134-160) (1), quod illa variis modiis frustra facere tentat (468 sqq. 623 sq. 784 sq.). Novissimo enim certamine congrediuntur Turnus et Æneas. Nunc Jupiter, ut illam placaret, accurate cum ea agit, ejusque precibus hoc tribuit, ut, Trojanorum nomine abolito, Latinorum nomen obtineat, sermone quoque Latino servato, Trojano extincto; oriundos ex mixta hac gente Romanos pietate in ipsam Junonem insignes fore (791-841). Inde Jupiter omen instantis Turno mortis mittit bubonem: quo viso Juturna, desperata fratris salute, discedit (843-886). Si hoc modo rerum momenta ponderantur : deorum interventum haud dubie magnam vim et utilitatem ad res epica cum gravitate expediendas habere apparet. Ceterum videmus Junonem inter et Venerem omnes has partes epicas esse distributas. Mirari licet, Apollinis partes esse nullas, qui tamen Trojanis apud Homerum favebat, et Æneam ex pugna cum Diomede servaverat E, 431 sqq. Verum Maro simplicia et inter se consona prætulit; Apollinis

(1) Ad novissima hæc cf. Exc. II ad Lib. XII.

operam vaticiniis et oraculis variandis reliquit. Alia sequutus est Horatius, qui Apollinis operam in stirpe Trojana servanda egregie et ⚫rnate exposuit Carım. IV, 6, 13 sq.

EXCURSUS I+.

Ad Verba: quo numine læso.

8. Musa, mihi caussas memora, quo numine læso, Quidve dolens regina deum tot volvere casus Insignem pietate virum, tot adire labores Impulerit; tantæne animis cœlestibus iræ! Sententia est expedita; hæremus tamen in ipso exordio tam splendidi carminis, poetæ castigatissimi, in enuntiatione, quæ nec satis elaborata nec epica gravitate satis digna esse videtur. Caussas quærit poeta e Musa, cur Æneas tot malis et laboribus objectus fuerit. Repetuntur illæ, antiquitatis heroicæ sensu, a deorum ira. Jam poterat quæri aut omnino, cujus numinis ira ea fuisset, aut, si de numine constabat, quid ejus iram provocasset.

Jam primum ambigua est in poeta oratio, tum laborare videtur junctura, quæ est admodum molesta et ingrata. Musa, memora, quo numine læso, quo deo læso, debebat sequi: vir pietate insignis impulsus fuerit volvere tot casus etc. Sequitur tamen alterum: quidve dolens regina deum tot volvere casus virum impulerit. Recessit itaque poeta a priore junctura, et transiit ad aliam; quod exemplo haud carere memini: in exordio tamen factum miror. Porro non bene quæri potuisse a poeta videtur : quodnam illud numen fuerit; cum de Junone satis constaret; nec ex Musis id quærendum erat, nam ipse statim subjicit Junonem; latebant tantum caussæ iræ Junonis: quas mox a Musa compertas poeta varie exponit. Videtur ita tota sententia ad unam Junonem revocanda esse. Tum autem molestiam faciunt verba : quo numine læso, quidve dolens regina deum virum impulerit; si enim numen diversum ab ipsa est: eam alterius dei injurias ulcisci voluisse necesse est; quis vero ille fuit aut esse potuit ? et quo poetarum usu et exemplo Juno alios deos ulcisci velle videri potest? Dicas, exemplo id Jovis facere eam posse, qui in Palladis gratiam Ajacem Oilei ultus est inf. 43. Verum non constat de numine aliquo, cujus caussam Juno susceperit; suas illa iras, sua odia exercuit. Sin Junonis numen est: quo tandem sensu potest quæri: quo numine læso? Suntne ejus numina plura? ut quæri possit, quod ejus numen læsum fuerit? et, si quæratur, quam jejunum hoc est in poeta, et in carminis exordio ! Placuit tamen hoc jam veteribus apud Servium; et Macrobius Sat. I, 17. probasse videtur: cum cum dicat, Maronem ostendisse, unius dei effectus varios pro variis censendos esse numinibus. Sequitur hoc Cerda cum aliis, ornatque Burmannus. Scilicet,

cum numen sit voluntas, tum potestas ac majestas dei, (unde tandem pro ipso deo ejusque natura, aut nomine ac titulo ponitur, potentiæ autem partes esse possint, divitiarum, regnorum; conjugiorum, partus, cui illa præerat, aiunt quæri : qua parte ejus potentiæ læsa? quod jejunum et vapidum esse, dices. Uni quidem deo plura numina inesse, nec usu nec ratione mihi quidem liquet. Si poetæ de uno deo numina memorant, id fit poetica ratione, ut pluralis pro singulari ponatur. Addam: occurrere in poetis notiones numinis alias; poni pro religione numinis, pro sacris, porro pro monitis numinis, jussis, vaticiniis, consiliis. Verum his significatibus nec quo nec læso convenit. Lædi numen dicitur violata ejus majestate, adeoque ad iram et ultionem illud provocari; frequentatur inprimis de perjurio, ut apud Horat. Cum tu magnorum numen læsura deorum In verba jurabas mea. Sic Tibullus aliquoties et alii; et de sacrilegio inf. II, 183. pro

numine læso.

Fuit vir doctus, qui jungeret: quo impulerit; ut sit, quorsum; quo consilio. Enimvero manet sic quod ambiguam et duram structuram reddit, apposito : numine læso. Restat, ut accipiamus numen Junonis læsum multis rebus ac caussis; quærique adeo, cum satis constaret, læsum esse, qua in re læsum fuerit; quo, qua in re, numine læso. Hoc quam ingratum, et pedestri orationi propius, sit, sentio equidem; non tamen videntur sensisse viri docti. Nam et Servius hoc apposuit primo loco: («quo, in quo, in qua caussa; et est septimus casus, et communis elocutio; dicimus enim: quo te læsi. » Recte sane, vix tamen bene duplici ablativo.) et Heinsius, Jo. Frid. Gronovio Obss. IV, 9 laudato auctore, probavit; subjicit tamen « posse et simpliciter capi, ut infra 674 ne quo se numine mutet. » quæ quomodo cum his conveniant non video. Nam ibi est potestas dei in fraudem versa: ne quo dolo, qua fraude alicujus dei, ejus mens mutetur.

Post hæc omnia dixeris, cum nulla satis commoda ratio interpretandi suppetat, de corruptela esse cogitandum. Videtur tamen illa in exordio tam noti ac celebrati carminis vix locum habere; aliter se res haberet in carmine in uno vel altero libro lacero servato; tum vero nondum vidi, nec ipse exputare possum, emendationem satis probabilem. Venit statim in mentem: casus rectos, dolens et regina, requirere læsa; verum quid est: quo numine læsa Juno? estne, ipsa a quo numine læsa? an redibimus ad molestam interpretationem : quo numine, qua suæ majestatis parte? Incidere proclive est in alterum, quo nomine læsa, qua caussa, qua re, qua de re. In hoc Catrœus, Heumannus, jam olim Scioppius inciderat in Paradoxis litterariis (sub Pascasii Grosippi nomine Mediolani 1628 vulgatis), ubi p. 24 recte exagitat Servii rationes, tum legere suadet : quo nomine læsa (non numine, quod ad h. 1. Virgilii Heinsius adscripsit) laudatis locis Suetonii in Galba c. 16. Subinde jactavit, legere se militem, non emere consuevisse : Atque eo quidem nomine omnes qui ubique erant milites exacerbavit, illo scilicet nomine læsi, ea caussa

« ZurückWeiter »