Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt
Sæcula? qui tanti talem genuere parentes?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet:

Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt;

[ocr errors]

665

tia. Et lectionem hanc præferunt Gudianus, qui inter præstantissimos est, cum ed. Dan. Heins.; sicque conj. H. Stephanus, qui tamen rationem emendationis non perspexit. Habet scilicet majorem devótara oratio, si sic procedat : si pietatis, h. e. recti justique ex metu deorum, respectus est apud deos ; si justitia rectique conscientia non inane nomen sunt habendæ; dii tuam humanitatem remunerabuntur. recti est Puget. 605. ferent vir doctus (Jo. Jortin) in Obss. Misc. 1, p. 7, ut IX, 254 di moresque dabunt vestri. Stat. Theb. VII, 379 Nec laudare satis dignasque rependere grates Sufficiam; referent Superi etc. Sed nec ferant damnandum, quod omnes libri habent, etiam Vatic. fragm. quæ te jam Goth. pr. tulere duo Burm. ut emendabat Cuninghamus. 606. talem tanti Parrhas. 608. Convexa veteres librarii (præter fragm. Vatic. Pieriique oblongum, in quibus recte post convexa interpunctio posita) et scholiastæ fere cum sidera conjungunt; male utique. nam cœlum est convexum, non astra. Hoc tamen posito Heins. conjiciebat: dum montibus umbræ Lustra dabunt. ingeniose; nisi convexa obesset, et Lustrabunt multo etiam magis esset ingeniosum. Prol ustrabunt, instabunt Bigot. et pr. Hamburg. pro var. lect. : unde Burm. conj. constabunt, parum feliciter. Etiam Marklando ad Stat. Silv. p. 102 locus visus est corruptus; nam interpungebat et ipse post lustrabunt. at v. infra notam, polis dum s. nonnullæ edd., male. polum dum s. pascent Hamb. alter. palus misere emend. Brodæus II Misc. 17. pascit Medic. c. al. ap. Heins. quod mireris. poscet fragm. Vatic.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

videntur. Et Callimachum expres

sum esse a nostro, jam ab Anna Fabri aliisque et ante omnes a Germano Valente ad h. 1. est notatum, in Del. 176 Τείρεσιν . ἡνίκα πλεῖστα κατ' ἠέρα βουκολέονται. Cum tamen Lucretianum I, 232 unde æther sidera pascit? et alia loca, inprimis V, 384 sqq., multo magis videri possint poetæ animo insedisse: Servianam interpretationem non plane spernas, ut ad philosophorum opinionem referas, qua astra marinis terrenisque humoribus attenuatis (ἀποῤῥοίαις) ali putabantur, vid. Cerda et 1. l. a Burmanno; quemadmodum iris imbibere imbres. v. ad Tibull. I, 4, 44. —- 609. 610. Sunt jungenda: Quocunque abiero, beneficii

--

Quæ me cumque vocant terræ. Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, lævaque Serestum ;

Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido;

Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est.
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quæ vis immanibus adplicat oris?
Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchisæ

Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,

[ocr errors]

610

615

610. quo sec. Hamburg. et Parrhas. vocent alter Rottend. a m. sec. et Goth. sec. 611. Sergestum, Serestrum, Segestum al. hic et alibi. v. Burm. et Pier. Sergestum et Serestum unum eundemque esse, statuere video V. C. Brunck. 1, 343, quod vix feram ne in malo quidem poeta; et quid faciemus versui XII, 561 Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum? Etiam mox Gigam, Giam. 613. primum malebat Heins., sed primo eodem sensu capi par est. — 614. Casum deinde viro Hamb. sec. ·616, quæ vis immanibus applicat ausis emendat Marklandus ad Stat. Silv. III, 3, 17. hoc sensu : quæ vis major admovet te tam immanibus ausis, tam ingentibus cœptis? ingeniose quidem Markland. ut semper. Enimvero quod ad litus Libycum tempestate erat delatus, casui debebatur; nihil magni conatus et ausi in hoc. Frigide et contra decorum Didonem sua regna immanes oras vocare ait. At Libyæ vicinas gentes intelligit. cf. 339. IV, 40 sq. ut bene Burm. ad h. 1. monuit. implicat Bigot. 617. An tu ille Ven. Anchise nonnullos legere Pierius monet. Dardanio A. ad græca Aapdavía 'Ayxion. -618. genuit Phrygii Ven. Simountis Leid. un. in unda Menag. pr. ad undas Schol. Statii, duo Heins., sed recentes, cum Dorvill. tuentur vulgatam Donat. et Priscian. 619. memini Teucrum tres ap. Burm. et sic Rom. Hunc vs. et 620 recitat Auctor de progenie Augusti c. 6.

accepti memor ero. manebunt,

animo meo; nunquam excident.

610 613. Lætus et gratus benevolentiæ et amicitiæ affectus in his versibus obs.

613. Respexit h. 1. Silius II, 412 sqq. casus est fortuna, ut statim v. 615.-616. Immanibus oris Libyæ, cujus immanes et feri incolæ, sive etiam horridæ et asperæ incultæque terræ. Pompon. Sab. de intempestuosis litoribus accipit. applicat, ita fert, ut navem applicueris; ut v. 377. appulit.

617. 618. Secundum versus Iliad., 820.821. Sic Nympharum partus ad fluminum ripas collocant plerumque poetæ. Exempla dat Germanus.

619-626. Teucer, a Troja redux; a patre Telamone non admissus (cf. Horat. I, 7, 21), cum Cyprum petiisset, accessisse ad Belum; Sidonis ac Tyri regem, putandus est, ut, cum ab eo copiæ in Cypro haberentur, earum auxilio adversus incolas insula ipse uteretur, quos in nova sibi sede, Salamine, paranda alienos

Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli: Genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat:
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o tectis, juvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Jactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorat: simul Ænean in regia ducit

620

625

630

621. cum B. Menag. pr. et Leid. 622. ditione premebat Menag. pr. male, inquit Burm. an quia hoc de aspero tantum imperio putabat dici? Sane ditione tenere et alibi, sup. 236. VII, 737 variatur, at X, 53 premere constanter; 626. ab Heins. e. Medic. et aliis. Olim a. conf. exquisitius scil. quam tenere.

ad Georg. I, 171. Æn. VIII, 130. ab vel. a deest plane in fragm. Moret. et Sprot. ·627. o juvenes, nostris s. tectis Zulich. o juvenes, a stirpe videbat sec. Moret. tectis quatuor alii: o nostris, j. s. t. Parrhas. —628. post multos Dorvill. ed. Junt. - 629. hac deest Medic. considere Gud. tertius Moret. pro div. lect. Hamburg, -631. sub regia pr. et Bigot. cf. v. 571. Sed post jactatam melius consistere.· quart. Moret.

et infestos experiebatur. v. Exc. XXIII ad h. v. Opimam Cyprum dixit, quam in prosa, opulentam, et laude ferebat pro efferre laudibus. 624 reges Pelasgi, pro Achivorum ducibus, etiam hoc licentius et seriorum poetarum græcorum exemplo ; nam Homero Pelasgi diversus ab Achivis sunt populus. Teucros, Trojanos; ab antiquiore illo Teucro, a quo Dardanus fuit exceptus, cum in terram Trojanam e Samothrace trajecisset. v. Apollod. III, 12, 1, et notas p. 738. 739. Ab his originem ducere videri volebat Teucer Telamonius, propter maternum ut recte Serv. Erat enim genus, ex Hesione Laomedontis filia na

tus

, quam Telamon a sodali Hercule muneris loco acceperat. vid. Sophocl. Aj. 1319 sqq.

630. Nobilissimus versus; gravissima sententia; cujus, cum v. 628. 629, vi percepta, si adolescentem non voluptate gestire videas, næ illum a poetæ lectione statim abigas, suadeo. Turbas Burm. post Servium facit. Sensus: ipsa οὐκ ἀπειρέκακος, ipsa tot adversa experta, animum habeo pronum ad succurrendum aliis, qui et ipsi fortuna adversa jactantur. disco, teneo, novi. Egregius hine adumbratus est locus Sophoclis in OEd. Col. 560 Br. (v 587.) δίδασκε, δεινὴν γάρ τιν' ἂν πρ. 544

Tecta; simul divom templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit

Viginti tauros, magnorum horrentia centum

Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, 635 Munera lætitiamque dii.

[ocr errors]

-

632. divom Heins. secundum Gudianum. divis Sprot. honores Montalb. et pr. Hamburg. 634. Triginta alter Hamburg. in Sax. Ex. 635. centum pingues Montalb. cum m. hædos Menag. ex Ecl. I, 23. 636. Gell. IX, 14 in illo versu nihil dubium est, quin dii scripserit pro diei: Munera lætitiamque dii. Quod imperitiores, dei, legunt ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes. Sic autem dies dii a veteribus declinatum est, ut fames fami (igitur veteres fames, famei?), pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii. Ita et legebat, monente Heinsio, Julius Romanus in libello de Analogia, teste Sosipatro. Occurrit eadem lectio in Servianis simul cum altera, die,id est, diei. Commemorat etiam Pompon. Sab. cum Gelliano loco ( qui conferendus cum editis; habet v. c. extra dabantur, ubi nunc extrudebantur). N. Heins., ut hanc lectionem probaret, a se impetrare non poterat. Mihi tamen unice vera videtur: primum quidem, quod exquisitior illa lectio et eadem antiquissimæ auctoritatis, tum autem, quod lenius decurrit: mittit tauros,sues, pecudes,munera lætitiamque diei; quibus diem tam faustum ac festum exhilararent, ut hospitalibus donis fieri mos erat, quam altera : munera lætitiamque dei: quocunque tandem modo illam exponas. Munera lætitiamque dei alii jungunt, ut vinum munus et γάνος Διονύσου, χάρμα Βάκχου dictum sit; atque hoc puto leniorem orationem efficere. At alii cum Heinsio munera cum superioribus jungunt : mittit—munera, simul cum his, lætitiam dei, h. e. vinum lætificum. Nolim quidem sensu abundare; dure tamen et lyrica potius audacia mihi ita dictum videtur lætitia dei; ferrem lætitiam Bacchi. Aliter quoque yávos forpúæv, àμrénov. Aliter etiam infra: Adsit lætitiæ Bacchus dator, v. 734. Ex quo Silius Bacchi dona duxisse videtur. Sane in codd. fere dei; sic ipse Romanus; occurrit et in Servianis, et in Donati interpretatione. Et sic jam Rufius Apronianus, monente Pomponio Sabino (male in ed. Lucii die excusum est) legerat; quod sine dubio ad eam recensionem pertinet, e qua Mediceus codex

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis,
Arte laboratæ vestes, ostroque superbo;
Ingens argentum mensis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

Æneas (neque enim patrius consistere mentem
Passus amor) rapidum ad navis præmittit Achaten,
Ascanio ferat hæc; ipsumque ad mœnia ducat.
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

645

prodiit; nam, cum in eo ab initio de esset, i rubro adscriptum est, ut dei sit. Sunt tamen et codd., in quibus alterum occurrit ; nam Pierius tres illas lectiones sigillatim e codd. laudat ; et, die Dorv. Dice Parrhas. recepit quoque di BrunckV. C.-639. superbæ Hugen. a m. sec. interpolatrice. — 642. Vulgatum ante erat antiquæ ab origine gentis. At, quod nunc cum Brunckio V. C. dedi, antiqua ab origine gentis, obtulerant Gudianus, duo vetustiores Rottend., tres alii c. fragm. Moret. et quatuor Burmann. cum Goth. pr. Et sic Medic. Pierii et Longob. cum aliis aliquot ap. eum. quod equidem præfero tanquam doctius et melius; et sic jam editi nonnulli habere videntur. primaque ab o. pro diversa scriptura in alt. Hamb. ducta suæ antiqua ed. Ven. - 643. mente apud Germanum fuere, qui legerent. male. mentem omnes libri tuentur. Mens non consistere, sed fluctuare, dicitur, quando curis et sollicitudinibus agitatur; uti et animus vel mens quassa, concussa, conquassata. 644. ad navem Oudart. transmittit Menag. pr. permittit Moret. sec. et Græv. Burm. conj. remittit; quod tamen metrum ferre negabat Schrader. Emendatt. præf. p. XLIII. IV. At tenendum, præmittere poetis dici ut προπέμπειν. προϊέναι pro simpl. πέμπειν. Achaten e Grammaticis firmavit Heins. vulgo Achatem. — 645. Ascanio ut ferat Venet. ipsaque pr. Moret. a m. pr. secumque ad m. d. Parrhas. ad limina Menag. pr. - 646. stat cari Montalb.

[ocr errors][merged small]

admodum frequentato, et h. 1.
quidem factis majorum Didonis
anaglypho opere,
seu extantibus
figuris, expressis; de quo quidem
constanter cælare et cælatura dici
observavi. (cf. Antiquar. Abhandl.
P. II p. 135.) At ducta non ad
opus e metallo, sed ad seriem
spectat.

645. Ferat, nuntiet omnia hæc, quæ accidissent, ut bene jam Donat. et Servius, qui idem bene illustrat. In v. sequ. To siat pro est, vulgari verbo. cari patris, φίλου πατρός, h. 1. pro amantis.

« ZurückWeiter »