Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
Germanum fugiens. Longa est injuria, longæ
Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic conjunx Sychæus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miseræ dilectus amore:

[ocr errors]

340

unus a Cortio collatus. genus insuperabile Pieriani aliquot, Moret. quart. et Goth. sec. Leid. et Reg. pro gloss. forte ex IV, 40. intractabile ferro Oudart. 342. Vestigia Parrhas. Menag pr. Hamb. pr. et Rottend. pro var. lect. Nec hoc male. sed fastigia sunt capita narrationis. 343. Mirum, in Sychæus priorem syllabam produci, mox autem v. 348 (ubi scribi poterat Is Sychæum ) post tam paucos versus corripi; ut semper aliis in locis corripitur Sychæus ad scripturam Medicei Cod. aliorumque vetustiorum scripsit Heinsius; cum antea esset Sichæus: quam scripturam retinuerat lib. IV, 502, 552. In Pier. nonnullis Suchæus erat. Heinsius tamen Synchæum a poeta exaratum fuisse autumabat. nam sic scribi ap. Græcos (apud Eustath. tantum, si recte memini, ad Perieget. v. 196). Brunckius V. C. Sycchæus edidit, Zvxxaños, præclare. Verum sic alia; eaque multo magis ingrata, varietas ejusdem vocis intra decem versus diversimode scriptæ infertur. Alioqui simile exemplum variatæ pronuntiationis est in Sicania I, 557, et Sicani V, 293, et al. Collegit plura Drakenb. ad Silium IV, 778. Ex Sicharba nomen Sichæi fecisse poetam Servius ait. Acervas aut forte verius Adherbas Justino dictus. Huic Sichæus erat conjux Goth. tert. ditissimus auri jam Huetiana emendatione tritum est. Me non tam v. 349. 358 9 et 363 moveret, quam hoc, quod in tali gente, qualis Phoenicum, mercatu et navigatione inclita, ex auri potius copia quam ex latifundis declarari debuisse videntur divitiæ. Et Justinus XVIII, 4, 6 Huic (Elissæ martio) magnæ sed dissimulatæ opes erant, aurumque metu regis non tectis sed terræ crediderat. Enimvero potuit et inter illos esse, qui multas terras in ditione haberet adeoque servorum et clientum opibus valeret; et habuit forte poeta historicos, quos sequeretur, ut ex scriptoribus apparet, sequioribus quidem, sed qui vetustiores excripsere, ut Jo. Malala p. 206 ed. Oxon., qui Servium compilavit, sed alium, quam qualem nunc habemus, et Cadren. Hist. Comp. p. 14ο Β. διαφθονούμενος αὐτῷ ὡς πολυευπόρῳ καὶ δυνάστη. Verbo speciosa est emendatio auri, quam et ipse amplectar ; nec tamen talis, ut alteri renuenti hoc idem persuadere possim, aut ut altera lectio pro inepta et absurda haberi queat. Etiam inf. X, 563 ditissimus agri Qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis, et Silius V, 260–266. ·

[merged small][ocr errors]

344. misere Zulich. sed hoc jam

fastigia sunt rerum capita, xopupai óyov. Pindar, Od. 7, 1251

343. Narrationem quæ sequitur, Justinus persequitur XVIII, 4, 5. cf. Excurs. XI. Sichæus ditissimus inter Phoenices agris s. agrorum possessione. ((vid. Burm.) miseræ dilectus, rn oxerría, pro a misera, græce; et hoc pro, ab ea, ornate, Misera autem amore; uti aliqua misere amare dicitur pro, valde

Cui pater intactam dederat, primisque jugarat
Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.
Quos inter medius venit Furor. Ille Sychæum
Impius ante aras, atque auri cæcus amore,
Clam ferro incautum superat, securus amorum
Germanæ ; factumque diu celavit, et ægram,
Multa malus simulans, vana spe
lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Conjugis; ora modis adtollens pallida miris,
Crudelis aras trajectaque pectora ferro

Nudavit; cæcumque domus scelus omne retexit.

345

350

355

in magno amore latet. - 345. jugavit Menag. pr. 346. Pro Ominibus, Connubiis Hamb. alter, Menag. sec. annis Bigot. utrumque ex interpretatione. - 348. quos inter medios Medic. et Moret. pr. Leid, unus a m. pr. etiam nonnulli in Servianis, duoque Gothani. Utrumque dicitur; sed medius, puto, exquisitius. 349. aram sec. Moret. incautum ante aras Clam ferro immitis superat Bigot. 350. amorem Medic, amore videtur Rufinianus legisse, ut Rottend. sec. habet. — 352. una spe Pierius ex uno ant. et sic Goth. pr. spe vana Bigot. elusit Zulich. Multa malus, simulans, male in Burm. edit. interpungitur.—353. in somnos Voss. sec. 354. tollens pallentia ed. Ven. Distinctio post conjugis est a Burmanno; antea non nisi post miris. – 355. Transjecta Menag. alt. Goth. pr. — 356. domus et

amare.

345. Intactam, Homericum κουριδίην άλοχον pulchre expressum, primisque jugarat Ominibus, h. e. nuptiis, pro quibus auspitia nuptialia dici solent; unde traxit omina. Guellius laudat e Propertio (III, 19, 14): Contineant nobis omina prima fidem pro amore. Pater autem Belus, ex poetæ narratione v. 621. 346. Germanus int. Didonis. Rem Justinus exposuit paullo aliter lib. XVIII, 4 sq. Quos inter, int. Sichæum et Pygmalionem. Furor quanto potentius quam ira, inimicitia! 350. ferro superat ut Jau simpliciter cædit, nulla cum vincendi notione. Securus amorum

[ocr errors]

--

nil curans ; ne ea quidem cogi

[merged small][ocr errors][merged small]

Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
Auxiliumque viæ veteres tellure recludit
Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat.
Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni,
Aut metus acer erat; navis, quæ forte paratæ,
Conripiunt, onerantque auro. Portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernes
Moenia, surgentemque novæ Carthaginis arcem;
Mercatique solum, facti de nomine Byrsam,

[ocr errors]

360

365

scelus Medic. cæcumque dolis Dorvill. non male scelus esse un. Heins. scelus ore retexit Goth. pr. 357. patriæque Medic. quod illustrat Heins. patriamque atinquissima aliquot exemplaria Pierii, alter Hamb. Franc. et Witt. quod haud dubie doctius. Sed fugam præcesserat ; unde errori illud deheri potest; tum minus ingratum est auribus patria, quod præfert post Henr. Steph. Burmannus. -358. auxilioque viæ Mediceus Pierii. veteris nonnulli, sed ambigua fieret oratio Burm. -359. thensauros veteres scribunt. v. Pier. ad h. 1. ingens Zulich. sed altera lectione superscripta. 362. metus æger Goth. sec. non male, sed acer fortius spirat. naves sunt forte p. Zulich. an: naves tunc f. paratas Corripiunt. Burm. 363. arripiunt Græv. ornarunt auro qu. Moret. idem portentur.· 364. facta est Puget. facta Goth. tert. - 365. cernes recte defendit Burm. superato demum colle inf. 419. Mediceus tamen cum multis cernis. ·366. surgentesque — Oudart. — 367. Bursam Zulich. Leid. Goth. sec. mercatique sc. sunt solum, etsi durius, maluit poeta, quam mercatumque solum, emtione paratum, sc. cernes, ut orationem variaret nova junctura. Sollicitat versum 367 Beck V. C. de sensu crit. II. p. 62. quippe similem ei, qui supra erat 109. Saxa vocant. Potest tamen

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

-arces

ille animo et spe jam præceperat; ut et in illis: dux femina facti, pro, suadente Didone.

366. Sane Didonem arx Byrsa tanquam propriam conditricem habuit; urbem enim jam illa adventante stetisse probabile fit. At hic nolim ita argutari. Arx Carthaginis est Carthago. 'Ixiou ança. -367. Devenere et mercati sunt solum, Byrsam h. e. locum, in quo postea Byrsam arcem condiderunt, seu Bysram verius; ut post Scaligerum ad Euseb. Chron. multi, quos enumerare ambitio

Taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
Quove tenetis iter? Quærenti talibus ille
Suspirans, imoque trahens a pectore vocem :
O dea, si prima repetens ab origine pergam,
Et vacet annalis nostrorum audire laborum :
Ante diem clauso componet vesper Olympo.

tura

37

b. l. ferri ex historiis petitum, et iis declarandis inserviens; etsi ingrata est junc- 368. Taurinum Goth. pr. quantum taurino Sprot. possint Medic. possunt pr. Voss. 369. quibus aut venistis Heins. e Medic. aliisque revocavit ; et confirmant id Nonius Marcellus et Priscianus. Romanus tamen cum Oblongo et Mediceo Pierii aliam codicum sectam facit, quibus advenistis; hanc sequitur Cuning. scriptura per t caussam varietati dedit. 370. quave Mentel. pr. quodve Menag. pr. quoque Hamb. pr. -371. ab p. fragm. Moret. de p. Franc. et Menag. pr. 372. primum Hamburg. alt. — 373. et placet Franc. a m. pr. tantorum a. l. Macrob. III Sat. 2, sed alio loco vulgata exhibetur. nostrorum a. parentum vetus codex Pierii, quod frustra ille firmat. - 374. vesper componet Hamb. pr. componat

[ocr errors]

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

2 et post eum alii. Gravius est vocabulum quam narratio, historia, adeoque magis epicum. Cœlum clauditur modo nubibus obductis, modo tenebris noctis prætentis, ut h. 1. Nec huc trahenda porta Coli Georg. III, 261. Vesper componet diem quasi mortuum et sepultum ; inquit Cerda post Scaligerum et Turnebum; « qua imagine poetæ noctem repræsentare non refugiunt ». Vellem idoneis exemplis hoc firmassent viri docti. Dies obire et occidere alio modo dicitur petitum a sole. Recte 'Burmannus monuit, componere simpl. esse finire. Sic et Serv. ad XII, 109; sed quæritur de caussa vocis. Ducta scil. notio a cogitatione Solis s. Diei quieti se reddentis et componentis se ad somnum, dum occidit. Ducit eo quod adjectum est clauso Olympo : uti quis clauso thalamo se quieti tradit, somno componit: cf. sup. ad 249. Alioqui omnino dicuntur

:

Nos Troja antiqua, si vestras forte per auris
Troja nomen iit, diversa per æquora vectos
Forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates
Classe veho mecum, fama super æthera notus.
Italiam quæro patriam, genus ab Jove summo.

375

380

Corradus ait alios leegre v. Burm. Sunt scil. codd. ap. Pierium. Post v. 374 in Græv. cod. spurius versus subjectus erat: Quam tibi nostrorum statuatur summa laborum. - 375. Vestras si forte Heins. unus. 276. init Zulich. jactos unus ap. Pierium. · 377. forte Bigot. a m. pr. et al. forte mala Zulich. pro var. lect. applicat Sprot. quod Burm. præferre malit. Equidem vim ac virtutem lectionis non capio. 378. qui non agnoscit Moret. pr. et sane concinnius subintelligi tur. v. Heins. — 376. æquora Menag. pr. et sec. Rottend. 380. et ante genus sustulit Burmann. auctoribus libris Montalb. Hamb. alt. Bigot. cf. not. ab J. ma

[ocr errors]

componi, quæ ordinata et absoluta de manu deponimus. Neque simile est illud: condere diem, ut Ecl. 9, 52 condere soles, et illud Horatii: Condit quisque diem collibus in suis, IV, 5, 29. Nam in his occultare, tegere, est, adeoque exigere diem, donec sol occiderit.

375.377. Troja antiqua, epitheton cum dilectu positum ; tanto clarior urbis fama esse debet, quo antiquior illa est. și per aures iit, variavit vulgare : si pervenit ad aures vertras. diversa æquora, simpl. alia via quam qua iter parabamus; ex illis, Oixade θέμενοι, άλλην ὁδὸν, ἄλλα κέλευθα "Haouer. tempestas appulit, deupo πέλασε κῦμα. sorte sua, casu, qualem tempestas afferre solet. Habuit in his, quam sequeretur, poeta orationem Ulyssis ad Polyphemum Od. 1, 259 sqq.

378. Sum pius Æneas. v. Exc. ad h. v. pius est religiosus, quoniam omnia ad deorum oracula exsequutus est. Itaque castum dixit Horat. C. S. 42. Penates.

v. lib. II, 293 et ad e. 1. Exc.

380. Fabulam poeta sequitur, qua Dardanus a Goriti.o Tyrrheno genus ducere ferebatur, cum Corythus Samothracicus in euin esset translatus similitudine nominis. v. En. VII, 205 sqq. 240 sq. Vili, 134. sq. adde III, 167, 8, ubi v. Excurs. III. Hinc lib. VII, 122: Hic domus, hæc patria est II, 620 tutum patrio te limine sistam. Hactenus Italia est Æneæ patria ; et hactenus genus a Jove ductum, h. e. stirpem et originem generis a Jove ducti, quatenus Dardanus, Jovis filius ex Electra, et generis auctor, ex Italia oriundus est. cf. III, 94 sqq. hoc quærit, petit, h. e. terram, in qua progenitor ille ortum habuerat. At Burmannus eam rationem sequitur, ut genus nominandi casu positum accipiat : ego Eneas, genus a Jove, h. e. Jovis, ut V, 45, quæro patriam. Quæ ratio per se est bona, sed dura est oratio, et hæc stirpis memoratio paullo serius, quam reliqua oratio fert, subjici vide

tur.

« ZurückWeiter »