Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cui pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus, 40 Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

TITYRUS.

Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros.

sem.

MELIBUS.

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.

41 Quid facerem? necessario mihi Ro-
mam proficiscendum erat, nulla Amaryllidis
querelarum ratione habita, cum neque liber-
tatem recuperare alibi, neque tam præsentes
h. propitios, faventes (v. Cerda) deos, tam
præsens eorum beneficium, alibi experiri pos-
43. Hac in urbe herum meum vidi,
tam munificum et lenem, ut eum pro
deo co-
lere decreverim. Dicta hæc esse respectu
ad Cæsarem Octavianum habito, dubitari vix
potest. Ei se menstruis sacris litare velle
ait. cf. v. 7. 8. fumant pro fumabunt. 45.
Hic, cum Rome essem, primum tuli respon-
sum illud, h. facultas nobis data est, ut nos
pueri, vernæ, servi, libere pasceremus et
tauros submitteremus. Color similis car-
minis Agathiæ Aanalect. Brunck. Tom. III.
p. 46. n. xxxvii. Responsum non nunc eo
sensu, quo oracula, hinc jussa dicuntur: nec
tam magnifice, quam apud Horat. C. S. 55.
Jam Scythe responsa petunt: sed simpl. re-
spondit petenti, annuit. Submittite tauros.
Submittere est alere ad gregem supplendum;
nam subjunguntur reliquis et aggregantur ii
tauri, quibus grex suppletur. Ge. III. 73.
quos in spem statues submittere gentis. cf. 159.
Sul-mittere enim esse mittere in alterius lo-
cum, supplere, dubitandum plane non est.
An dictum esse possit pro tauros admittere,
dubitare licet.

47 Ergo tua rura manebunt tibi, non eripientur, et ea quidem satis magna, ad pascenda armenta. Quæ sequuntur varie inter

pungi et exponi possunt. Aut ut nova sententia fiat: Quamvis--obducat pascua junco : Non (tamen) insueta g. Aut ut cum antecedenti jungas: 'et tibi magna satis, quamvis lapi-junco. Non i. ut sit sensus: manebunt tua pascua, satis tibi magna, quamvis lapis et palus omnia obducat. Jam hoc duplici potest modo dictum esse, aut ut ager ille Tityri saxosus et palustris sit; aut ut inter aliorum agros saxosos et palustres pascua Tityrus habeat satis bona et tolerabilia. Hoc præferam, ut neglectam culturæ agrorum colonis suis ereptorum ea res arguat. Scilicet haud dubie hæc dicta sunt cum respectu fortunæ istorum temporum. Prioribus dominis erepti agri a veteranis male culti sentibus horrebant, lacunis et paludibus erant obducti: id quod multo magis ita se habere debuit in agris ad Mincium fl. sitis, cujus et stagnatione et frequenti exundatione paludes facile existere poterant; erant autem Maronis agri a clivo inde collis ad eum fluvium siti, quibus adjacere debuere alii eodem situ eademque conditione: Ecl. IX. 7. VI. 12. Ge. III. 14. 15. II. 198. 199. Æn. X. 205. 206. Nunc igitur Melibus pergit v. 50. comparare suam calamitatem: cum, inquit, a meis agris discedendum mihi sit: neque, ex partu male affectas capellas conveniente pabulo reficere, neque, cum mihi illæ, qua sors dabit, agendae sint, satis cavere iis possum, ne in greges contagio, quod malum h. noxium dicitur, tactos, aut in infecta supta incidant. Sic etiam

50 Non insueta gravis tentabunt pabula fetas;
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex, hic inter flumina nota
Et fontis sacros frigus captabis opacum.
Hinc, tibi,quæ semper vicino ab limite sæpes
55 Hyblæis apibus florem depasta salicti,

60

Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc aita sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in litore piscis:
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim:
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

in sqq. istius sortem cum sua comparat. 50.
gravis-fetas dixit, ut fetas intelligas enixas,
partu liberatas, ut sæpe: Eo sensu feta vul-
pes ap. Horat. III. 27. 4. ut recte Bentleius
accipit. Gravis h. gras e partu. Tentare
de morbis proprie. Ita non necesse cum aliis
distinguere post pabula, et graves, gravidas,
fetas autem, quae peperere, intelligere, ut Cer-
da fecit.

52 Flumina nota sunt Mincius et Padus; Mincius, ex lacu Benaco ubi processit, non longe a Mantua lacus fit quinque mille passuum, mox aliquantum progressus Pado se jungit. Jucundus vero ille tractus et bonus pascuis. v. Georg. II. 198. 199. 53. Frigus opacum est frigus loci opaci, nemoris umbræ. Ecl. II. 8.

54 Hunc locum, uti nunc se habet, ita expedire, ut nihil supersit quod offendat, quamcunque rationem ineas, non adeo facile est. Inter cæteras tolerabilior ratio hæc est, quam Burmannus quoque iniit, verbis in hunc modum jungendis: Hinc sæpes a limite vicino, h. agrum vicinum a tuo disterminans, limitaneus (nisi malis Hinc a limite vicino, h. e. ab ea parte, qua vicinus limes est, ut Oudendorp. ad Suet. Aug. 91. monet, sæpes) que semper depasta est florem salicti apibus, cujus salices, e quibus ipsa structa est (cf. Georg. II. 434. 435. 436.) semper depascuntur ab apibus (quas epitheto ad ornatum

facto Hylleas a monte Siciliæ appellat) suadebit sæpe tibi susurro levi apum (xandv Boußtiv Theocr. dixit I. 107.) inire somnum. Ultima expressit Auson. Ep. 25. 12. Hyblais apibus sæpes depasta susurrat.

57 Frondator, qui vites amputat et vitium folia stringit, decerpit. vid. Georg. II. 365. seqq. 400. 407. 410. Ecl. II. 70. IX. 60. ad auras, uti de clamore, eum exire in auras, tolli ad æthera etc.; alii spirantibus auris et æstum levantibus; subtilius etiam alii. sub rupe h. in rupe. Mox v. 59. gemere turturum ac columbarum proprium. et aëria ab ulmo, perpetuo arborum epitheto.

60 Ante leves ergo, quasi dicat: recte utique hæc bona mea enumeras, Meliboe, et propterea grato per totam vitam in patronum meum ero animo. Pascentur in

there cervi, pro volabunt, et maria destituent pisces, h. et pisces in sicco vivent; itaque nudos dixit.

62 Pererratis amborum finibus, ad ornatum spectat: ita ut alter alterius fines pererraverit, ad alterius sedes pervenerit; h. antea Parthi migrabunt in Germaniam, et Germani sedes Parthorum occupabunt; quod, nisi victis et subactis Romanis, fieri non poterat. Exsul hic non urgendum; simpl. apud poëtas, qui ad alienas terras proficiscitur. 63. Aut Ararim P. Reprehenduntur hæc, et merito, tamquam aliena a pastorum memoria, nomina, nimisque longe

MELIBOEUS.

65 At nos hinc alii sitientis ibimus Afros;

Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En, umquam patrios longo post tempore finis,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
70 Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Inpius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en, quo discordia civis
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboe, piros, opone rdine vitis.
75 Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;

Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

TITYRUS.

80 Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem

petita. Sed recessit Virgilius ab antiqua simplicitate in moribus, quos pastoribus suis tribuit. Porro Germania et Arar sibi respondere debebant; hic vero Galliæ fluvius est, qui in Rhodanum se immittit. Defendunt poetam sic, ut dicant, hanc ipsam locorum inscientiam indoctum servulum non male decere. Verum, populos Gallos et Germanos vulgari sermone fere confundi, satis constat. Et fit hoc eadem fere ratione, qua Tigris, qui Parthorum fines facit, Parthorum fluvius appellatur.

65 Ilimus Afros, elisum in; quod in epico carmine melius fieret, Homerico more. alu et pars, pro alii et alii. 66. rapidum Creta veniemus Oaxem; alii adibimus Cretam. Totus locus alienus a pastoritii carminis indole; nec modo tragicum quid spirat, verum adeo angordióvucov, quomodo enim *pastores sua armenta agentes per Africam et Scythiam errare aut Britanniam et Cretam insulas adire poterant? Expressit tamen locum Nemes. Cyneg. 67. 68.

68 En, umquam pro unquamne. inf. Ecl. VIII. 7. En erit unquam Ille dies. 70. Vulgo aristas de annis exponi notum est. In hunc sensum jam Claudianus accepisse vide

tur qui IV. Cons. Honor. 372. decimas emensus aristas dixit. Huc etiam Rhiani, χείματά τε ποιάς τε δύω καὶ εἴκοσι πάσας, advocari possunt, ap. Pausan. IV. 17. extr. Enimvero mea regna subjiciuntur patris finibus v. 68. ac tugurio v. 69. et eosdem agros et possessiones miseri Meliboei denotant; hæc itaque videns post, posthac (ex v. 68. longo post tempore), h. quando eos aliquando iterum adspicere mihi continget, rare in illis aristæ aliquot oculis occurrent? hi tam culti agri (novalia dixit v. 71. omnino pro agris quibusvis) per novos suos colonos inculti neglectique jacebunt? ut Ge. III. 476. Nunc quoque post tanto videat desertaque regna Pastorum. In sequentibus poëta sui obliviscitur: pastor de segetibus, de civibus, de pomorum insitione, de vinea agit. 71. Inpius, sceleratus, nefarius. 72. Barbarus, Galli, aliique, qui in legionibus Romanorum tum erant. 73. En, quis c. quibus, in quorum utilitatem agros coluimus. 74. Ironice dictum accipies. Quid juvat nunc insevisse! 76. E Theocrit. I. 116. 117. 79. De Cytiso v.. ad Ecl. II. 64.

80 Ex Theocriti XI. 44. sqq. 82. Castanea molles varie explicantur, ut sint matu

Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis;

Et jam summa procul villarum culmina fumant; -
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II.

ALEXIS.

ARGUMENTUM.

Corydon pastor, Alexidis pueri, qui a communi utriusque domino amabatur, insano amore quum fureret, miserum sui animi affectum hoc carmine exponit. In votis habet, ut ille ruri secum habitet. Enumerat copias suas et opes rusticas v. 20, suam oris speciem 25, suam artem canendi 31, sua munera puero parata, fistulam 36, et duo capreolos 40, tum corollas variorum florum 45; mox tamen damnat ipse amorem suum 58. Dominus per Iola nomen declaratus esse videtur v. 57. Idem Corydon amaverat Amaryllidem, asperam puellam, et Menalcam puerum v. 14. sq. 52. In interpretatione ad commenta respicere non possumus. Illud tenere satis est, exprimi hac Ecloga egregio cum artificio æstum et furias amoris, quo pastor, verna Iola, nomine Corydon, in Alexin misere exarserat, qui domini amasius erat. Locus autem, in quo ille dolorem animi carmine mitagat, convenientissime describitur v. 3-5.; amant amantes solitudinem silvarum. Siculos in hac Ecloga pastores inducere videtur poëta, v. 21. Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ. Quo ipso argutiæ allegoriæ concidunt; quæ plane corruunt, si expressa pleraque ex Theocrito cogites, imprimis ex Idyll. XI. XXIII. et III. quæ tamen, si cum his compares, multo dulciora esse, vix inficiari possis. Transtulit poëta in Corydonem nonnulla, quæ melius de Polyphemo dicta erant, ut illud v. 25. nuper me in littore vidi. Inverso modo Polyphemi amores ad Corydonis exemplum expressit Ovid. Met. XIII. 776. sq. 801. sq.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Adsidue veniebat; ibi hæc incondita solus
5 Montibus et silvis studio jactabat inani:

ræ, vel recentes, vel tosta; vel de genere quodam, quod echinum seu corticem minus durum habet. Fit id in primis, si amygdalis inseruntur. Laudant ex Palladio lib. XIV. 155. Castaneamque trucem depulsis cogit echinis Mirari fructus lævia poma sui. Potuit tamen improprie pro maturis molles appellare. Pressi copia lactis, h. casei, quia serum e coagulo, sive concreta lactis parte ex

primitur, et adjectis etiam pro soliditate acquirenda ponderibus, ut Palladius loquitur, eliquatur. 83. Et jam-nox ingruit. conf. Ecl. II. 67.

ECLOGA II.

4, 5. Vid. Theocr. XI. 17. 18. jactabat, ut verba, voces, jacere, cf. Ecl. V. 62. Nunc silvis in montibus conqueritur spretum amo

rem suum.

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos;
10 Thestylis et rapido fessis messoribus æstu

Allia serpyllumque herbas contundit olentis:
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
15 Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori.
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quæris, Alexi;
20 Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ.
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho,

7 Ex Theocr. III. 9. 8-13. In summo æstivi temporis æstu tua vestigia sequor. Suaviter e vita rustica adumbrata sunt sequentia. ad v. 8. cf. Georg. III. 327. sqq. 9. Ex Theoer, ductum VII. 22. oaūgos ip' aiμaolatot nadeúde, ubi ip' ex h. 1. commendabat Valk. Diversa tamen aipari ex cæmentis a spinetis; assident lacerta maceris, aut insident: præstat saltem iv, quod codd. præbent.

10 rapido astu, h. vehemente, magno, quia sol rapidus dicitur, ducto vocabulo ab iis, qui rapudo cursu h. magno et incitato feruntur. Burmannus, qui h. 1. Clericum exagitat, ipse nimis argute exponit, estum, qui vires messoribus rapit. Alio modo flamma rupit, rapax est. 11. herbas olentis, ornat epitheton a natura rei ductum, nec definit, bene an male, modo graviter ac valde. Allia vero serpyllumque memorantur simpliciter, quia talium hominum in illis terris quotidianus cibus erant; nam, quod ideo manducasse aiunt, ut odoris gravitate serpentes et scorpios fugarent, id vero, ne subtiliter magis, quam vere dictum sit, vereor.

12 Arbusta resonant cicadis mecum h. me cantante, illis una stridentibus. Nam ita mecum Ge. I. 41. II. 8. Æn. I. 675.

15. nonne Menalcan? nonne pati satius erat Menalcæ fastidia? quod v. sq. confirmatur.

17 ne crede, confide formæ. Servius e Sallustio laudat: Virtuti satis credebant. 18. cadunt, decidunt neglecta, adeoque jacent. vaccinia nigra esse eundem florem cum hyacinthis ferrugineo colore, satis convenit inter viros doctos. cf. inf. v. 63. X. 39. coll. Theocr. Idyll. X. 28. Kai rò ior μédav évtì,

à yeaπтà vázivos. Ge. IV. 183. ubi Martinus hyacinthum poëtarum lilium floribus reflexis sive Martagon esse putat.

verna

19 Ex Theocr. III. 7. et reliqua ex Theocrit. XI. 29. sqq. 21. Siculis. Revocatur adeo hoc carmen ad pastores Siculos. v. Argumentum. nec potuit Corydon esse Iola; sed pastor sui juris. 22. Suppetere sibi per totum annum vaccas ait, quæ bonam lactis copiam præbeant, ut quotidie lac recens apponi possit. Theocritus pro lacte caseum posuerat Idyll. XI. 36. etiam hoc ex more harum regionum: vide modo Georg. III. 400. 401.

23 armenta vocabat, revocabat, compellebat, ut inprimis fit vesperi, ut domum pastor gregem reducat. 24. in Actao Aracyntho. Hujus nominis nobilis mons est Acarnaniæ sive Ætoliæ; v. vel Strab. X. p. 692. A.; nam fines harum

« ZurückWeiter »