Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

+10.29

Harvard Cut 6,9 Library.

Girt or
Mre GeorgA

ag nt Mar,23 1924

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBRI QUINDECIM.

VOL. II.

NASONIS EPIGRAMMA.

ORBA parente suo quicumque volumina tangis,

His saltem vestra detur in urbe locus. Quóque magis faveas, non sunt hæc edita ab illo,

Sed quasi de Domini funere rapta sui. Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit,

Emendaturus, si licuisset, erat.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER PRIMUS.

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di cæptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis; primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Antè, mare et tellus, et, quod tegit omnia, cælum,
Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eódem
Non bene junctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan; 10
Nec nova crescendo reparabat cornua Phæbe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis : nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quâque fuit tellus, illic et pontus et aër:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud : quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20
Hanc Deus et melior litem Natura diremit:
Nam cælo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cælum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere cæli

Emicuit, summâque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate, locoque:
Densior his tellus: elementaque grandia traxit;
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor 30
Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille Deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit;
Principio terram, ne non æqualis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffundi, rabidisque tumescere ventis
Jussit, et ambitæ circumdare litora terræ.
Addidit et fontes, immensaque stagna, lacusque;
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis:
Quæ diversa locis partim sorbentur ab ipsâ; 40
In mare perveniunt partim, campoque recepta
Liberioris aquæ, pro ripis litora pulsant.
Jussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duæ dextrâ cælum, totidemque sinistrâ
Parte secant Zonæ, quinta est ardentior illis;
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura Dei: totidemque plagæ tellure premuntur.
Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu :
Nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit;
Temperiemque dedit, mixtâ cum frigore flammâ. 51
Imminet his aër: qui, quantò est pondere terræ
Pondus aquæ levius, tantò est onerosior igni.
Illîc et nebulas, illîc consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,
Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu,
Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.
Eurus ad Auroram, Nabathæaque regna recessit, 61
Persidaque, et radiis juga subdita matutinis.
Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro: Scythiam Septemque trionem

« ZurückWeiter »