Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SECUNDUS.

REGIA Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro, flammasque imitante pyropo:
Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat :
Argenti bifores radiabant lumine valvæ.
Materiem superabat opus, nam Mulciber illîc
Æquora cælârat, medias cingentia terras,

10

Terrarumque orbem, cœlumque, quod imminet orbi.
Cæruleos habet unda Deos; Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balænarumque prementem
Ægæona suis immania terga lacertis,
Doridaque, et natas: quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos;
Pisce vehi quædam. Facies non omnibus una,
Nec diversa tamen : qualem decet esse sororum.
Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque,
Fluminaque, et Nymphas, et cetera numina ruris.
Hæc super imposita est cœli fulgentis imago:
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quò simul acclivo Clymeneïa limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus:
Consistitque procul neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpureâ velatus veste sedebat
In solio Phoebus, claris lucente zmaragdis.
A dextrâ, lævâque Dies, et Mensis, et Annus,
Seculaque, et positæ spatiis æqualibus Horæ :
Verque novum stabat, cinctum florente corona:

VOL. II.

D

20

30

Stabat nuda Estas, et spicea serta gerebat.
Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius, rerum novitate paventem
Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit.
Quæque viæ tibi caussa? quid hâc, ait, arce petîsti,
Progenies, Phaëthon, haud inficianda parenti?
Ille refert, O lux immensi publica mundi,
Phoebe pater, si das hujus mihi nominis usum,
Nec falsâ Clymene culpam sub imagine celat;
Pignora da, genitor; per quæ tua vera propago
Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.
Dixerat. At genitor circum caput omne micantes 40
Deposuit radios; propiúsque accedere jussit:
Amplexuque dato, Nec tu meus esse negari
Dignus es; et Clymene veros, ait, edidit ortus.
Quóque minùs dubites; quodvis pete munus: ut illud,
Me tribuente, feras. Promissis testis adesto
Dis juranda palus, oculis incognita nostris.
Vix bene desierat: currus rogat ille paternos,
Inque diem alipedum jus et moderamen equorum.
Poenituit jurâsse patrem. Qui terque quaterque
Concutiens illustre caput, Temeraria, dixit,
Vox mea facta tuâ est. Utinam promissa liceret
Non dare! Confiteor solum hoc tibi, nate, negarem.
Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaëthon; et quæ nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis: non est mortale quod optas.
Plus etiam, quàm quod Superis contingere fas sit,
Nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit;
Non tamen ignifero quisquam consistere in axe
Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, 60
Qui fera terribili jaculatur fulmina dextrâ,

50

Non agat hos currus: et quid Jove majus habemus?
Ardua prima via est: et quâ vix mane recentes
Enitantur equi: medio est altissima cœlo;
Unde mare et terras ipsi mihi sæpe videre

70

80

Fit timor, et pavidâ trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est; et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quæ me subjectis excipit undis,
Ne ferar in præceps, Tethys solet ipsa vereri.
Adde, quòd adsiduâ rapitur vertigine cœlum;
Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.
Nitor in adversum: nec me, qui cetera, vincit
Impetus: et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus. Quid agas? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forsitan et lucos illic, urbesque, domosque
Concipias animo: delubraque ditia donis
Esse. Per insidias iter est, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis;
Per tamen adversi gradieris cornua Tauri,
Hæmoniosque arcus, violentique ora Leonis,
Sævaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
In promtu regere est. Vix me patiuntur, ut acres
Incaluere animi; cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
Nate, cave: dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet, ut nostro genitum te sanguine credas,
Pignora certa petis. Do pignora certa timendo:
Et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
Ecce meos: utinamque oculos in pectora posses
Inserere, et patrias intus deprendere curas!
Denique, quidquid habet dives, circumspice, mundus:
Eque tot ac tantis cœli, terræque, marisque
Posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum; quod vero nomine pœna,
Non honor est. Poenam, Phaethon, pro munere, poscis.
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
Ne dubita, dabitur (Stygias juravimus undas)
Quodcumque optâris: sed tu sapientiùs opta.
Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat:

90

100

120

Propositumque tenet: flagratque cupidine currûs.
Ergo, quâ licuit genitor cunctatus, ad altos
Deducit juvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summæ
Curvatura rotæ; radiorum argenteus ordo.
Per juga chrysolithi, positæque ex ordine gemmæ,
Clara repercusso reddebant lumina Phoebo. 110
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur, opusque
Perspicit: ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rosarum
Atria. Diffugiunt stellæ: quarum agmina cogit
Lucifer, et cœli statione novissimus exit.
At pater ut terras, mundumque rubescere vidit,
Cornuaque extremæ velut evanescere Lunæ ;
Jungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Jussa Deæ celeres peragunt: ignemque vomentes,
Ambrosiæ succo saturos, præsepibus altis
Quadrupedes ducunt; adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit; et rapidæ fecit patientia flammæ.
Imposuitque comæ radios: præsagaque luctûs
Pectore sollicito repetens suspiria, dixit:
Si potes hîc saltem monitis parere paternis;
Parce, puer, stimulis; et fortiùs utere loris.
Sponte suâ properant. Labor est inhibere volentes.
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus.
Sectus in obliquum est lato curvamine limes,
Zonarumque trium contentus fine: polumque
Effugito australem, junctamque aquilonibus Arcton.
Hâc fit iter: manifesta rotæ vestigia cernes.
Utque ferant æquos et cœlum et terra calores,
Nec preme, nec summum molire per æthera currum.
Altiùs egressus cœlestia tecta cremabis;

Inferiùs terras: medio tutissimus ibis.

130

Neu te dexterior tortum declinet in anguem,
Neve sinisterior pressam rota ducat ad aram:
Inter utrumque tene. Fortunæ cetera mando; 140
Quæ juvet, et meliùs, quàm tu tibi, consulat, opto.

150

160

Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
Humida nox tetigit. Non est mora libera nobis:
Poscimur. Effulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus
Est tibi, consiliis, non curribus, utere nostris :
Dum potes; et solidis etiamnum sedibus adstas;
Dumque malè optatos nondum premis inscius axes.
Quæ tutus spectes, sine me dare lumina terris.
Occupat ille levem juvenili corpore currum:
Statque supér; manibusque datas contingere habenas
Gaudet; et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyroëis, Eöus, et Æthon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
Flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant.
Quæ postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
Repulit; et facta est immensi copia mundi;
Corripuere viam, pedibusque per aëra motis
Obstantes findunt nebulas, pennisque levati
Prætereunt ortos îsdem de partibus Euros.
Sed leve pondus erat; nec quod cognoscere possent
Solis equi: solitâque jugum gravitate carebat.
Utque labant curvæ justo sine pondere naves,
Perque mare, instabiles nimiâ levitate, feruntur;
Sic onere adsueto vacuos dat in aëra saltus,
Succutiturque altè, similisque est currus inani.
Quod simul ac sensere; ruunt, tritumque relinquunt
Quadrijugi spatium: nec, quo priùs, ordine currunt.
Ipse pavet; nec quâ commissas flectat habenas,
Nec scit, quâ sit iter: nec, si sciat, imperet illis. 170
Tum primùm radiis gelidi caluere Triones,
Et vetito frustrà tentârunt æquore tingui.
Quæque polo posita est glaciali proxima serpens,
Frigore pigra priùs, nec formidabilis ulli,
Incaluit: sumsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boöte;
Quamvis tardus eras, et te tua plaustra tenebant.
Ut verò summo despexit ab æthere terras
Infelix Phaethon, penitus penitusque jacentes;

« ZurückWeiter »