Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tunc quoque mansit amor, nec conjugiale solutum Foedus in alitibus. Coëunt, fiuntque parentes: Perque dies placidos, hiberno tempore, septem Incubat Halcyone pendentibus æquore nidis. Tum via tuta maris: ventos custodit, et arcet Æolus egressu: præstatque nepotibus æquor. Hos aliquis senior circum freta lata volantes Spectat: et ad finem servatos laudat amores. 750 Proximus, aut idem, si fors tulit, Hic quoque, dixit, Quem mare carpentem, substrictaque crura gerentem, Adspicis, (ostendens spatiosum guttura mergum) Regia progenies, et, si descendere ad ipsum Ordine perpetuo quæris, sunt hujus origo Ilus, et Assaracus, raptusque Jovi Ganymedes, Laomedonque senex, Priamusque novissima Trojæ Tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste: Qui, nisi sensisset primâ nova fata juventâ, Forsitan inferius non Hectore nomen haberet: 760 Quamvis est illum proles enixa Dymantis. Æsacon umbrosâ furtim peperisse sub Idâ Fertur Alexirhoë, Granico nata bicorni. Oderat hic urbes: nitidâque remotus ab aulâ Secretos montes, et inambitiosa colebat Rura: nec Iliacos cœtus, nisi rarus, adibat. Non agreste tamen, nec inexpugnabile Amori Pectus habens, silvas captatam sæpe per omnes Adspicit Hesperien patriâ Cebrenida ripâ, Injectos humeris siccantem sole capillos. Visa fugit Nymphe, veluti perterrita fulvum Cerva lupum, longéque lacu deprensa relicto Accipitrem fluvialis anas. Quam Troïus heros Insequitur: celeremque metu celer urguet amore. Ecce latens herbâ coluber fugientis adunco

770

Dente pedem strinxit, virusque in corpore linquit. Cum vitâ suppressa fuga est. Amplectitur amens Exanimem: clamatque, Piget, piget esse secutum: Sed non hoc timui: nec erat mihi vincere tanti. Perdidimus miseram nos te duo. Vulnus ab angue,

[blocks in formation]

A me caussa data est. Ego sim sceleratior illo, 781 Ni tibi morte meâ mortis solatia mittam.

789

Dixit: et è scopulo, quem rauca subederat unda,
Se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
Molliter excepit: nantemque per æquora pennis
Texit: et optatæ non est data copia mortis.
Indignatur amans invitum vivere cogi,
Obstarique animæ, miserâ de sede volenti
Exire. Utque novas humeris adsumserat alas,
Subvolat: atque iterum corpus super æquora mittit.
Pluma levat casus. Furit Esacos, inque profundum
Pronus abit, letique viam sine fine retentat.
Fecit amor maciem: longa internodia crurum,
Longa manet cervix: caput est à corpore longé.
Equor amat: nomenque manet, quia mergitur, illi.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DUODECIMUS.

NESCIUS adsumtis Priamus pater Æsacon alis
Vivere, lugebat: tumulo quoque nomen habenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
Defuit officio Paridis præsentia tristi,

10

Postmodo qui raptâ longum cum conjuge bellum
Attulit in patriam: conjuratæque sequuntur
Mille rates, gentisque simul commune Pelasgæ.
Nec dilata foret vindicta; nisi æquora sævi
Invia fecissent venti; Bootaque tellus
Aulide piscosâ puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Jovi cùm sacra parâssent;
Ut vetus accensis incanduit ignibus ara;
Serpere cæruleum Danaï vidêre draconem
In platanum, cœptis quæ stabat proxima sacris.
Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summâ:
Quas simul, et matrem circum sua damna volantem,
Corripuit serpens; avidâque recondidit alvo.
Obstupuere omnes. At veri providus augur
Thestorides, Vincemus, ait: gaudete, Pelasgi.
Troja cadet; sed erit nostri mora longa laboris. 20
Atque novem volucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat, virides amplexus in arbore ramos,
Fit lapis: et servat serpentis imagine saxum.

Permanet Aöniis Nereus violentus in undis,
Bellaque non transfert: et sunt, qui parcere Troja
Neptunum credant; quia monia fecerit urbi.
At non Thestorides. Nec enim nescitve, tacetve

Sanguine virgineo placandam virginis iram
Esse Deæ. Postquam pietatem publica caussa,
Rexque patrem vicit; castumque datura cruorem 30
Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris;
Victa Dea est: nubemque oculis objecit; et inter
Officium turbamque sacri, vocesque precantum,
Supposità fertur mutâsse Mycenida cervâ.
Ergo ubi, quâ decuit, lenita est cæde Diana;
Et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit:
Accipiunt ventos à tergo mille carinæ:
Multaque perpessæ Phrygiâ potiuntur arenâ.
Orbe locus medio est inter terrasque, fretumque,
Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur; penetratque cavas vox omnis ad aures..
Fama tenet, summâque domum sibi legit in arce:
Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque patent. Tota est ex aure sonanti:
Tota fremit: vocesque refert: iteratque quod audit.
Nulla quies intus, nullâque silentia parte.

Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis:
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent: qualemve sonum, cùm Jupiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenent: veniunt leve vulgus, euntque:
Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum: confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures:
Hi narrata ferunt alió: mensuraque ficti
Crescit; et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error,

40

50

Vanaque Lætitia est, consternatique Timores, 60
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cœlo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.
Fecerat hæc notum, Grajas cum milite forti
Adventare rates: neque inexspectatus in armis

Hostis adest. Prohibent aditu, litusque tuentur
Troës: et Hectoreâ primus fataliter hastâ,
Protesilaë, cadis: commissaque prælia magno
Stant Danaïs: fortisque animæ nece cognitus Hector.
Nec Phryges exiguo, quid Achaïa dextera posset, 70
Sanguine senserunt. Et jam Sigaa rubebant
Litora: jam leto, proles Neptunia, Cygnus
Mille viros dederat : jam curru instabat Achilles,
Troaque Peliacæ sternebat cuspidis ictu

Agmina: perque acies aut Cygnum aut Hectora

quærens,

80

Congreditur Cygno: decimum dilatus in annum
Hector erat. Tum colla jugo candentia pressos
Exhortatus equos, currum direxit in hostem:
Concutiensque suis vibrantia tela lacertis,
Quisquis es, ô juvenis, solatia mortis habeto,
Dixit, ab Hæmonio quòd sis jugulatus Achille.
Hactenus acides. Vocem gravis hasta secuta est.
Sed quamquam certâ nullus fuit error in hastâ;
Nil tamen emissi profecit acumine ferri:
Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu ;
Nate Deâ, (nam te famâ prænovimus) inquit
Ille, quid à nobis vulnus miraris abesse?
(Mirabatur enim.) Non hæc, quam cernis, equinis
Fulva jubis cassis, neque onus cava parma sinistræ
Auxilio mihi sunt: decor est quæsitus ab istis.
Mars quoque ob hoc capere arma solet. Removebi-

tur omne

90

Tegminis officium; tamen indestrictus abibo.
Est aliquid, non esse satum Nereïde, sed qui
Nereaque, et natas, et totum temperet æquor.
Dixit: et hæsurum clypei curvamine telum
Misit in Æaciden: quod et æs, et proxima rupit
Terga novena boum: decimo tamen orbe moratum
Excutit hoc heros: rursusque trementia forti
Tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus,
Sincerumque fuit, nec tertia cuspis apertum,
Et se præbentem valuit destringere Cygnum.

100

« ZurückWeiter »