Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

monasterij de Scona et Archidiaconus Laudonie huiusmodi ad execucionem earumdem litterarum alias illorum forma seruata procedentes quia ita esse reperierant dictam capellam postquam prefatus Jacobus Rex de suis bonis patrimonialibus certa bona immobilia tunc expressa ualoris annui quingentarum librarum monete Socie pro dote dicte erigende ecclesie et alias iuxta dictarum litterarum tenorem assignauerat in collegiatam ecclesiam et in ea dictam preposituram in decanatum dignitatem principalem subdecanatum sacristiam et sedecim canonicatus et totidem prebendas ac sex pueros clericos alias iuxta tenorem earumdem litterarum erexerant et instituerant ac inter alia de Balmaclellane et de Foresta ac de Buytt necnon de Ellam Foresta. Glasguensis ac Sodorensis et dicte Sanctiandree diocesium perrochiales ecclesias necnon Rectoriam et Archipresbiteratum et de Dunse ac de Beltoun et de Spott necnon de Pynkartoun nuncupatos dicte ecclesie Dunbar canonicatus et prebendas qui iuris patronatus prefati Regis existebant de ipsius Jacobi Regis consensu eidem erecte ecclesie pro illius dote et ministris seu personis eius perpetuo unierant annexerant et incorporauerant ac quod fructus redditus et prouentus canonicatus et de Creyff nuncupate prebende ecclesie Dunkeldensis quinquaginta libras Sterlingorum ualebant annuatim et si reseruatis ex fructibus canonicatus et prebende de Creiff huiusmodi triginta marchis monete Scocie pro obtinente pro tempore eosdem canonicatum et prebendam de Creiff residuum fructuum eorumdem dicte erecte ecclesie perpetuo applicaretur et appropriaretur profecto ex hoc canonicorum numerus in dicta ecclesia Dunkeldense non minueretur et eciam huiusmodi canonicatum et prebendam de Creyff pro tempore obtinens ex residuo fructuum qui ei remanerent se commode sustentare posset ac eciam decanus subdecanus sacrista et cantor ac alie persone dicte erecte ecclesie aliquod subuencionis auxilium pro eorum commodiori sustentacione reciperet dictus predecessor ipsorum Jacobi Regis ac decani et capituli in ea parte supplicacionibus tunc inclinatus dicte capelle in collegiatam ecclesiam et in ea decanatus subdecanatus sacriste sedecim canonicatuum et totidem prebendarum necnon sex puerorum predictorum erectionem et instituci

onem ac eidem ecclesie pro eius ac decanatus subdecanatus sacristie canonicatuum et prebendarum huiusmodi dote et decani subdecani sacriste canonicorum et puerorum ac aliarum personarum dicte ecclesie sustentacione applicacionem bonorum et Rectorie et Archipresbiteratus nuncupatorum ac singulorum aliorum canonicatuum et prebendarum dicte ecclesie de Dunbar ac aliorum beneficiorum curatorum et non curatorum unionem annexionem et incorporacionem factas predictas et alia per dictos Abbatem de Scona et Archidiaconum statuta ordinata facta et executa auctoritate apostolica per quasdem approbauit et confirmauit ac per alias suas litteras in dicta erecta ecclesia unam cantoriam que inibi dignitas ante sacristiam et similiter de iure patronatus ipsius Regis eciam pro tempore existentis existeret pro uno cantore qui similiter ex dictis sedecim canonicis esset et ad illam prefato decano per dictum Regem nominaretur et per eum institueretur eadem auctoritate apostolica sine alicuius preiudicio erexit et reseruatis pro canonico dictos canonicatum et prebendam de Creyff obtinente triginta marchis eiusdem monete Scocie residuos fructus redditus et prouentus dictorum canonicatus et prebende de Creyff, eidem erecte ecclesie seu illius mense capitulari eadem auctoritate perpetuo applicauit et appropriauit ac residuos huiusmodi fructus ab eisdem canonicatu et prebenda de Creyff perpetuo dimembrauit et separauit. Ita que exceptis triginta marchis pro obtinente canonicatum et prebendam de Creiff huiusmodi reseruatis liceret decano et capitulo prefatis cedente uel decedente canonicatum et prebendam de Creiff huiusmodi obtinente residuum fructuum reddituum et prouentuum canonicatus et prebende de Creyff huiusmodi propria auctoritate libere apprehendere et in suos et ecclesie erecte huiusmodi usus et utilitatem conuertere diocesani loci et cuiusuis alterius licencia super hoc minime requisita certis desuper executoribus prout in singulis litteris predictis desuper respectiue confectis plenius continetur. Cum autem sicut exhibita nobis nuper pro parte Jacobi Regis ac decani et capituli predictorum petitio continebat unio predicta quoad canonicatus et prebendas dicte ecclesie de Dunbar et quoad de Balmaclellane et de Foresta ac de Buytt necnon de

Ellam ecclesias perrochiales ac eciam applicacio residui fructuum canonicatus et prebende de Creiff huiusmodi non dum effectum sortite fuerint et pro eo quia reuocaciones unionum et incorporacionum effectum non sortitarum tam a pie memorie Pio Papa III. eciam predecessore nostro quam eciam postmodum a nobis ad summum apostolicatus apicem assumptis emanauerint Et propterea decanus et capitulum prefati dubitent effectu unionis annexionis et incorporacionis ac applicacionis et appropriacionis predictorum frustrari posse. Pro parte eorumdem Jacobi Regis ac decani et capituli nobis fuit humiliter supplicatum ut in premissis oportune prouidere de benignitate apostolica dignaremur. Nos qui dudum inter alia uolumus quod petentes beneficia ecclesiastica alijs uniri tenerentur exprimere uerum annuum ualorem secundum communem extimacionem tam beneficij uniti quam eius cui aliud uniri peteretur alioquin unio non ualeret et semper in unionibus commissio fieret ad partes uocatis quorum interesse decanum et capitulum prefatos ac ipsius capituli singulares personas a quibuscunque excommunicacionis suspensionis et interdicti alijsque ecclesiasticis sentenciis censuris et penis a iure uel ab homine quauis occasione uel causalitatis si quibus quomodolibet innodati existunt ad effectum presencium dumtaxat consequendum harum serie absoluentes et absolutos fore censentes ac fructuum reddituum et prouentuum mense capitularis necnon canonicatuum et prebendarum ecclesie de Dunbar ac de Balmaclellane et de Buytt necnon de Foresta et Ellam perrochialium ecclesiarum ac residui canonicatus et prebende de Creyff predictorum ueros ualores annuos presentibus pro expressis habentes huiusmodi supplicacionibus inclinati priores litteras predictas quoad unionem annexionem et incorporacionem predictas quoad canonicatus et prebendas dicte ecclesie de Dunbar ac de Balmaclellane et Foresta necnon de Buytt et Ellam perrochiales ecclesias necnon applicacionem residui fructuum dictorum canonicatus et prebende de Creiff dicte erecte ecclesie ac desuper confectas litteras cum omnibus et singulis in eis contentis clausulis. Ipsosque decanum et capitulum quoad illarum consequendum effectum in pristinum et eum statum in quo antequam reuocaciones huiusmodi unionum

effectum non sortitarum ab eodem pio predecessore et a nobis emanarent quomodolibet existebant eadem auctoritate apostolica tenore presentium restituimus reponimus et plenarie reintegramus ac pro pociori cautela ipsos canonicatus et prebendas dicte ecclesie de Dunbar ac easdem de Balmaclellane et de Foresta ac de Buytt necnon de Ellam perrochiales ecclesias alias sub modo et forma in prioribus litteris contentis eidem erecte ecclesie auctoritate et tenore predictis de nouo perpetuo unimus annectimus et incorporamus ac residuum fructuum dictorum canonicatus et prebende de Creyff eidem eciam erecte ecclesie applicatum et appropriatum eciam perpetuo applicamus et appropriamus. Itaque cedentibus uel decedentibus dicte ecclesie de Dunbar canonicis et de Creiff unitos canonicatus et prebendas ac unitarum ecclesiarum rectoribus perrochiales ecclesias huiusmodi respectiue obtinentibus liceat eisdem decano et capitulo corporalem possessionem vnitorum canonicatuum et prebendarum ac perrochialium ecclesiarum et residuum fructuum applicati et appropriati huiusmodi alias iuxta tenorem litterarum predictarum propria auctoritate libere apprehendere et perpetuo retinere ac iuxta tenorem litterarum earumdem in suos et erecte ecclesie huiusmodi usus et utilitatem conuertere non obstantibus uoluntate nostra predicta et alijs apostolicis constitucionibus ac Dunkeldensis et de Dunbar necnon erecte ecclesiarum predictarum iuramento confirmacione apostolica uel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus ac omnibus illis que dictus Alexander predecessor in prefatis litteris uoluit non obstare ceterisque contrarijs quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolucionis restitucionis reposicionis reintegracionis unionis annexionis incorporacionis applicacionis et appropriacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnacionis dominice millesimo quingentesimo quarto Pridie nonas Junij Pontificatus nostri anno primo.

6. CONSTITUCIO PROCURATORUM AD PRESTANDUM CONSENSUM RECTORIS VNIONI DE KIRKYNNER ET AD RESIGNANDUM POST VNIONEM FACTAM.

IN DEI NOMINE AMEN. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter Quod anno incarnacionis dominice millesimo quingentesimo tercio mensis uero Decembris die nona indictione septima Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Julij diuina prouidencia Pape secundi anno primo in mei notarij publici et testium subscriptorum presencia personaliter constitutus egregius uir Magister Jacobus Betoune Rector de Kyrkynnere Candidecase diocesis dixit et asseruit quod perrochialis ecclesia de Kyrkynnere ad presentacionem siue ius patronatus venerabilium et religiosorum nostrorum prioris et conuentus ecclesie Candidecase ac ad institucionem siue collacionem episcopi ordinarij eiusdem pro tempore existentis pertinere dinoscitur et pertinet Et cum Reuerendus in Christo pater et dominus dominus Georgeus miseracione diuina episcopus Candidecase modernus ex certis causis racionabilibus animum suum ad hoc moventibus dictam ecclesiam perrochialem de Kyrkynnere cum suis iuribus et uniuersis pertinenciis de consensu et assensu sui capituli uidelicet dictorum Prioris et conuentus ecclesie collegiate beate Marie et Sancti Michaelis alias capelle regie situate infra castrum de Striuelyng Sanctiandree diocesis sub certis modo et forma pro perpetuo unire annectere et incorporare nuper intendit Ideoque idem magister Jacobus non vi aut metu ductus nec errore lapsus sed sua mera pura et spontanea uoluntate ut asseruit omnibus melioribus modo uia et forma quibus melius et efficacius potuit et debuit fecit constituit creauit nominauit et solenniter ordinauit ac tenore presentis publici instrumenti facit constituit creat nominat et solempniter ordinat venerabiles et circumspectos uiros magistros Dauid Abircrommye subdecanum ecclesie cathedralis Dunkeldensis Fergusium Makdowel officialem Candidecase Jacobum Akynheide et Johannem Abercrommye et eorum quemlibet in solidum suos ueros legittimos et indubitatos procuratores actores

D

« ZurückWeiter »