Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

De pluvia.

De gelu.

Non Natalem, sed Pasce terminum,
Demonstrabat qualitas temporis,
Aer clarus et expers frigoris.
Hiemales nusquam auriculas
Tunc videbat homo; parvulas
Sed in silvis cantantes merulas,
De nimio gelu non querulas.
Pentecostes tercia feria

Peregrinos misit Colonia,
Quos reverti prospere vidimus
Hierusalem, fere sex mensibus.
Non aeris hos intemperies
Detinuit vel sæve hiemes,
Non boreæ flatu horrisono
Jactatæ sunt naves in pelago.
In autumno fuerat nimia,
Sationis tempore, pluvia;
Sed Leggiæ trina processio
Sua fuit rusticis satio.

Annus qui hunc annum præcesserat,
Tanto gelu terram astrinxerat
Ut, a festo Sanctorum omnium,
Sic duraret usque ad maium.

De fragis et fabis. Infra dies natalis Domini

Dux comedit fraga Lovanii (1);
Quidam fabas, eodem termino,
Sed recentes sicut in junio.
Nona dies ante vigiliam

Quæ præcessit tunc Epiphaniam,
Signum fecit in terra Dominus
Quod humanum expavit facinus.
Iræ suæ quodam diluvio
Civitates mersit in Latio (2);
Ubi stabant turres et theatra,
Ibi possunt currere aratra.
Pretereo [id] quod in Francia,
Apud Suevos et in Germania,

(1) Godefroi le Barbu, comte de Louvain, duc de Lothier.

(2) Voir dans l'Histoire de l'abbaye du Mont-Cassin, t. II, p. 36, le détail des accidents survenus en Italie cette année-là.

Pater fecit misericordiæ.

Dicam hujus eventum patriæ.
De moto crucifixo. Magna urbis contigit motio,
Leodii, in monasterio.
Major fuit metus periculo
Sed pepercit Dominus populo ;
Crucifixus (1) moveri visus est
Et cum eo quidquid pendulum est,
Quod viderunt personæ celebres :
Baccinia (2), coronæ (3), lampades.
Suthul (4) (locus est monialium).
Idem fuit apud Sintruvium,
Lux de celo homines terruit
Ubi Mosa ripis exiluit.

Et diversi diversa sentiunt,
Triste omen esse presagiunt;

Quidam famem vel pestem aliam,
Quidam timent belli seviciam.

De processionibus. Plebs et clerus, conventu publico,
Dona ferunt ligno dominico (5);
Auro, gemmis, argento tegitur.
Dodewinus crinis (6) reciditur.

[ocr errors]

De primo fulmine. Ascenderat, suis videntibus,
Nocte illa qua celos Dominus (7)
Fulmen, quod nos fere pessumdedit,
Apud Sanctum Lambertum cecidit.
In duobus choris, fraternitas

Tempus erat quo cantat vesperas :

(1) Un crucifix de grande dimension faisait partie de la décoration des églises au onzième et au douzième siècle ; mais on n'est pas d'accord sur la place qu'il occupait. Voici un texte qui prouve qu'il était attaché ou suspendu soit à un pilier, soit à l'une des parois de l'église.

(2) Forme qui se trouve dans Du Cange, au mot Bacca. On appelait de ce nom nonseulement le bassin, mais encore la fontaine y adhérant qui servait à laver les mains. (3) Les lustres en forme de couronne.

(4) Gilles de Liége et Nangis ad ann. 1118 : « Mosa fluvius, juxta abbatiam quæ dicitur Sustula quasi pendens in aere fundum suum visus est deseruisse. Géraud a conjecturé que Sustula était Susteren.

(5) Sans doute le morceau de la vraie croix dont le pape Étienne IX avait fait don à l'église de Liége. Ægidius, c. 7.

(6) Lisez crines. Mais quel était ce Dodwin?

(7) Le 3 mai 1118.

Ad altare S. Stephani.

De fulminata imagine.

De sabbato.

De, diluvio.

(Hoc antiquo de more faciunt
Et de urbe tota pars veniunt).
De Laudate pueri Dominum
Çantabamus forte versiculum,
« Humilia de celo visitans

[ocr errors]

Quis ut Deus in altis habitans,
Totum onus templi contremuit;
Vix finitum hoc et intonuit.
Terruit nos tinnitum faciens
De fenestris vitrum dissiliens;
Solutæ sunt [simul] radicitus
Ambæ turres, disjectis molibus (1);
Comminutæ quasi securibus
Trabes, quæ sunt in laquearibus.
Nos involvit a cunctis partibus
Ignis ardens et fetor stigius.
Cum hec loquor horrescit animus :
Nec cantare, nec stare quivimus.
Quam aperta Dei correctio,
Quam paterna fit ammonitio!
Qui, ad ipsum templi introitum,
Nostrum nobis monstrat interitum
Non percussit murum in angulis;
Sed ubi sit semper præ oculis,
Quasi dicat: « Huc intuemini,
« Transeuntes, et conpungimini. »
Fulminatam videt, ut ordinem,
Superior chorus imaginem.
Feriendus, nisi peniteat,

Non tenere se clerus videat.
* Pulsantibus vesperis, sabbato,
* Quædam caput dum lavat puero,
* Manus rubent sanguine fluido;
Et hoc fuit quædam ostensio.
Secuta est plaga diluvii,
Die quæ est septima junii.

Timuimus urbis excidium

(1) Gilles de Liége dit seulement : Turrim ingrediens tonitruus, multas trabium partes discidit. Il ajoute que la foudre entra par la gauche de l'église et brûla les courtines du grand autel.

De fulminatis.

De nimio metu.

Pro communi peccato omnium.
Pontes fregit et ædificia

Rivus noster, cui nomen Leggia;
Submersi sunt septem vel amplius,
Et (quod fuit miserabilius)
Prima die, in mense julio,
Ira Dei et ejus ultio

Bis minata, quatuor, tercio,
Fulminavit in monasterio,
In duobus choris; psalterio
Dum duorum vacat oratio (1);
Dum tertius (2) scribit in camera;
Quartus (3) orat in cripta supera.
Ut eventus sit mirabilior,
Sic distantes percussit quatuor
Ut tres illis junctos percuteret,
Sed non eis vitam excuteret.
O quam incomprehensibilia
Sunt, Domine, tua judicia!
Bona de his erat opinio

De quibus est sumpta hæc ultio;
Sed nimirum vi morientibus
Minatus est mortem viventibus;
Et viventes corrigunt mortui,
Ne in malo vivant assidui.
Cessa livor, cessate laici!

Ne dicatis hoc: « Peccant clerici.
(?) Communis est culpa omnium;
Ante Deum nemo innocuus.
Mores suos clerici corrigunt:
Mores vestri corrigi exigunt.
Ergo et vos conventum facite;
Vitam et cor vestrum inspicite.
Nona die post ictum fulminis,
Tempestas fit tantæ caliginis
Ut videre nil potuerimus;

Finem nostrum venisse duximus.

(1) Le ms. porte en glose interlinéaire: Franconis et Salomonis.

(2) Glose du ms. Lambertus.

(3) Glose du ms. Henricus.

De statuta oratione.

De jejunio.

Ibi vero strenuos cerneres
Nec inerti fuga degeneres,

Qui in Deo spem suam ponerent,
Cum alii furtim diffugerent.

[ocr errors]

« Hic » ajunt « hic nos inveniat

Cujus manum nemo effugiat.

« Sic sub signo stemus dominico

« Securius quam in monte publico. »
Ad hanc vocem, intentis omnibus,
Celum omne fit pice nigrius;
Ruunt imbres, rumpuntur fulgura,
Conjurasse putes tonitrua.

Si urbs semper sese sic habeat,
Testor Deum quod nunquam pereat,
Sed, sublato metu periculi,
Devotio non durat populi.

Statuta est quædam oratio
Quando sumi debet communio,
De profundis et preces psallere,
Ut cessaret terror de aere.
Jejunia per tres ebdomadas
Posita sunt ad sextas ferias.
Destructa est usuræ sanctio,
Et facta est morum correctio.
Quidquid prava fit consuetudine,
Ablatum est de nostro ordine :
Fissa vestis, et ludus tabulæ,
Et in choro nugarum fabulæ.
De quibusdam anceps judicium
Dilatum est usque in crastinum,
Quorum, credo, non erit terminus
Quoad usque veniet Dominus.
Cogimus te, Deus, ut venias;
Quia, nisi manum adicias,
Nos qui damus decimas olerum,
Transgredimur precepta veterum.
In eodem conventu celebri
Decretum est octavas fieri
Petro, Paulo, Mariæ virgini,
Quibus tribus stat ira Domini.

« ZurückWeiter »