Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorein,
Et, ne nulla suae stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago
Contemtrix superûm saevaeque avidissima caedis
Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce;
Ingemit et, facto nondum vulgata recenti,
Foeda Lycaoniae referens convivia mensae,
Ingentes animo et dignas Jove concipit iras,
Conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, coelo manifesta sereno,
Lactea nomen habet, candore notabilis ipso :
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum. Dextra laevaque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis;
Plebs habitat diversa locis; a fronte potentes
Coelicolae clarique suos posuere penates.
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu;
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capitis concussit terque quaterque

corpora dira. Fast. V, 37. de iisdem Gigantibus:

Mille manus illis dedit et pro cruribus angues. 158. Unus Medic. incaluisse, quod temere induxit Burmannus, qui etiam v. 159. ex uno Voss. et Thu. dedit ferae stirpis. 162. scires. Conf. VI, 23. 104. 296. 667. Natos ad sensum dictum, ut supra v. 92. et 93. Vid. etiam XI, 372. Arg. Gal. et Leid. recolens se s. natam. Duo Bersm., Berol., Dresd., Douz., Goth. 1. et a. 1. m. 2., Ups., Vrat., plerique Heins. meliores natos. Reliqui natam.

163. In summa generis humani corruptione Lycaon Arcas adeo impius fuit, ut ipsi Jovi terras visenti non modo carnes humanas apponeret, sed etiam noctu insidias strueret; quam ob impietatem in lupum mutatus est. Hyg. F. 176. Apollod. III. c. 8.

163. Saturnius. Vid. ad v. 113, summa arce, sc. coeli. Conf. II, 306. 164. facto-recenti, cum factum adhuc recens esset. referens, animo repetens, recordans.

165. Lycaoniae mensae. Conf.XV,26, 166. ingentes animo et dignas Jove. Vat., Berol., Gal., et vett. edd. ingentes animo dignas Jove, unde Heinsius eleganter conjecit ing. animo et dignas

160

165

170

175

Jove. Reliqui codd. ing. animos, dignas
Jove. 167. tenuit, retinuit. XII, 10.
Rhen. et ed. Ven. 2. consiliumque.
Conf. Virg. Aen. X, 2. De codd. Heins.
nihil liquet.
169. nomen lactea.
Conf. VI, 400. XV, 740. Dicere etiam
poterat, quae lactea nomen habet. Sed
cf. IV, 433.

170. magni Tonantis. Cf. II, 466.

172. celebrantur, frequenter adeuntur, ut patriciorum et nobilium atria a clientibus; nam Romanorum mores ob oculos habet poeta.

173. plebs. Dividebantur di in deos majorum et minorum gentium. Vid. v. 595. Ib. v. 81. Vos quoque plebs superum, Fauni Satyrique Laresque Fluminaque et Nymphae, semideumque geHamb., unus Ambr. et unus Medic. habitant. Vid. ad v. 142. diversa locis. Vid. ad v. 40.

nus.

174. penates h. 1. simpliciter pro domibus. Conf. v. 773,

176. Respicit Palatinum montem sive Palatium, in quo Augusti domus et summorum deorum templa erant. Suet. Oct. c. 72. Cf. Trist. III, 1, 35 sqq. II Bersm., Berol., Dresd., Joan., Ups., Vrat. et plurimi Heins. palatia regis. 177. ergo post digressionem revocat lectorem ad sententiam abruptam, h. 1. ad v. 166. recessu, interiori domo. VIII, 590. VII, 670. XIV, 261.

Caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit:

,,Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabat
Injicere anguipedum captivo brachia coelo.

180

Nam quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,
Perdendum est mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,

185

190

Cuncta prius tentata: sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, Nymphae
Faunique Satyrique et monticolae Silvani;
Quos quoniam coeli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
An satis, o superi, tutos fore creditis illos,
Cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias, notus feritate Lycaon?"
Confremuere omnes, studiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit
Sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen,
Attonitum tanto subitae terrore ruinae

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

195

200

Ed. pr.

phae Et Fauni Satyrique et.
Nymphae Sunt Fauni Satyrique et.
Berol., Gal., Fr. Klein, Vrat. et Lips.
2. Nymphae Faunique et Satyri et
(Vrat. Satyrique et). II Bersm., Briant.,
Ern., Goth. 1. 2., alter Maff., III Vat.
Ciof.: Nymphae Faunique Satyrique et,
quod Heinsius tacite edidit, et sine dubio
etiam in multis codd. suorum reperit.

Que h. 1. in arsi productum est, ut III, Fauni semi530. IV, 10. VII, 265. dei silvestres, cornibus hircinis et parva cauda. Satyri semidei agrestes capripedes. Silvanus deus silvarum, agrorum.

et pecorum.

199. confremuere. Ita III Bersm., II Sulm. Ciof., Abb., Ern., Domin., Farn., Joan., unus Vat. Ciof., Dresd., Gal., Goth. 1. et a 1. m. 2., Fragm. Klein., Pal.2., Rhen., Ups., Vrat., plurimi Heins. et vett. edd., quae scriptura illis attonitum terrore est, et totusque perhorruit orbis apte respondet. Vulg. confremuere. Vid. 206.

-

200. Caesareo, Caesaris. manus impia, sexaginta illi, qui C. Cassio, M. et D. Brutis principibus contra vitam Cae- saris conspirarant. Suet. Caes. c. 80.

202. tanto subitae. Bersm., Berol., Pal. 2., Rhen. et ed. pr. tantae subito. Illa humanum genus et totus orbis cum rhetorica exaggeratione dicta sunt.

Humanum genus est, totusque perhorruit orbis;
Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,
Quam fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque
Murmura compressit, tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,
Jupiter hoc iterum sermone silentia rupit:
,,Ille quidem poenas - curam hanc dimittite-solvit ;
Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures;
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo
Et deus humana lustro sub imagine terras.

Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

205

210

215

Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei;

Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse deum, vulgusque precari
Coeperat; irridet primo pia vota Lycaon,

Mox ait,,,,Experiar, deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis, nec erit dubitabile verum."
,,Nocte gravem somno necopina perdere morte
Me parat: haec illi placet experientia veri.
Nec contentus eo missi de gente Molossa
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit,
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma
In dominum dignosque everti tecta Penates.
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
Exululat frustraque loqui conatur: ab ipso

[ocr errors]
[ocr errors]

204. tuorum, populi Romani Caesaris necem vindicantis. Vett. libri Ciof., Goth. 1., Pal. 2., Lips. 2.,. Vrat. et ed. pr. tuorum est. Vulgo est abest. Heinsius tacet. Jahn. 207. substitit, cessavit. XII, 147. 208. Rhen. rumpit. Reliqui omnes rupit. 209. dimitt. Cf. XIII, 217. 210. admissum, crimen, scelus. XI, 380. 212. delabor. Cf. v. 608. XIV, 821. 838. 213. humana - sub imagine. VIII, 627. II, 804. XI, 202. 214. longa mora est. Conf. V, 207. 463. 216. Maenalus s. Maenala, Cyllene s. Cyllenus et Lycaeus sunt montes Arcadiae. 217. plerique codd. spineta. Male. 218. Arcados tyranni, Lycaonis. V. 163.

Conf.

223. dubitabile, a Nasone ut videtur novata vox. Cf. v. 16. -226. Molossi, gens Epiri. — Gal., Goth. 1., Fr. Klein, Pal. 2., Rhen., Vrat. et edd. Venn, co

220

225

230

est. Reliqui Jahni codd. est omittunt, quod Heinsius, de cujus tamen codd. nil constat, primus ejecit. 229. torruit, sc. veru. Igni, quod Heinsius tacite edidit, confirmant Goth. 1., Guelf., Rhen., Vrat. et vett. edd. Cod. Bersm., Dresd., Gal., Goth. 2., Long., Fr. Klein et Lips. 2. igne. De reliquis codd. tacent. Jahn. 231. Vulg. in dominum dignos ev. t. p. Male. Exc. Mon. et unus Sulm. Ciof. in domino dignos e. III Bersm., Dom., Dresd., Goth. 1., Guelf., Pal. 2., Vrat. et plerique Heins. in dominum dignosque. Conf. XI, 555.

[ocr errors]

232. ipse. II. Bersm., Dresd., Goth. 1. 2. et Vrat. ille, quod Heinsius tacite edidit. Sed codd. plerique omnes et vett. edd. ipse. 233. ab ipso: nam feritatém jam ante in se habuerat, unde explicandi caussa additur solitaeque cup. c. Conf. IV, 781. Goth. 1. et unus Sulm. Ciof.. ab illo.

Pondus aquae levius, tanto est onerosior igne.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aëra permisit: vix nunc obsistitur illis,
Cum sua quisque regat diverso flamina tractu,
Quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum!
Eurus ad auroram Nabataeaque regna recessit
Persidaque et radiis juga subdita matutinis;
Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
Proxima sunt zephyro; Scythiam septemque triones
Horrifer invasit boreas; contraria tellus
Nubibus assiduis pluvioque madescit ab austro.
Haec super imposuit liquidum et gravitate carentem
Aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
Vix ita limitibus dissepserat omnia certis,

Vulg.:

IV, 10, 67. et ad Her. IV, 13.
qui q. e. pondere terrae, pondere aquae
levior-igne. Sed Alexander Philome-
nus in cod. vetusto quanto est p. ter-
rae pondus aquae levius, t. e. on. aër.
Prius: pondus aq. levius, exc. Cal. et
margo Gryph. confirmant. Jahn.

54. consistere, locum suum habere. 55. motura, universe dictum pro territura. IX, 185. Alludit Senec. N. Q. II. c. 1. secunda pars tractat inter coelum terramque versantia. Haec sunt nubila, imbres, nives et humanas motura tonitrua mentes.

56. et cum fulminibus etc. Credebant veteres, fulmina ac tonitrua nubibus ventorum vi concussis oriri. Vid. XV, 70. VI, 695. Conf. I, 268. VIII, 338. XI, 436. Sensus igitur est : et ventos facientes et fulmina et frigora. Lucan. I, 151.

expressum ventis per nubila
fulmen.

Virg. G. I, 352.

[ocr errors]

et agentes frigora venti. 57. non passim, non sine certo loci discrimine, ut quisque spirare posset, unde luberet. Nam habendum est possidendum. 59. regat. Flor., unus Mor. et Ups. regant, pluralem ut v. 183. Sed tam parva codicum auctoritate optimam vulg. mutare non licet. Vid. XIII, 660. XII, 224. 60. fratrum. Conf. VI, 693. XIV, 545. 61. Laudat hanc ventorum descriptionem Seneca N. Q. V. c. 16. Nabataea regna, regio in oriente Arabiae petraeae. Plin. N. H. VI. c. 28. Strab. XVI. p. 767.

[ocr errors]
[blocks in formation]

55

60

65

carmine admodum frequens est, imprimis in fine sententiae et nominibus propriis. Cf. 14. 117. 732. II, 409. III, 669. 184. V, 165. 265. VI, 69. 128. 247. 683. VII, 114. 623. 695. VIII, 23. IX, 283. XI, 456. XII, 219. 456. XIII, 407.684. Vid. Quinct. Inst. Or. IX. c. 4. §. 65.

64. zephyrus ventus, qui ab occasu flat. Si tepidae ac gratae aurae veris declarantur, plerumque pluraliter dicitur zephyri. Vid. v. 108. et conf. IX, 661.

Scythiae nomine Romani comprehendebant omnes terras boreales, incertis finibus. Vid. Voss. ad Virg. G. I. p. 222. septem triones sunt septem stellae clarissimae in Ursa majore, quas Graeci plaustri nomine appellarunt, a vetere nomine trio, bos, taurus. Flor., Par. 2. et Urb. trionem. Conf. II, 528. X, 446.

66. nubibus assiduis. Conf. v. 264. II, 853. XIII, 725. Virg. G. III, 278. unde nigerrimus auster Nascitur et pluvia contristat frigore coelum.

69. vix ita limitibus dissepserat. Cod. Bersm., Goth. 2. et meliores (?) Heins. vix ea, quod sine justa caussa recepit Burmannus, et prosam orationem sapit. Scripturam dissepserat solum Fragm. Leod. servavit. Confirmant variantes permultorum aliorum codd.: discepserat, quod exhibent Vat. Ciof. et multi vetustiores Heinsii; discerpserat, quod exhibent reliqui Ciof. codd., III Bersm., IV Pal., Berol., Dresd., Gal., Goth. 2., Petr., Rhen., Lips. 2., Ups., multi vett. Heins. et vett. edd., et quocum consentiunt VI Gif. codd., in quibus discerpserat, descerpserat legitur. Vulg. discre

Cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,
Sidera coeperunt toto effervescere coelo.
Neu regio foret ulla suis animalibus orba:
Astra tenent coeleste solum formaeque deorum;
Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae;
Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.
Sanctius his animal mentisque capacius altae
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset.
Natus homo est: sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo;
Sive recens tellus seductaque nuper ab alto
Aethere cognati retinebat semina coeli,
Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.
Pronaque cum spectent animalia cetera terram;
Os homini sublime dedit, coelumque videre
Jussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,

verat, quod fortasse genuinum est. Senec. Med. v. 335. Bene dissepti foedera mundi.

71. effervescere coclo. Ita II Bersm., Berol., Capr., Ern., alter Maff., Dresd., Petr., Vrat., meliores Heins. et vett. edd. Codd. Ciof. praeter unum Cael., Bersm. 3., Gal., Goth. 2., a corr. Pal. 2., Rhen. et Lips. 2. fervescere. Nonnulli Heins. claresc. vel splendescere. Vulg. fulgescere. 72. animalibus. Cod. Bersm. et meliores Heins. animantibus. Sed de melioribus Heinsii dubito, alios auctores praeter unum Bersmanni non habeo. Itaque optimam reliquorum veterum libb. scripturam animalibus revocavi. V. 84. cetera animalia.

73. Astra sive signa coelestia a poetis animantia finguntur. II, 78. Virg. Georg. JI, 340. ubi vid. Voss. Fast. III, 111. Libera currebant et inobservata

per annum

Sidera: constabat sed tamen
esse deos.

Formae deorum, quales Sol, Luna. Sic
II, 78. de iisdem astris: formae fera-
rum, II, 194. simulacra ferarum, et
Her. X, 95. simulacra deorum.

74. nitidis sc. a squamarum laevitate ac lubricitate. IX, 267. Squama nitere recenti. De illo cesserunt conf. IV, 533. V, 368. 76. mentis altae. Cic. Mil. c. 8. homo sapiens et alta et divina quadam mente praeditus.

77. deerat, synaeresis. Conf. VI,

113. XIII, 366.

-

70

75

80

85

79. origo, auctor. Conf. V, 262. XI, 755.

81. cognati, a quo nuper discreta erat.

82. satus Iapeto. Prometheus f. Iapeti, quem recentior fabula tradebat hominem de luto et aqua formasse. Apollod. I. c. 7. Interpp. ad Hor. Od. I, 16, 13. Hyg. F. 142.

84. pronaque etc. Sil. XV, 84. Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus Sustulerit deus, ac sublimia finxerit ora?

Cum pecudes, volucrumque genus formasque ferarum Segnem atque obscoenam passim stravisset in alvum. prona, ad terram depressa.

85. videre. II Medic. et schol. ad Prudent. in Symm. II, 260. tueri. Reliqui omnes cum edd. vett. et Lactant. Inst. div. II. c. 1. et Isidor. Etym. XI. c. 1. videre, quod genuinum videtur, etsi priori elegantia cedit. Virg. Aen. IV, 451. taedet coeli convexa tueri, unde fortasse tueri hoc loco natum est.

87. sine imagine, sine forma ac specie. Fast. I, 111. sine imagine moles. Conf. Met. III, 1.

89. De IV aetatibus narratur: auream primam in argenteam, hanc in aeream, acream in ferream esse mutatam. Vid. Hesiod. "Egy. v. 109 sqq. Arat. Phaen. v. 100 sqq. Conf. Virg. Georg. I, 125 sqq. Tib. I, 3.

89. II Leid., II Gron. et Neap. judice.

« ZurückWeiter »