S. Hilarii Tractatvs de mysteriis et hymni et S. Silviae Aqvitanae Peregrinatio ad loca sancta: qvae inedita ex codice arretino deprompsit Joh. Franciscvs Gamvrrini

Cover
ex typographia Pacis P. Cuggiani, 1887 - 151 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 47 - Egypti pars est, sed melior satis quam omnis Egyptus est. 2. Sunt ergo a Clesma, id est a mare rubro, usque ad Arabiam ciuitatem mansiones quattuor per heremo, sic tamen per heremum, ut cata mansiones monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos deducebant semper de castro ad castrum.
Seite 93 - Excepta enim ipsa die una per totum annum nunquam oft'eritur post Crucem, nisi ipsa die tantum. Facta ergo et ibi missa, itur ad Anastase : fit oratio : benedicuntur iuxta consuetudinem cathecumini et sic fidèles, et fit missa. Et...
Seite 108 - Item dies Enceniarum appellantur, quando sancta ecclesia quae in Golgotha est, quam Martyrium vocant, consecrata est Deo, sed et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est in eo loco ubi Dominus resurrexit post passionem, ea die et ipsa consecrata est Deo.
Seite 97 - Domini dixerunt, nee non et de evangeliis leguntur loca, ubi patitur ; item legitur de prophetis ubi passurum Dominum dixerunt; item legitur de evangeliis ubi passionem dicit. Ac sic ab hora sexta usque ad horam nonam semper sic leguntur lectiones aut dicuntur ymni, ut ostendatur omni populo quia quicquid dixerunt prophetae futurum de passione Domini, ostendatur tarn per evangelia quam etiam per apostolorum scripturas factum esse.
Seite 92 - Item quarto feria aguntur omnia per tota die a pullo primo sicut secunda feria et tertia feria ; sed posteaquam missa facta fuerit nocte ad Martyrium et deductus fuerit episcopus cum ymnis ad Anastase, statim intrat episcopus in spelunca quae est in Anastase, et stat intra cancellos ; presbyter autem ante cancellum stat, et accipit evangelium, et legit ilium locum ubi Judas Scariothes hivit ad Judeos, definivit quid ei darent ut traderet Dominum.
Seite 36 - Haec est autem vallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses ascendit in montem Domini et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est autem vallis, in qua factus est vitulus, qui locus usque in hodie ostenditur: nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco.
Seite 78 - ... quam et cathecumini simul. Item mittet vocem diaconus ut unusquisque, quomodo stat, cathecuminus inclinet caput: et sic dicet episcopus stans benedictionem super cathecuminos. Item fit oratio, et denuo mittet...
Seite 108 - Martyrium vocant, consecrata est Deo, sed et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est in eo loco ubi Dominus resurrexit post passionem, ea die et ipsa consecrata est Deo. Harum ergo ecclesiarum sanctarum encenia cum summo honore celebrantur, quoniam crux Domini inventa est ipsa die. Et ideo propter hoc ita ordinatum est, ut quando primum sanctae ecclesiae suprascriptae consecrabantur, ea dies esset qua crux Domini fuerat inventa, ut simul omni laetitia eadem die celebrarentur.
Seite 13 - ... ecce! odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit dominus. 28 det tibi deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini. 29 et serviant tibi populi et adorent te tribus; esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae; qui maledixerit tibi, sit ille maledictus; et qui benedixerit tibi , benedictionibus repleatur.
Seite 80 - Anastasim, ubi iam luminaria infinita lucent, et quemadmodum ingressus fuerit populus, dicet psalmum quicumque de presbyteris et respondent omnes ; post hoc fit oratio. Item dicit psalmum quicumque de diaconibus, similiter fit oratio, dicitur et tertius psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio et commemoratio omnium.

Bibliografische Informationen