Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Editionem Principem Ciris et Aldinam a. 1517. exceperis. Postea Parisios profectus partem otii mihi concessi his quoque carminibus ad codd. Bibliothecae Regiae excutiendis impendi, unde factum est, ut non prorsus exiguam codd. copiam nanciscerer, quod potissimum in Ciri eo magis mihi gratulor, quo pauciores huius carminis libri manu exarati ad nostram usque aetatem pervenerunt. Omnia mea subsidia in epimetris singulis carminibus praemissis enumeravi, quem indicem nunc relegens denuo sentio, quantum in hac re Eberto, Gerlachio, C. B. Hasio, Ludovico de lan, Orellio, Van Praetio, Wellauero et aliis viris et humanitate et doctrina conspicuis debeam, qui vel codices suae curae demandatos mihi utendos permiserunt vel, quando id fieri non potuit, ipsi in usum meum excusserunt. Qua lectionum variantium farragine auctus ad ipsum laborem audentiori animo progredi potui, quo in suscipiendo id unum aegre ferebam, omnem ab Heynio iam collectum apparatum criticum denuo a me repetendum et commentario meo inserendum esse, nisi vellem, lectores

mei opusculi quovis in versu Heynii etiam editionem ultimam inspicere. Sed quum iam omnia editioni futurae pararem, accidit ut Wagnerus meus, qui eum amorem et benevolentiam, qua ipsè praeceptor me discipulum ornaverat, usque mihi conservavit et in posterum mihi conservare velit, me praesente doleret, se difficillimo Virgilii edendi officio paene obrutum haec quoque carmina retractare cogi, quae semel Heynius in editionem suam recepisset. Tum ego illi operam meam offerre, quam quum Wagnerus non recusasset, illico me accin

quaeque parata habebam expromsi atque disposui. At quorsum haec omnia, inquies, lector benevole! Ut paupertas mea cum dapibus Wagneri comparata aliquam certe penes te inveniat excusationem, qui ausus sum, meas nugas doctis illius atque laboriosis chartis apponere. Utut est, res iam eo perducta est, ut opella mea prodeat, quam diutius etiam in scriniis meis servassem, nisi ratio librarii honestissimi et descriptio totius editionis aliam mihi legem scripsisset. Licet enim illud profiteri possim, me huic parti operis Virgiliani

xi

[ocr errors]

omnem quam potui diligentiam impendisse et quantum equidem scio nihil quod legentes offendere possit intactum reliquisse, nemo tamen me melius cognitum habere potest, quid futuró horum carminum editori etiamnum praestandum sit. Corruptelae enim in iis sunt fere innumerae, neque plane officio meo defuisse mihi videbor, quum aequi harum rerum iudices aliquam etiamsi parvam illarum partem meo studio remotam, maiorem certe a me indicatam viamque illis aliquando felicins succurrendi munitam esse arbitrabuntur, quod cur inprimis de Culice valeat, in epimetro exposui.

Quum vero iam Heynius intellexisset, interpretationi quam dicebat perquam exiguum in his carminibus spatium concedi, rei potius cardinem in emendatione verborum versari, omnia mea paucissimis exceptis additamenta uncis inclusa et asterisco praefixo notata varietati lectionis inserui, quae quum inde adeo crevisset, ut vetere editionis Heynianae forma servata plerumque in singulis paginis singuli carminum

versus lectitati fuissent, huic incommodo ita mederi satius duxi, ut omni varietati lectionis ad calcem cuiusque carminis reiecta verbis poetarum nonnisi brevem Heynii interpretationem supponerem accurate praeterea indicans, quibus in rebus haec mea recensio ab Heynii editione ultima recederet. Non enim verebar ea quae praeferenda mihi videbantur in ipsam poetarum orationem recipere, quum his in carminibus vulgatae quam dicunt lectionis nulla ratio habenda esset, quod eorum causa moneo, qui fortasse iudicium de opella mea laturi hanc etiam ob rem me reprehendendum censeant, quod iusto saepius vulgatam vilipenderim. Discrimen certe aliquod est faciendum in tractando eo poeta, cuius multi üique boni codd. exstant, et eo qui tantum paucorum et corruptorum librorum ope ad nos pervenit. Quum enim in illo valde periculosum sit, scriptura codicum omissa ingenio suo plus tribuere, ita in hoc coniecturae amplior locus dari potest, et quod nimiae audaciae opprobrium in multis aliis quos afferre possem poetis merito extimescerem, id in appendice mea Virgiliana mihi fieri patiar, siqui

dem editoris est, verba scriptoris alicuius corrupti ita tractare ut certe sensus inde exeat et grammaticae legibus suum ius tribuatur. Soli autem mutandi libidini minus, quam varietatem scripturae Heynianae intuens putare possis, me indulsisse inde colligere poteris, quod ubi verba ex mea sententia mutavi, codices semper mihi praeibant, sive ipsi veram lectionem exhibentes, sive per corruptelas ad verum reperiendum ducentes, ter quaterve tantum, si recte memini, omnibus codd. contradicentibus de meo aliquid in textu reposui. Et ut lectori suum iudicium maneret, omnem lectionis varietatem etiam in rebus minutissimis apposui, ubi hanc regulam mihi scripsi, ut quando codd. a me ipso collati cum hac mea recensione consentirent, nihil de iis monerem, unum in Culice excipiens Colbertinum III. de quo vide pag. 22.; quodsi tamen interdum in locis corruptioribus omnium codd. lectiones deinceps enumeravi, nemo me in aliis negligentiorem fuisse putet. In Copa dispositionem Heynii secutus varietatem lectionis interpretationi inserui, excursum autem quem Heynius Ciri addiderat in ipsam interpretationem carmini

« ZurückWeiter »