Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1

subiectam recepi, quod ea de causa dico, ne lector pristino in loco quaerens eum a me omissum putet. Indices verborum quos initio adiicere in animo erat, Wagnero etiam auctore omisi, quia eorum nullam utilitatem fore praevidebam. Oratio enim adhuc nimis est incerta et repetitis in posterum curis Virorum Doctorum opus erit, priusquam ea ita stabilita et composita erit, ut de usu loquendi, quem poetae qui haec carmina scripserunt secuti sunt, certi aliquid pronunciari possit. Confeci autem brevem earum rerum indicem, de quibus in additamentis meis sum locutus, Heynii commentarium non respiciens, in quo quid annotatum sit, ipse Vir Egregius in suo indice docuit. Unum est quod addam, omnes Wakefieldi et Bothii coniecturas in hac editione commemoratas inveniri, non quod inde magnam utilitatem redundare putem, sed ut lector uno obtutu omnia conamina ad hunc usque diem in emendandis his carminibus facta comprehendere possit.

Hac igitur editionis meae ratione reddita nihil superest, nisi ut tibi leclor benevole me resque meas commendem teque rogem,

in hoc libello a me peccata fortassis haud pauca invenies, non negligentiae et socordiae sed communi hominum imbecillitati tribuas. Scribebam Dresdae d. xii. m. Maii MDCCCXXX.

ut quae

P R A E F Α Τ Ι Ο

Η Ε Υ Ν Ι Ι

Minora haec carmina a Virgilii recensione bene abesse poterant; etiam eo respectu, quod iuvenili ingenio seu capiendo ac detinendo seu ornando vel locupletando exigua in iis proposita est materies; et memineram Burmannum Secundum (in praefat. Anthol. Lat. pag. XXXV) selectis iis, quae ad Anthologiam Latinam facerent, reliquae Virgilianae appendicis in separato volumine edendae spem fecisse.

Cum tamen in alterum Anthologiae volumen Diras, quod unum ex iis maioribus carminibus est, inseruisset: spes illa aut incisa aut in incertum eventum producta videbatur. Mox audieram, prelo subiectos esse Io. Schraderi libros Emendationum, quorum capita plura in Culice et Ciri corrigenda occupata essent. Cum tamen in fronte nostrae editionis promissa essent Virgilii opera, et carmina haec Virgilianis plerumque subiungi soleant, etiam in Heinsiana editione, quam in nostra hac repetere constitutum erat: accinxi me ad eadem carmina iterum recensenda, inprimis cum seu critica seu interpretatione ea omnium maxime indigere viderem. - Adiunxi Copam et Mo

1

retum; causam in praefatione ad ea carmina dixi
uti et de ceteris carminibus satis dictum est in
Prooemiis, quae singulis praemissa sunt. Universe
autem de poematiis his haec monuisse sufficiat: ex
pluribus ea codicibus, in quibus modo unum et
alterum modo plura seorsum extabant, aut Aenei-
di vel Bucolicis ac Georgicis erant subiecta, in unum
esse collecta, nec tamen statim omnia. In ed. pr.
1467 Culex, Dirae, Copa, Est et Non, Vir bonus, Ro-
sae, Moretum, Priapeia, Epitaphia et alia erant de-
scripta; in altera autem recensione accesserant Aet-
na, Ciris, et Catalecta (vid, de Edd. Virgil, h. a.) In ed.
1471 s. I. et typogr. (vid. ibid.) tantum prior Roma-
na episcopi Aleriensis repetita esse videtur; auctus
carminum numerus,

adiecto
quoque

libro Aeneidis XIII in edd. Ven. 1472 cum per Barthol. Cremonensem, tum per Ant. Zarottum (conf. ibid. h. a.). Ab eo inde tempore pleraeque huius saeculi editiones minora illa carmina repetiverunt, diverso tamen ordine et loco, ut in hanc vel illam recensionem ii, qui eas curabant, inciderant; nec multum utilitatis ex earum comparatione exspectari posse intellexi. Interpretari quoque nonnulla aggressus est Domitius Calderinus et Pomponius Sabinus, omnia Badius Ascensius. Nova tamen horum carminum recensio non facta est, nisi in Aldina editione 1517, de qua in Recensu edd. dictum est, et dicetur mox ad Culicem. Nihil posthaec seu opis seu studii accessit, etsi saepius recusis carminibus, et, quod mireris, haud raro ad antiquiorem lecitonem, ut in Iunt. 1520 ab Ant. Francino Varchiensi curata, et Lucae Ant. Iunt. Ven. 1533, Rob. Stephani 1533, usque dum Scaliger Appendicem Vir

[ocr errors][ocr errors]

gilianam adornavit 1573, repetitam a Guellio 1575 et auctis nonnullis emendatisque a Scaligero, cura Lindenbrochii, apud Franc. Raphelengium 1595, tum sub Catalectorum nomine novoque titulo praefixo 1617 apud Io. Maire; nam ab Appendice separata sunt Catalecta libris duobus. Repetita sunt quoque eadem in Pithoeana Epigrammatum et Poematiorum veterum collectione 1590 et 1596, nulla tamen, nisi in paucis locis, quae tacite emendata sunt, opera collocata; in Emendationibus ad Poematia monetur: haec opuscula, inprimis vero Culicem, Cirin et Aetnam, ampliores notas aut potius iustos commentarios desiderare; itaque ea seponi ad meliora otia. Inde in Heinsianis editionibus servata tantum sunt ea, quae aliqua saltem cum ratione probabili ad Virgilium referri poterant. *)

Cum interpretationis omnis severior ratio a lectionis veritate proficiscatur: in his, quae a me curanda erant, criticae subtilitati coniectandique licentiae tribuendum erat plus, quam aut mos meus, aut otium, aut ingenium fortasse ferebat; nec unquam ad emendandi hoc genus, quod non in sententiis per emendationem constituendis, aut in orationis castitate et integritate vindicanda versatur, verum in librariorum erroribus congerendis, et in verbis litterarumque apicibus variandis verius quam corrigendis, haeret, satis magna me propensione animi ferri memini; etsi inter ingenui lusus genera nunquam non illud retuli, nec detrectavi aut refugi, quoties res ita ferebat, ut novandum aliquid esse viderem: hoc tamen iudi

*) De Scaligeri et Pithoei opera in his Catalectis collocata vid. Buim. Sec. praef. Anthol. p. XXXI sqq.

« ZurückWeiter »