Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et

retum; causam in praefatione ad ea carmina dixi uti et de ceteris carminibus satis dictum est in Prooemiis, quae singulis praemissa sunt. Universe autem de poematiis his haec monuisse sufficiat: ex pluribus ea codicibus, in quibus modo unum alterum modo plura seorsum extabant, aut Aeneidi vel Bucolicis ac Georgicis erant subiecta, in unum esse collecta, nec tamen statim omnia. In ed. pr. 1467 Culex, Dirae, Copa, Est et Non, Vir bonus, Rosae, Moretum, Priapeia, Epitaphia et alia erant descripta; in altera autem recensione accesserant Aetna, Ciris, et Catalecta (vid. de Edd. Virgil. h. a.) In ed. 1471 s. 1. et typogr. (vid. ibid.) tantum prior Romana episcopi Aleriensis repetita esse videtur; auctus carminum numerus, adiecto adiecto quoque libro Aeneidis XIII in edd. Ven. 1472 cum per Barthol. Cremonensem, tum per Ant. Zarottum (conf. ibid. h. a.). Ab eo inde tempore pleraeque huius saeculi editiones minora illa carmina repetiverunt, diverso tamen ordine et loco, ut in hanc vel illam recensionem ii, qui eas curabant, inciderant; nec multum utilitatis ex earum comparatione exspectari posse intellexi. Interpretari quoque nonnulla aggressus est Domitius Calderinus et Pomponius Sabinus, omnia Badius Ascensius. Nova tamen horum carminum recensio non facta est, nisi in Aldina editione 1517, de qua in Recensu edd. dictum est, et dicetur mox ad Culicem. Nihil posthaec seu opis seu studii accessit, etsi saepius recusis carminibus, et, quod mireris, haud raro ad antiquiorem lecitonem, ut in Iunt. 1520 ab Ant. Francino Varchiensi curata, et Lucae Ant. Iunt. Ven. 1533, Rob. Stephani 1533, usque dum Scaliger Appendicem Vir

gilianam adornavit 1573, repetitam a Guellio 1575 et auctis nonnullis emendatisque a Scaligero, cura Lindenbrochii, apud Franc. Raphelengium 1595, tum sub Catalectorum nomine novoque titulo praefixo 1617 apud Io. Maire; nam ab Appendice separata sunt Catalecta libris duobus. Repetita sunt quoque eadem in Pithoeana Epigrammatum et Poematiorum veterum collectione 1590 et 1596, nulla tamen, nisi in paucis locis, quae tacite emendata sunt, opera collocata; in Emendationibus ad Poematia monetur: haec opuscula, inprimis vero Culicem, Cirin et Aetnam, ampliores notas aut potius iustos commentarios desiderare; itaque ea seponi ad meliora otia. Inde in Heinsianis editionibus servata tantum sunt ea, quae aliqua saltem cum ratione probabili ad Virgilium referri poterant. *)

Cum interpretationis omnis severior ratio a lectionis veritate proficiscatur: in his, quae a me curanda erant, criticae subtilitati coniectandique licentiae tribuendum erat plus, quam aut mos meus, aut otium, aut ingenium fortasse ferebat; nec unquam ad emendandi hoc genus, quod non in sententiis per emendationem constituendis, aut in orationis castitate et integritate vindicanda versatur, verum in librariorum erroribus congerendis, et in verbis litterarumque apicibus variandis verius quam corrigendis, haeret, satis magna me propensione animi ferri memini; etsi inter ingenui Jusus genera nunquam non illud retuli, nec detrectavi aut refugi, quoties res ita ferebat, ut novandum aliquid esse viderem: hoc tamen iudi

*) De Scaligeri et Pithoei opera in his Catalectis collocata vid. Burm. Sec. praef. Anthol. p. XXXI sqq.

cio adhibito, ut in eo, quod, circumspectis iis, quae ipsa res et verba et sententia posceret, sese offerret, acquiescerem; sin primo statim occursu nihil, quod satis probarem, se offerret, otium in vano conatu haud consumerem, sed, apposito seu monito seu iudicio, ad utiliora pergerem. Maiorem omnino ex idonea interpretatione eorum, quae sana sunt, et ex eleganti subtilique iudicio rerum ac sententiarum, proficisci utilitatem, et olim arbitratus sum et nunc, cur ab ea existimatione recedam, multo minus habeo; inprimis si inventorum fontem, tractationem et exornationem totiusque operis summam et colorem, si omnia haec, inquam, docte et sagaciter perspecta et explorata habeas, et de iis dilucide ac perspicue aliis praecipere possis. Monui itaque etiam in his carminibus, quae interdum, nam pauca in iis nitere fatendum est, prae ceteris probanda et bono poeta digna videri deberent.

Quod si his a me curatis ad litterarum harum, quae ad humanitatem ingenia fingunt, utilitatem quicquam profectum intellexero, in sinu gaudebo. Ad inanem doctrinae ostentationem multa moliri meum non est; quippe qui illam Phaedri sententiam meam faciam: Nisi utile est, quod fecimus, stulta est gloria nostra. Scribebam xxIII Sept. MDCCLXXV, refingebam d. IV. Martii MDCCLXXXVIII et iterum mense Iunio xCVIII, postremum cɔɔI.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »