P. Virgilii Maronis Bucolica et Georgica

Cover
Harper & brothers, 1847 - 428 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 13 - Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat : nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella, te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas.
Seite 36 - Audieras, et fama fuit ; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Seite 92 - Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos Aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
Seite 75 - Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Seite 72 - Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
Seite 47 - Celei vilisque supellex, 165 arbuteae crates et mystica vannus lacchi. omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris. continuo in silvis magna vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri. 170 huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus.
Seite 103 - At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se millia condunt, vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita...
Seite 104 - Immemor heu victusque animi respexit : ibi omnis Effusus labor atque immitis rupta tyranni Foedera terque fragor stagnis auditus Avernis. Ilia, ' Quis et me,' inquit, ' miseram et te perdidit, Orpheu, Quis tantus furor ? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
Seite 23 - Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis; et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Seite 68 - Versibus incomptis ludunt risuque soluto, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

Bibliografische Informationen