Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XXII.

Schreiben des Papstes Sixtus IV. an K. Friedrich IV.

6. October 1478.

Carissimo in Christo filio nostro Friderico | Romanorum imperatori semper augusto. |

SIXTVS Papa IIII. |

Carissime in Christo fili noster salutem et apostolicam benedictionem. Redit ad maiestatem tuam venerabilis frater An(dreas) archiepiscopus Craniensis orator tuus, cui nonnulla tue celsitudini referenda commisimus. Quare | hortamur, ut fidem ei prestes indubiam. Datum Rome apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die vi. Octobris MccccLxxviii pontificatus nostri anno octauo. |

L. Grifus.

Orig. Perg. 1 (Ring)siegel. Haus- und Staatsarchiv.

XXIII.

Schreiben des Papstes Sixtus IV. an K. Friedrich IV.

6. October 1478.

Carissimo in Christo filio nostro Friderico | Romanorum imperatori semper augusto. |

SIXTVS Papa IIII. |

Carissime in Christo fili noster salutem et apostolicam benedictionem. Ut sat et pluribus argumentis nouit tua maiestas pacem semper optauimus atque omni studio eam conseruauimus et procurauimus, eiusdem quoque nunc animi | sumus. Propterea maiestatem tuam hortamur in domino atque ex corde rogamus, ut carissimos in Christo filios nostros Mathiam Hungarie et Ferdinandum Sicilie reges illustres ut ueros et bonos filios et amicos | caritate prosequaris et ames, et ut in eadem cum eis beniuolentia et amore perseueret, carissimus in Christo filius Kazimirus Polonie rex illustris efficiat. Quod erit maiestati tue gloriosum et rebus Christianis | ualde accommodatum. Datum Rome apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die vi. Octobris MccccLxxviij, pontificatus nostri anno octauo. |

L. Grifus.

Orig. Perg. Ringsiegel. Haus- und Staatsarchiv.

XXIV.

Schreiben des Papstes Sixtus IV. an K. Friedrich IV.

7. October 1478.

Carissimo in Christo filio nostro Friderico Romanorum imperatori semper | augusto.

SIXTVS Papa IIII'.

Carissime in Christo fili noster salutem et apostolicam benedictionem. Intellecto celsitudinis tue desyderio eirea deuotionem quam precipuam erga gloriosum martyrem beatum Sebastianum geris, | pro nostra in te caritate singulari hanc ipsam deuotionem confouere uolentes mittimus tibi ex reliquiis eiusdem martyris in signum paterne beniuolentie. Datum Rome apud | sanctum Petrum sub annulo piscatoris die vij. Octobris MccccLxxviii pontificatus nostri anno octauo. | L. Grifus.

Orig. Perg. Ringsiegel. Haus- und Staatsarchiv.

XXV.

Schreiben des Papstes Sixtus IV. an K. Friedrich IV.

8. October 1478.

Carissimo in Christo filio nostro Friderico | Romanorum imperatori semper augusto. |

SIXTVS Papa IIII®. |

Carissime in Christo fili noster salutem et apostolicam benedictionem. Ex venerabili fratre A. archiepiscopo Craynensi oratore tuo intelleximus optimam maiestatis tue dispositionem erga nos et apostolicam sedem, nec non ingens desiderium iuuande reipublice Christiane, quod nobis fuit ualde | gratum supra quam dici possit. Nam quemadmodum vehementer doluimus de damnis maiestati tue illatis per communem Christiani nominis hostem, ita letamur ut modus aliquis inueniatur ad resistendum tante atrocitati, et ad contundendum vires perfidissimi | aduersarii, in quo ardore semper fuimus usque a principio pontificatus nostri et quid in hac causa egerimus credimus non latere serenitatem tuam. Interrupit sanctissimum opus Laurentius de Medicis dum quietum s. R. e. statum | assidue uexat et publice obstat

[ocr errors]

expeditioni, cuius temeritas et perfidia nisi reprimatur impossibile est salutari huic expeditioni incumbere. Quare cum et Venetis et aliis optimum animum nostrum per multas literas declarauerimus, conuer- | tendi scilicet arma tam nostra quam carissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Sicilie regis illustris, qui requisitus iure obligationis, quam cum Romana ecclesia habet, nobis in hoc astitit aduersus Turcum, si iustissime cause nostre fauerent, quam | pro honore dei et conseruanda huius sancte sedis auctoritate et bono publico lacessiti et prouocati tot iniuriis suscepimus, et illi nihilominus neque suam neque aliorum salutem curantes in impietate sua illum potius foueant. Hortamur maiestatem tuam, ut tanquam s. Ro. e. aduocatus et defensor velit et per literas et per nuntios tam Venetis et Mediolanensibus, quam etiam regi Francorum et aliis qui tibi uidebuntur significare, ut filium iniquitatis, pertur | batorem publici boni non modo non iuuent aduersus ecclesiam Dei sed omnino persequantur, et apostolice sedi et in ea sedenti assistant et faueant, attento quod ex hoc Italica pax secutura est et per consequens communis aduersus Turcum expe | ditio. Aliter enim si fieret maiestas tua pro officio suo facere non posset, quin pro uiribus auctoritatem s. Ro. e. tueretur aduersus eos qui eam lacessere aut perturbare auderent, et reliqua prout singuli prudentie tue ad rem magis accommodata uidebuntur, que profecto non fructus exigui futura sunt ad defensionem Christiane religionis, quam et nos et tua serenitas uehementer desideramus. Nam de modo et tempore inuicem conueniendi pro salute publica sicut | idem orator tuus nobis tuo nomine exposuit compositis Italie rebus tibi significabimus sicut latius cum eodem oratore contulimus, qui optimam nostram uoluntatem erga maiestatem tuam et Catholice fidei presidium presens cognoscere potuit. Datum Rome apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die viij. Octobris MccccLxxviii. Pontificatus nostri anno octauo. |

L. Grifus.

Orig. Perg. Ringsiegel. Haus- und Staatsarchiv.

II.

Deutsche Reichsstände.

XXVI

- LXXXI.

« ZurückWeiter »