Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Conclusio.

§ 32. $ 32. Immortales in diversas transire figuras possunt, quam potestatem etiam sibi carissimis attribuunt. Vertunt homines in animalia, fontes, plantas floresque, in res vita carentes animalia. Mutant singulas humani corporis partes, speciem induunt amantissimis, ut cognosci non possint; commutant hominum sexus, virile vertunt in muliebre, feminam transformant in virum. Tellus monstra diversis formis gignit, in quibus quoque Pythonem. Venus statuam a Pygmalione caelatum in virginem vertit. Quo facilius amatos suos servent eosque a morte eripiant, dei carissimos nubi condunt; ipsi se nebulis velant, ut a mortalium conspectu remoti eis adiutores sint aut ut ipsi furtum sive fallaciam faciant, Mercurio excepto, qui eiusmodi artes repudiat, cum ei virga magica nunquam fallens suppetat. Neptunus mortales in deorum maris numerum refert et Diana in silvae numinum. Praescii sunt venturi et dei et nymphae et homines, qui hanc divinationem ab immortalibus ut benevolentiam et favorem acceperunt. Sed hic iam cognosci potest, quae angusta ac finita deorum potentia sit. Saepissime dei nihil sciunt. Juno superum regina futura ignara est. Apollo, artis deus medicinae, contra mortem inermis est atque imbecillus. Eundem Apollinem, qui de se ipso: per me quod eritque fuitque estque patet, sua oracula fallunt. Nemo nisi Juppiter omnia praenoscit futura. Deorum unus Juppiter futuri fatorumque omnium praescius est. Veneri futuri ignarae fata amatissimi Caesaris refert. Juppiter cum gentem humanam ad internecionem adducere constituisset omnesque caelestes horrore metuque confecti eum circumstent ex eo quaerentes, quid

futurum sit, animos eorum tranquillat trepidantes eisque novum genus promittit. Idem reminiscitur aliquando omnem hunc mundum ardore deflagraturum in fatis scriptum esse, qua de causa Cyclopum tela reponit et mortalium genus flagitiosum et impium undis perdere decernit.

Juppiter genitor est divumque hominumque parens, qui de vasto Olympo et homines et deos regit. Potenti dextra fulmina mittit et Gigantes deorum contemptatores perfrangit. Jovi subiecti sunt numina rustica nymphae, fauni, satyri, monticolaeque Silvani, subiecti sunt ei et dii, qui altum incolunt Olympum et Neptunus, pelagi rex et Pluton, rex tartari. Iudex est Juppiter caelestium, qui ad eum veniunt, ut dissensiones eorum iurgiaque componat. Cum eo dii queruntur seque eius sententiae subiciunt libenter et modestissime. Contione convocata rex superum neminem quaerit, quid sentiat; unus secum volutat et ipse poenas hominum sceleribus constituit.

In vasto Olympo tecta sunt Magni Tonantis. Iter sublime, caelo sereno manifestum et notabile ipso candore ad regalem domum ducit. Dextra et laeva deorum nobilium atria sunt, qui in marmoreum recessum conveniunt ad concilium. De altiore ac celsiore loco et enixus sceptro eburneo summus deorum rector salutat suos, caesariem concutit terrificam terque quaterque: moventur et terra et mare et sidera. Annuit uni e suis et nutu conquassatur uterque polus caelique pondera sensit Atlas. Dextra sua triculcis ignibus armata arces temperat aetherias et triformis mundi regna. Tonitru et fulgure terret orbem nubibusque caecis aera occulit. De summa Olympi arce terribili dextra fera iactat fulmina. Parens atque rector hominum patria caritate mortalium saluti consulit. Nefariis terrigenarum facinoribus ingemit et cum Phaethon in patris curru terras et montes

incendisset, fulmen mittit inevitabile in temerarium aurigam eumque de rotis deicit. Post Phaethontis fatum humana sub imagine terras hominumque labores perspicit. Quod corruptum reficit, fontes et flumina restituit, dat gramina terrae, arboribus frondes laesasque silvas revirescere iubet.

Dei fato subiecti sunt. Apollo magni iussa Jovis, fata Chironis filiae Ocyrrhoes rescindere non potest. Soli, qui Leucotheam in vitam revocare vult, fatum obstat. Proserpinam Ceres ex tartaro educere non potest; Cererem et Famen coire fata non sinunt. Nequiquam Venus cunctos deos orat atque obsecrat, ut Aeneae fatum retardent: nemo fata ventura. vincere potest. Juppiter unus est ad quem omnes confugiunt. Cum Phaethontis currus orbem terrarum inflammasset, aestus fervidus fontes, amnes exsiccasset silvasque exussisset, Tellus horroris plena a Jove petit, ut mundum ab interitu servet. Qui opem fert, Phaethontem de curru deicit et fatum prohibet.

cum

Juppiter dat hominibus et deis leges in tabulis aeneis. inscriptas earumque custodes Parcas imposuit. Quae decreta insuperabilia sunt quaeque continent nemini uni ex omnibus mortalibus et deis nota sunt. Juppiter qui has leges dedit,. earum tutor est acerrimus. Ferrea sunt genti mortali et.

caelestibus decreta Magni Tonantis et cum Aesculapius fatis invitis Hippolito vitam reddidisset, omnipotens fulmine misso eum perfregit.

[blocks in formation]

§ 3.

In dubio est, quis immortalium transformaverit homines.
a) in animalia

pagina

4

5

[blocks in formation]

b) in arbores, saxa, fontes aliasque res vita carentes

8

[blocks in formation]

§ 5.

De transformationibus, quas Medusae caput, Cerberus
Terraque efficere possunt

11

§ 6. Dei carissimis suis facultatem tribuunt in diversas transeundi figuras. De veneficis

13

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

§ 12. faciem hominum, animalium rerumque induitur

§ 13. homines in animalia, plantas, saxa et animalia in homines transformat

23

23

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

§ 16.

§ 17.

§ 18.

Juppiter primus est atque summus omnium deorum
Deorum potentia cum Jovis comparata nihil valet
Juppiter pater genitorque est aliorum deorum

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

30

C. Fatum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

§ 25. fatalis. fatiferus. faticanus. faticinus. fatidicus § 26. fas. nefas

45

46

D. Fatum et dei et Juppiter.

§ 28.

§ 29.

§ 27. Hominibus fatum saepius idem atque deus est. Fatum
quanquam inflexibile produci aut maturari potest
Dei minimam fati venturique partem praenoscunt
Juppiter fatorum auctor et dominus est.

[ocr errors]

47

[ocr errors]

48

[ocr errors]

49

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »